De iis quae in 6. Meditationem objecta sunt.
1. De eo quod neges res materiales, ut sunt objectum purae Matheseos, existere, jam ante egi. Falsum autem est intellectionem Chiliogoni esse confusam ; distinctissime enim et clarissime multa de AT VII, 385 eo possunt demonstrari, quod certe non fieret, si non nisi confuse, vel, ut ais, nomine tenus perciperetur. Sed revera illud totum simul clare intelligimus, etsi non possimus totum simul imaginari ; ex quo patet vires Elzevier, p. 449 intelligendi et imaginandi non differre tantum secundum magis et minus, sed ut duos modos operandi plane diversos. Quippe in intellectione mens se sola utitur, in imaginatione vero formam corpoream contemplatur. Ac quamvis figurae Geometricae sint omnino corporeae, non tamen idcirco ideae illae, per quas intelliguntur, quando sub imaginationem non cadunt, corporeae sunt putandae. Ac denique te sola dignum est, ô caro, existimare ideas Dei, Angeli, et mentis humanae esse corporeas, vel quasi corporeas, ex forma scilicet humana, ex rebus aliis tenuissimis, simplicissimis, insensibilissimis, cujusmodi sunt aër aetherve, desumptas. Quisquis enim Deum aut mentem ita sibi repraesentat, rem non imaginabilem conatur imaginari, et nihil nisi corpoream ideam effingit, cui nomen Dei vel mentis falso tribuit. Nam in vera mentis idea sola cogitatio cum ejus attributis, quorum nulla corporea sunt, continetur.
2. Hic manifeste ostendis te praejudiciis tantum niti, nunquamquamque illa exuere, cum velis nos in iis, in quibus falsitatem nunquam deteximus, nullam falsitatem suspicari, atque ideo cum turrim et prope spectamus et contingimus, certos nos esse quod sit quadrata, AT VII, 386 si quadrata appareat ; et cum revera vigilamus, dubitare nos non posse vigilemusne an somniemus Elzevier, p. 450 , et talia. Nullam enim habes rationem existimandi omnia, in quibus error esse potest, jam olim a te fuisse animadversa ; et facile probari posset, te in iis interdum falli quae certa esse sic admittis. Cum autem eo redis, ut saltem dubitare non liceat quin res tales appareant quales apparent, ad viam redis, hocque ipsum in secunda Meditatione asserui. Sed hic de veritate rerum extra nos positarum quaestio erat, de qua nihil veri attulisti.
3. Non hic haereo in iis quae taediose saepe repetiisti : me quaedam non probasse, quae tamen demonstravi ; me egisse de crasso tantum corpore, cum tamen egi de quolibet, etiam quam maxime subtili ; et talia. Quid enim istiusmodi affirmationibus nulla ratione fulcitis opponi debet aliud quam negatio ? Sed obiter tamen vellem scire quo argumento probes, me potius de crasso corpore quam de subtili egisse ? Nempe quia dixi, habeo mihi conjunctum, et certum est me a corpore meo esse distinctam, quae verba non video cur non aeque subtili ac crasso corpori conveniant, nec puto praeter te quemquam videre. Caeterum in 2 Meditatione fidem feci, mentem intelligi posse ut substantiam existentem, etsi nihil intelligamus existere quod sit ventus, vel ignis, vel vapor, vel halitus, vel quodvis Elzevier, p. 451 aliud corpus quantumvis subtile et tenue. An vero in rei veritate AT VII, 387 ab omni corpore esset diversa, dixi me ibi non disputare ; hic autem de eo ipso disputavi et demonstravi. Tu vero, quaestionem de eo quod potest intelligi cum quaestione de eo quod revera est confundendo, nihil horum te intellexisse testaris.
4. Hic quaeris quomodo existimem in me, subjecto inextenso, recipi posse speciem ideamve corporis, quod extensum est. Respondeo nullam speciem corpoream in mente recipi, sed puram intellectionem tam rei corporeae quam incorporeae fieri absque ulla specie corporea. Ad imaginationem vero, quae non nisi de rebus corporeis esse potest, opus quidem esse specie quae sit verum corpus, et ad quamquam mens se applicet, sed non quae in mente recipiatur. Quod ais de idea solis, quam ex solo ejus calore caecus elicit, facile refutatur. Potest enim caecus ille claram et distinctam habere ideam solis ut rei calefacientis, etsi non habeat ejusdem ut rei illuminantis. Nec recte me illi caeco comparas : primo, quia cognitio rei cogitantis multo latius patet quam rei calefacientis, imo etiam latius quam quicquid de ulla alia re cognoscimus, ut suo loco ostensum est ; ac deinde, quia nulli possunt arguere ideam illam solis, quam format caecus, nõ omnia quae Elzevier, p. 452 de sole percipi possunt continere, nisi qui, visu praediti, ejus lumen et figuram insuper agnoscunt. Tu vero, non modo nihil amplius, sed nequidem id ipsum quod ego, de mente cognoscis ; AT VII, 388 adeo ut hac in parte tu potius caecus, ego ad summum lusciosus cum tota humana gente dici possim. Neque vero addidi mentem non esse extensam, ut quid ipsa esset explicarem, sed tantum ut monerem illos errare qui putant esse extensam. Eodem modo quo, si qui affirmarent Bucephalum esse Musicam, id non frustra de ipso ab aliis negaretur. et sane in iis quae hic subjungis ut probes mentem esse extensam, quia scilicet corpore utitur quod est extensum, non melius ratiocinari mihi videris quam si ex eo quod Bucephalus hinniat vel mugiat, et ita edat sonos qui referri possunt ad Musicam, concluderes de Bucephalo, quod sit Musica. Etsi enim mens sit unita AT VII, 389 toti corpori, non inde sequitur ipsam esse extensam per corpus, quia non est de ratione ipsius, ut sit extensa, sed tantum ut cogitet. Nec intelligit extensionem per speciem extensam in se existentem, quamvis eandem imaginetur convertendo se ad speciem corpoream quae est extensa, ut jam dictum est. Nec denique necesse est ut ipsa sit corpus, etsi habeat vim movendi corpus.
5. Quae hic habes de unione mentis cum Elzevier, p. 453 corpore, similia sunt praecedentibus. Nihil ullibi in meas rationes AT VII, 390 objicis, sed tantum dubia proponis, quae tibi ex meis conclusionibus sequi videntur, etsi revera ex eo tantum oriantur, quod ea, quae ex natura sua sub imaginationem non cadunt, ad ejus tamen examen velis revocare. Ita hic ubi mentis et corporis permistionem cum permistione duorum corporum vis comparare, sufficit ut respondeam nullam inter talia institui debere comparationem, quia sunt toto genere diversa, partesque in mente non esse imaginandas, ex eo quod ipsa partes in corpore intelligat. Unde enim habes id omne quod mens intelligit, in ipsa esse debere ? Profecto si hoc esset, cum magnitudinem orbis terrarum intelligit, illam etiam in se haberet, atque ita non modo esset extensa, sed etiam extensione major orbe terrarum.
6. Hic nulla in re mihi contradicis, et satis multa nihilominus dicis, ut nempe lector inde cognoscat ex prolixitate verborum, rationum tuarum multitudinem non esse aestimandam.
Hactenus vero mens cum carne differuit, atque, ut par erat, in multis ab ipsa dissensit ; sed jam in conclusione verum Gassendum agnosco, illumque ut praestantissimum Philosophum suspicio, ut virum candore animi atque integritate vitae celebrem amplector, Elzevier, p. 454 et ejus semper amicitiam quibuscunque potero obsequiis demereri conabor. Itaque rogo ne illi grave sit, quod libertate Philosophica usus fuerim in ejus objectionibus refutandis, ut mihi profecto pergratum fuit quicquid in ipsis continetur ; et inter caetera gavisus AT VII, 391 sum, quod a viro tanti nominis, in Dissertatione tam longa et tam accurate conscripta, nulla ratio allata sit quae meas rationes oppugnaret, nullaque etiam in meas conclusiones, ad quam mihi non perfacile fuerit respondere.