Elzevier, p. 467

RESPONSIO
ad
Sextas objectiones.

1. Verum quidem est neminem posse esse certum se cogitare, nec se existere, nisi sciat quid sit cogitatio, et quid existentia. Non quod ad hoc requiratur scientia reflexa, vel per demonstrationem acquisita, et multo minus scientia scientiae reflexae, per quam sciat se scire, iterumque se scire se scire, atque ita in infinitum, qualis de nulla unquam re haberi potest. Sed omnino sufficit ut id sciat cognitione illa interna, quae reflexam semper antecedit, et quae omnibus hominibus de cogitatione et existentia ita innata est, ut, quamvis forte praejudiciis obruti, et ad verba magis quam ad verborum significationes attenti, fingere possimus nos illam non habere, non possimus tamen revera non habere. Cum itaque quis advertit se cogitare, atque inde sequi se existere, quamvis forte nunquam antea quaesiverit quid sit cogitatio, nec quid existentia, non potest tamen non utramque satis nosse, ut sibi in hac parte satisfaciat.

Elzevier, p. 468 2. Nec etiam fieri potest, cum quis advertit se cogitare, intelligitque quid sit moveri, ut putet se decipi, seque non cogitare, sed tantum moveri. Cum enim plane aliam habeat ideam sive notionem cogitationis, AT VII, 423 quam motus corporei, necesse est ut unum tanquam ab alio diversum intelligat ; etsi, propter consuetudinem plures diversas proprietates, et inter quas nulla connexio cognoscitur, uni et eidem subjecto tribuendi, fieri possit ut dubitet, vel etiam ut affirmet, se esse unum et eundem, qui cogitat et qui loco movetur. Notandumque est duobus modis ea, quorum diversas habemus ideas, pro una et eadem re sumi posse : nempe vel unitate et identitate naturae, vel tantum unitate compositionis. Ita, exempli causa, non eandem quidem habemus ideam figurae et motus ; ut neque eandem habemus intellectionis et volitionis ; neque etiam ossium et carnis, neque cogitationis et rei extensae. Atqui nihilominus clare percipimus illi eidem substantiae, cui competit ut sit figurata, competere etiam ut possit moveri, adeo ut figuratum et mobile sit unum et idem unitate naturae ; itemque rem intelligentem et volentem esse etiam unam et eandem unitate naturae. Non autem idem percipimus de re, quam consideramus Elzevier, p. 469 sub forma ossis, et de re, quam consideramus sub forma carnis ; nec idcirco possumus illas pro una et eadem re sumere unitate naturae, sed tantum unitate compositionis, quatenus scilicet unum et idem est animal quod habet ossa et carnes. Jam vero quaestio est, an rem cogitantem et rem extensam percipiamus esse unam et eandem unitate naturae, ita scilicet ut inter cogitationem et extensionem aliquam talem affinitatem sive connexionem inveniamus, qualem inter figuram et motum, vel intellectionem et volitionem advertimus ; an potius AT VII, 424 dicantur tantum esse unum et idem unitate compositionis, quatenus in eodem homine reperiuntur, ut ossa et carnes in eodem animali. Quod ultimum affirmo, quia distinctionem sive diversitatem omnimodam inter naturam rei extensae et rei cogitantis, non minus quam inter ossa et carnes, animadverto.

Quia vero etiam authoritate hic certatur, ne forte ipsa veritati praejudicet, ad id quod additur, neminem adhuc meam demonstrationem animo complecti potuisse, cogor respondere, quamvis nondum a multis fuerit examinata, nonnullos tamen esse qui se illam intelligere affirment. Et quemadmodum unus testis, qui, postquam in Americam navigavit, ait se vidisse Antipodas, majorem meretur fidem, quam mille alii qui Elzevier, p. 470 negarunt illos esse, propter hoc solum quod ignorarent ; ita etiam apud eos qui rationum momenta, ut par est, examinant, pluris facienda est authoritas unius, dicentis se aliquam demonstrationem recte intelligere, quam mille aliorum, qui eandem a nemine posse intelligi nulla adjuncta ratione affirmant. Etsi enim ipsi non intelligant, hoc non impedit quominus ab aliis possit intelligi ; et quia, hoc ex illo concludentes, ostendunt se non satis accurate ratiocinari, non valde magnam fidem merentur.

Ad id denique quod quaeritur, an eâ qua utor Analysi motus omnes meae materiae subtilis ita secuerim, ut certus sim, virisque attentissimis atque, ut putant, satis perspicacibus ostendere possim, repugnare cogitationes in motus corporeos refundi, hoc est, ut interpretor, cogitationes AT VII, 425 et motus corporeos esse unum et idem, respondeo mihi quidem esse certissimum, sed non ideo spondere aliis, quantumvis attentis et suo judicio perspicacibus, idem posse persuaderi, saltem quandiu non ad res pure intelligibiles, sed tantum ad imaginabiles, attentionem suam convertent, ut apparet illos fecisse, qui distinctionem cogitationis a motu per dissectionem alicujus materiae subtilis intelligendam esse finxerunt. Nam ex eo tantum intelligitur, quod notiones rei cogitantis et Elzevier, p. 471 rei extensae sive mobilis sint plane diversae, atque a se mutuo independentes, repugnetque ut illae res, quae a nobis tanquam diversae et independentes clare intelliguntur, separatim, saltem a Deo, poni non possint. Adeo ut quotiescunque illas in uno et eodem subjecto reperimus, ut cogitationem et motum corporeum in eodem homine, non debeamus idcirco existimare ipsas ibi esse unum et idem unitate naturae, sed tantum unitate compositionis.

3. Quod hic de Platonicis eorumque sectatoribus affertur, jam ab universa Ecclesia Catholica et vulgo ab omnibus Philosophis explosum est. Concilium autem Lateranense conclusit quidem Angelos pingi posse, non autem ideo concessit esse corporeos. et quamvis revera corporei crederentur, non certe magis in ipsis, quam in hominibus, mentes a corporibus inseparabiles possent intelligi. Nec quoque si fingeretur animam humanam esse ex traduce, ideo concludi posset esse corpoream, sed tantum, ut corpus nascitur a corpore parentum, ita ipsam ab eorum AT VII, 426 anima proficisci. Quantum ad canes et simias, etsi concederem in iis esse cogitationem, non inde ullo modo sequeretur mentem humanam a corpore non distingui, sed contra potius in aliis quoque animalibus mentes a corporibus Elzevier, p. 472 esse distinctas : quod illi ipsi Platonici, quorum authoritas mox laudabatur, post Pythagoricos censuerunt, ut ex eorum metempsychosi manifestum est. At vero nullam plane in brutis esse cogitationem non modo dixi, ut hic assumitur, sed etiam firmissimis rationibus, et quae a nemine hactenus fuerunt refutatae, probavi. Atqui revera illi qui affirmant canes scire se vigilando currere, imo et somniando latrare, tanquam si in ipsorum cordibus versarentur, id dicunt, et non probant. Etsi enim addant se non credere operationes belluarum absque sensu, vita, et anima (hoc est, ut interpretor, absque cogitatione ; neque enim id quod vulgo vocatur vita, nec anima corporea, nec sensus organicus, brutis a me denegatur) ope Mechanicae posse explicari, quin illud et ἀδύνατον et risu dignum quolibet pignore certare velint, id pro ratione haberi non debet. Idemque de qualibet alia re quantumvis vera dici posset ; quin et pignoribus certari non solet, nisi ubi rationes desunt ad probandum ; et cum olim eodem fere modo viri magni Antipodas irriserint, non statim pro falso habendum puto quidquid ab aliquibus irridetur.

Quod denique subjungitur, non deesse plures, qui hominem ipsum etiam absque sensu et intellectu dicturi sint, et omnia posse facere Elzevier, p. 473 beneficio elateriorum Mechanicorum, AT VII, 427 absque ulla mente, si tandem simia, canis et elephas hocce modo suis omnibus operationibus fungi queant, non sane etiam ratio est qua quicquam probetur, nisi forte quosdam homines tam confuse omnia concipere, et anticipatis opinionibus, verbo tenus intellectis, adeo tenaciter adhaerere, ut, potius quam illas mutent, de se ipsis id negent quod non possunt non semper apud se experiri. Nam sane fieri non potest quin semper apud nosmetipsos experiamur nos cogitare ; nec proinde ex eo quod ostendatur bruta animantia omnibus suis operationibus absque ulla cogitatione fungi posse, quisquam concludet seipsum ergo etiam non cogitare, nisi qui, cum prius sibi persuaserit se non aliter operari quam bruta, propter hoc scilicet quod illis cogitationem tribuerit, adeo pertinaciter adhaerebit istis verbis, homines et bruta eodem modo operantur, ut, cum illi ostendetur bruta non cogitare, malit se etiam illa sua, cujus non potest non esse sibi conscius, cogitatione exuere, quam mutare opinionem quod ipse eodem modo ac bruta operetur. Cujus tamen generis hominum multos esse non mihi facile persuadeo ; sed sane multo plures et majori cum ratione invenientur, qui, si concedatur cogitationem a motu corporeo non distingui, eandem Elzevier, p. 474 illam in brutis atque in nobis esse contendent, quoniam omnes motus corporeos in illis, quemadmodum in nobis, animadvertent ; addentesque differentiam, quae est tantum secundum plus et minus, non mutare essentiam, quamvis forte minus rationis esse putent in belluis quam in nobis, mentes tamen esse in ipsis ejusdem plane speciei cum nostris optimo jure concludent.

AT VII, 428 4. Quantum ad scientiam Athei, facile est demonstrare illam non esse immutabilem et certam. Ut enim jam ante dixi, quo minus potentem originis suae authorem assignabit, tanto majorem habebit occasionem dubitandi, an forte tam imperfectae sit naturae, ut fallatur etiam in iis quae sibi quam evidentissima apparebunt ; illoque dubio liberari nunquam poterit, nisi a vero et fallere nescio Deo se creatum esse prius agnoscat.

5. Quod autem repugnet homines a Deo decipi, clare demonstratur, ex eo quod forma deceptionis sit non ens, in quod non potest ferri summum ens. et in hoc omnes Theologi consentiunt, omnisque fidei Christianae certitudo ex hoc pendet. Cur enim revelatis a Deo crederemus, si nos interdum ab ipso decipi arbitraremur ? et quamvis vulgo Theologi affirment damnatos igne inferni torqueri, non ideo tamen censent Elzevier, p. 475 ipsos decipi per falsam ideam ignis torquentis sibi a Deo inditam, sed potius ab igne vere torqueri, quia ut viventis hominis incorporeus spiritus tenetur naturaliter in corpore, sic facile per divinam potentiam teneri potest post mortem corporeo igne, etc. Vide Mag. lib. 4 sent. dist. 44. Quantum autem ad loca Scripturae, non existimo meum esse ad ipsa respondere, nisi si quando videantur adversari alicui opinioni quae mihi sit peculiaris. Cum enim tantum afferuntur in illas quae apud omnes Christianos sunt vulgares, quales sunt eae quae hic impugnantur, AT VII, 429 nempe quod aliquid sciri possit, et quod animae humanae non sint similes iis jumentorum, vererer crimen arrogantiae, si non mallem responsionibus ab aliis jam inventis contentus esse, quam novas excogitare, quia nunquam me Theologicis studiis immiscui, nisi in quantum ad privatam meam institutionem conferebant, nec tantum in me divinae gratiae experior, ut ad illa sacra vocatum putem. Itaque profiteor me nihil in posterum de talibus responsurum ; sed nondum id servabo hac vice, ne forte aliquibus occasionem praebeam existimandi me ideo tacere, quod loca proposita non satis commode possim explicare. In primis igitur aio locum D. Pauli, I ad Corinth., cap. 8, vers. 2, debere tantum intelligi de scientia quae Elzevier, p. 476 non est cum charitate conjuncta, hoc est, de scientia Atheorum, quia quisquis Deum, ut par est, novit, non potest ipsum non diligere, nec charitatem non habere. Hocque probatur ex verbis proxime praecedentibus, scientia inflat, charitas vero aedificat, et ex proxime sequentibus : Si quis autem diligit Deum, hic (nempe Deus) cognitus est ab eo. Ita enim non vult Apostolus nullam plane scientiam haberi posse, quia fatetur diligentes Deum ipsum cognoscere, hoc est, de ipso habere scientiam ; sed ait tantum eos qui non habent charitatem, nec proinde satis Deum norunt, etsi forte in caeteris rebus aliquid se scire existiment, nondum tamen cognoscere quemadmodum oporteat scire, quia nempe incipiendum est a Dei cognitione, AT VII, 430 ac deinde aliarum omnium rerum cognitiones huic uni sunt subordinandae, quod in meis Meditationibus explicui. Atque ideo hic ipse locus, qui contra me afferebatur, meam hac de re opinionem tam aperte confirmat, ut non putem ipsum ab iis, qui a me dissentiunt, posse recte explicari. Quod si quis contendat pronomen hic non referri ad Deum, sed ad hominem qui a Deo cognoscatur et approbetur, alius Apostolus, nempe D. Joannes, Epist. 1, cap. 2, meae explicationi prorsus favet. Nam, vers. 2, haec habet, in hoc scimus quoniam cognovimus Elzevier, p. 477 eum, si mandata ejus observamus ; cap. 4, vers. 7 : qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.

Nec dispar ratio est de locis Ecclesiastae. Notandum enim Salomonem, in illo libro, non quidem agere personam impiorum, sed suam tantum, quatenus scilicet, cum peccator et a Deo aversus ante fuisset, ibi poenitentiam agens, ait a se quidem, humana tantum utente sapientia, et illam ad Deum non referente, nihil inveniri potuisse quod plane satisfaceret, sive in quo non esset vanitas. Ideoque hinc inde variis in locis monet oportere converti ad Deum, ut expresse in cap. 11, vers. 9. Et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium, et in sequentibus, usque ad libri finem. Specialiter autem, in cap. 8, vers. decimo septimo, haec verba, Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole, et. non intelligenda sunt de quovis homine, sed de eo quem descripsit in versu praecedenti. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit AT VII, 431 oculis. Tanquam si vellet ibi Propheta monere, illos qui nimis assidui sunt in studiis, non aptos esse ad assequendam veritatem ; hocque profecto non facile ii, quibus sum notus, de me dictum esse existimabunt. Sed praecipue attendendum est ad haec verba : quae fiunt sub Elzevier, p. 478 sole, saepius enim repetuntur in illo libro, et semper designant res naturales, ad exclusionem earum subordinationis ad Deum, quia nempe, cum Deus sit supra omnia, non continetur inter ea quae sunt sub sole. Adeo ut loci citati verus sensus sit, hominem non posse res naturales recte scire, quandiu Deum non cognoscit, ut ego etiam affirmavi. Denique in cap. 5, vers. 219, manifestum est non dici, eumdem esse interitum hominis et jumentorum, neque etiam hominem nihil amplius habere jumento, nisi tantum ratione corporis : nam ibi fit tantum mentio eorum quae pertinent ad corpus ; et statim postea subjungitur seorsim de anima, Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum ? Hoc est, an humanae animae beatitudine coelesti fruiturae sint, quis hoc novit per humanas rationes, et quandiu ad Deum se non convertit ? Certe humanam animam non esse corpoream naturali ratione probare conatus sum ; sed an sursum sit ascensura, sola fide cognosci posse concedo.

6. Quantum ad arbitrii libertatem, longe alia ejus ratio est in Deo, quam in nobis. Repugnat enim Dei voluntatem non fuisse ab aeterno indifferentem ad AT VII, 432 omnia quae facta sunt aut unquam fient, quia nullum bonum, vel verum, nullumve credendum, Elzevier, p. 479 vel faciendum, vel omittendum fingi potest, cujus idea in intellectu divino prius fuerit, quam ejus voluntas se determinarit ad efficiendum ut id tale esset. Neque hic loquor de prioritate temporis, sed ne quidem prius fuit ordine, vel natura, vel ratione ratiocinata, ut vocant, ita scilicet ut ista boni idea impulerit Deum ad unum potius quam aliud eligendum. Nempe, exempli causa, non ideo voluit mundum creare in tempore, quia vidit melius sic fore, quam si creasset ab aeterno ; nec voluit tres angulos trianguli aequales esse duobus rectis, quia cognovit aliter fieri non posse etc. Sed contra, quia voluit mundum creare in tempore, ideo sic melius est, quam si creatus fuisset ab aeterno ; et quia voluit tres angulos trianguli necessario aequales esse duobus rectis, idcirco jam hoc verum est, et fieri aliter non potest ; atque ita de reliquis. Nec obstat quod dici possit, merita sanctorum esse causam cur vitam aeternam consequantur ; neque enim ita ejus sunt causa, ut Deum determinent ad aliquid volendum, sed tantum sunt causa effectus, cujus Deus voluit ab aeterno ut causa essent. et ita summa indifferentia in Deo summum est ejus omnipotentiae argumentum. Sed quantum ad hominem, cum naturam omnis boni et veri jam a Deo determinatam inveniat, nec Elzevier, p. 480 in aliud ejus voluntas ferri possit, evidens est ipsum eo libentius, ac proinde etiam liberius, bonum et verum amplecti, quo illud clarius videt, nunquamque esse indifferentem, nisi quando quidnam sit melius aut AT VII, 433 verius ignorat, vel certe quando tam perspicue non videt, quin de eo possit dubitare. Atque ita longe alia indifferentia humanae libertati convenit quam divinae. Neque hic refert quod essentiae rerum dicantur esse indivisibiles : nam primo, nulla essentia potest univoce Deo et creaturae convenire ; ac denique indifferentia non pertinet ad essentiam humanae libertatis, cum non modo simus liberi, quando ignorantia recti nos reddit indifferentes, sed maxime etiam quando clara perceptio ad aliquid prosequendum impellit.

7. Non aliter concipio superficiem, a qua sensus nostros affici puto, quam ab omnibus Mathematicis vel Philosophis concipi solet (vel saltem debet) illa, quam a corpore distinguunt, et omni profunditate carere supponunt. Sed duobus modis superficiei nomen apud Mathematicos usurpatur : nempe vel pro corpore, ad cujus solam longitudinem et latitudinem attenditur, quodque nulla cum profunditate spectatur, etsi non negetur ipsum aliquam habere ; vel tantum pro corporis modo, quando scilicet Elzevier, p. 481 omnis ei profunditas denegatur. et idcirco ad vitandam ambiguitatem, dixi me loqui de ea superficie, quae, cum sit tantum modus, non potest esse pars corporis ; corpus enim est substantia, et modus non potest esse pars substantiae. Sed non negavi esse corporis extremum ; quin e contra, maxime proprie vocari potest extremitas tam corporis contenti quam continentis, eo sensu quo dicuntur ea corpora esse contigua, quorum extremitates AT VII, 434 sunt simul. Nam sane, cum duo corpora se mutuo tangunt, una et eadem est utriusque extremitas, quae neutrius pars est, sed utriusque idem modus, qui etiam potest manere, quamvis ista corpora tollantur, modo tantum alia, quae sint ejusdem accurate magnitudinis et figurae, in ipsorum loca succedant. Quin et locus ille, qui ab Aristotelicis dicitur esse superficies corporis ambientis, non potest intelligi esse alia superficies, quam haec, quae non est substantia, sed modus. Neque enim mutatur locus turris, etsi aër ipsam ambiens mutetur, vel aliud corpus in locum ipsius turris substituatur, nec proinde superficies, quae hic pro loco sumitur, pars ulla est aëris ambientis, vel turris. Ad accidentium autem realitatem explodendam, non mihi videtur opus esse expectare alias rationes ab iis quae jam a me tractatae sunt. Nam primo Elzevier, p. 482 cum omnis sensus tactu fiat, nihil praeter superficiem corporum potest sentiri ; atqui, si quae sint accidentia realia, debent esse quid diversum ab ista superficie, quae nihil aliud est quam modus ; ergo, si quae sint, non possunt sentiri. Quis autem unquam existimavit illa esse, nisi quia putavit sentiri ? Ac deinde, omnino repugnat dari accidentia realia, quia quicquid est reale, potest separatim ab omni alio subjecto existere ; quicquid autem ita separatim potest existere, est substantia, non accidens. Nec refert quod dicatur accidentia realia, non naturaliter, sed tantum per divinam potentiam, AT VII, 435 a subjectis suis sejungi posse ; nihil enim aliud est fieri naturaliter, quam fieri per potentiam Dei ordinariam, quae nullo modo differt ab ejus potentia extraordinaria, nec aliud quicquam ponit in rebus : adeo ut si omne id, quod naturaliter sine subjecto esse potest, sit substantia, quicquid etiam per quantumvis extraordinariam Dei potentiam potest esse sine subjecto, substantia est dicendum. Fateor quidem unam substantiam alteri substantiae posse accidere ; atqui, cum hoc contingit, non ipsa substantia est quae habet formam accidentis, sed solus modus quo accidit, ut, cum vestis accidit homini, non ipsa vestis, sed tantummodo vestitum esse est accidens. Quia vero praecipua ratio quae Elzevier, p. 483 movit Philosophos ad ponenda accidentia realia, fuit, quod putarint sine illis sensuum perceptiones explicari non posse, promisi me id minutatim de singulis sensibus in Physicis expositurum ; non quod velim ut mihi ulla in re credatur, sed quia ex iis quae jam de visu in Dioptrica explicui, putavi recte judicantes facile facturos esse conjecturam de eo quod in caeteris praestare possim.

8. Attendenti ad Dei immensitatem, manifestum est nihil omnino esse posse, quod ab ipso non pendeat : non modo nihil subsistens, sed etiam nullum ordinem, nullam legem, nullamve rationem veri et boni ; alioqui enim, ut paulo ante dicebatur, non fuisset plane indifferens ad ea creanda quae creavit. Nam si quae ratio boni ejus praeordinationem antecessisset, illa ipsum determinasset ad id quod optimum est faciendum ; sed contra, quia se determinavit ad ea AT VII, 436 quae jam sunt facienda, idcirco, ut habetur in Genesi, sunt valde bona, hoc est, ratio eorum bonitatis ex eo pendet, quod voluerit ipsa sic facere. Nec opus est quaerere in quonam genere causae ista bonitas, aliaeve, tam Mathematicae quam Metaphysicae, veritates a Deo dependeant ; cum enim causarum genera fuerint ab iis enumerata, qui forte ad hanc causandi rationem Elzevier, p. 484 non attendebant, minime mirum esset, si nullum ei nomen imposuissent. Sed tamen imposuerunt : potest enim vocari efficiens, eadem ratione qua Rex est legis effector, etsi lex ipsa non sit res physice existens, sed tantum, ut vocant, ens morale. Nec opus etiam est quaerere qua ratione Deus potuisset ab aeterno facere, ut non fuisset verum, bis 4 esse 8, etc. ; fateor enim id a nobis intelligi non posse. Atqui, cum ex alia parte recte intelligam nihil in ullo genere entis esse posse, quod a Deo non pendeat, et facile illi fuisse quaedam ita instituere ut a nobis hominibus non intelligatur ipsa posse aliter se habere quam se habent, esset a ratione alienum, propter hoc quod nec intelligimus nec advertimus a nobis debere intelligi, de eo quod recte intelligimus dubitare. Nec proinde putandum est aeternas veritates pendere ab humano intellectu, vel ab aliis rebus existentibus, sed a solo Deo, qui ipsas ab aeterno, ut summus legislator, instituit.

9. Ut recte advertamus quaenam sit sensus certitudo, tres quasi gradus in ipso sunt distinguendi. Ad primum pertinet tantum illud quo immediate afficitur organum corporeum ab objectis externis, quodque nihil aliud esse potest quam motus particularum istius AT VII, 437 organi, et figurae ac situs mutatio ex illo motu procedens. Secundus Elzevier, p. 485 continet id omne quod immediate resultat in mente ex eo quod organo corporeo sic affecto unita sit, talesque sunt perceptiones doloris, titillationis, sitis, famis, colorum, soni, saporis, odoris, caloris, frigoris, et similium, quas oriri ex unione ac quasi permistione mentis cum corpore in sexta Meditatione dictum est. Tertius denique comprehendit omnia illa judicia, quae, occasione motuum organi corporei, de rebus extra nos ab ineunte aetate facere consuevimus. Ut, exempli causa, cum baculum video, non putandum est aliquas species intentionales ab ipso ad oculum advolare, sed tantum radios luminis, ex isto baculo reflexos, quosdam motus in nervo optico, et, illo mediante, etiam in cerebro excitare, ut satis prolixe in Dioptrica explicui ; atque in hoc cerebri motu, qui nobis cum brutis communis est, primus sentiendi gradus consistit. Ex ipso vero sequitur secundus, qui ad solam coloris luminisve ex baculo reflexi perceptionem se extendit, oriturque ex eo quod mens cerebro tam intime conjuncta sit, ut a motibus qui in ipso fiunt afficiatur ; atque nihil aliud ad sensum esset referendum, si accurate illum ab intellectu distinguere vellemus. Nam, quod ex isto coloris sensu, quo afficior, judicem baculum, extra me positum, esse coloratum, itemque Elzevier, p. 486 quod ex istius coloris extensione, terminatione, ac situs relatione ad partes cerebri, de ejusdem baculi magnitudine, figura et distantia ratiociner, etsi vulgo sensui tribuatur, ideoque hic ad tertium AT VII, 438 sentiendi gradum retulerim, manifestum tamen est a solo intellectu pendere. Atque magnitudinem, distantiam et figuram per solam ratiocinationem unas ex aliis percipi posse in Diop. demonstravi. Sed in hoc tantum differentia est, quod ea quae nunc primum ob novam aliquam animadversionem judicamus, intellectui tribuamus ; quae vero a prima aetate, eodem plane modo atque nunc, de iis quae sensus nostros afficiebant judicavimus, aut etiam ratiocinando conclusimus, referamus ad sensum, quia nempe de iis tam celeriter propter consuetudinem ratiocinamur et judicamus, aut potius judiciorum jam olim a nobis de rebus similibus factorum recordamur, ut has operationes a simplici sensus perceptione non distinguamus. Ex quibus patet, cum dicimus intellectus certitudinem sensuum certitudine longe esse majorem, significari tantum ea judicia, quae jam provecta aetate ob novas aliquas animadversiones facimus, certiora esse iis, quae a prima infantia et absque ulla consideratione formavimus ; quod absque dubio est verum. Nam de primo, et Elzevier, p. 487 secundo sentiendi gradu manifestum est hic non agi, quia nulla in ipsis falsitas esse potest. Cum itaque dicitur baculum apparere fractum in aquâ ob refractionem, idem est ac si diceretur, eo illum modo nobis apparere, ex quo infans judicaret ipsum fractum esse, et ex quo etiam nos, secundum praejudicia quibus ab AT VII, 439 ineunte aetate assuevimus, idem judicamus. Quod autem hic additur, nempe illum errorem non intellectu, sed tactu corrigi, non potest a me concedi : quia, etsi ex tactu baculum rectum esse judicamus, idque eo judicandi modo, cui ab infantia sumus assueti, quique idcirco sensus vocatur, non tamen hoc sufficit ad errorem visus emendandum, sed insuper operae est, ut aliquam rationem habeamus, quae nos doceat credendum esse hac de re judicio ex tactu, potius quam judicio ex visu, elicito : quae ratio, cum in nobis ab infantia non fuerit, non sensui, sed tantum intellectui, est tribuenda. Atque ideo in hoc ipso exemplo solus est intellectus, qui sensus errorem emendat ; nec ullum unquam afferri potest, in quo error ex eo contingat, quod mentis operationi magis quam sensui fidamus.

10. Quandoquidem ea quae supersunt, tanquam dubia, potius quam tanquam objectiones, proponuntur, non mihi tantum assumo ut ausim spondere me illa, de quibus video Elzevier, p. 488 plerosque doctissimos et ingeniosissimos viros adhuc dubitare, sufficienter esse expositurum. Sed tamen, ut quicquid in me est praestem et causae non desim, dicam ingenue qua ratione contigerit, ut meipsum iisdem dubiis plane liberarim. Sic enim, si forte aliis eadem usui sint, gaudebo ; sin minus, saltem nullius temeritatis conscius mihi ero. AT VII, 440 Cum primum ex rationibus in his Meditationibus expositis mentem humanam realiter a corpore distingui, et notiorem esse quam corpus, et reliqua collegissem, cogebar quidem ad assensionem, quia nihil in ipsis non cohaerens, atque ex evidentibus principiis juxta Logicae regulas conclusum, advertebam. Sed fateor me non idcirco fuisse plane persuasum, idemque fere contigisse quod Astronomis, qui, postquam Solem esse aliquoties Terra majorem rationibus evicerunt, non possunt tamen a se impetrare, dum in illum oculos convertunt, ut judicent non esse minorem. Postquam autem ulterius perrexi, et iisdem innixus fundamentis ad rerum Physicarum considerationem transivi, primo attendendo ad ideas, sive notiones, quas de unaquaque re apud me inveniebam, et unas ab aliis diligenter distinguendo, ut judicia omnia mea cum ipsis consentirent, adverti nihil plane ad rationem corporis pertinere, nisi tantum Elzevier, p. 489 quod sit res longa, lata et profunda, variarum figurarum, variorumque motuum capax ; ejusque figuras ac motus esse tantum modos, qui per nullam potentiam sine ipso possunt existere ; colores vero, odores, sapores, et talia, esse tantum sensus quosdam in cogitatione mea existentes, nec minus a corporibus differentes, quam dolor differt a figura et motu teli dolorem incutientis ; ac denique gravitatem, duritiem, vires calefaciendi, attrahendi, purgandi, aliasque omnes qualitates, quas in corporibus experimur, in solo motu motusve privatione, partiumque configuratione ac situ consistere. Quae opiniones cum plurimum different ab iis, AT VII, 441 quas prius de iisdem rebus habueram, coepi deinde considerare quas ob causas aliter antea credidissem ; praecipuamque esse animadverti, quod primum ab infantia varia de rebus Physicis, utpote quae ad vitae, quam ingrediebar, conservationem conferebant, judicia tulissem, easdemque postea opiniones, quas tunc de ipsis praeconceperam, retinuissem : cumque mens, illa aetate, minus recte organis corporeis uteretur, iisque firmius affixa nihil absque ipsis cogitaret, res tantum confusas advertebat ; et quamvis propriae suae naturae sibi conscia esset, nec minus apud se ideam cogitationis quam extensionis haberet, quia tamen Elzevier, p. 490 nihil intelligebat, quin simul etiam aliquid imaginaretur, utrumque pro uno et eodem sumebat, notionesque omnes, quas de rebus intellectualibus habebat, ad corpus referebat. Et cum deinde in reliqua vita nunquam me illis praejudiciis liberassem, nihil omnino satis distincte cognoscebam, nihilque quod non supponerem esse corporeum ; etiamsi earum rerum, quas corporeas esse supponebam, tales saepe ideas sive conceptus effingerem, ut mentes potius quam corpora referrent. Nam cum, exempli causa, concipiebam gravitatem instar qualitatis cujusdam realis, quae crassis corporibus inesset, etsi vocarem illam qualitatem, quatenus scilicet ad corpora, quibus inerat, ipsam referebam, quia tamen addebam esse realem, revera putabam esse substantiam : eodem modo quo vestis, in se spectata, substantia est, etsi, cum ad hominem vestitum refertur AT VII, 442 sit qualitas ; atque etiam mens, etsi revera substantia sit, nihilominus tamen corporis, cui adjuncta est, qualitas dici potest. et quamvis gravitatem per totum corpus, quod grave est, sparsam esse imaginarer, non tamen ipsi eandem illam extensionem, quae corporis naturam constituit, tribuebam ; vera enim corporis extensio talis est, ut omnem partium penetrabilitatem excludat ; tantumdem autem gravitatis, quantum Elzevier, p. 491 est in ligno decem pedum, putabam esse in massa auri alteriusve metalli unius pedis ; quin et illam eandem omnem in punctum Mathematicum contrahi posse judicabam. Quin etiam, dum corpori gravi manebat coëxtensa, totam suam vim in qualibet ejus parte exercere posse videbam, quia ex quacunque parte corpus illud funi appenderetur, tota sua gravitate funem trahebat, eodem plane modo ac si gravitas ista in sola parte funem tangente, non etiam per reliquas, sparsa fuisset. Nec sane jam mentem alia ratione corpori coëxtensam, totamque in toto, et totam in qualibet ejus parte esse intelligo. Sed ex eo praecipue apparet illam gravitatis ideam fuisse ex parte ab illa, quam habebam mentis, desumptam, quod putarem gravitatem deferre corpora versus centrum terrae, tanquam si aliquam ejus cognitionem in se contineret. Neque enim hoc profecto sine cognitione fieri, neque ulla cognitio nisi in mente esse potest. Attamen alia etiam nonnulla gravitati tribuebam, quae non eodem modo de mente possunt intelligi : ut quod esset divisibilis, mensurabilis, etc. Postquam autem haec satis animadverti, et mentis AT VII, 443 ideam a corporis motusque corporei ideis accurate distinxi, omnesque alias qualitatum realium formarumve substantialium Elzevier, p. 492 ideas, quas ante habueram, ex ipsis a me conflatas effictasve fuisse deprehendi, perfacile me omnibus dubiis, quae hic proposita sunt, exolvi. Nam primo, non dubitavi quin claram haberem ideam meae mentis, utpote cujus mihi intime conscius eram ; nec quin idea illa ab aliarum rerum ideis esset plane diversa, nihilque corporeitatis haberet, quia, cum caeterarum etiam rerum veras ideas quaesivissem, ipsasque omnes in genere cognoscere mihi viderer, nihil plane in iis, quod ab idea mentis non omnino differret, inveniebam. et longe majorem distinctionem esse videbam inter ea, quae, quamvis de utroque attente cogitarem, nihilominus distincta apparebant, qualia sunt mens et corpus, quam inter ea, quorum quidem unum possumus intelligere non cogitantes de alio, sed quorum tamen unum non videmus absque alio esse posse, cum de utroque cogitamus. Ut sane immensitas Dei potest intelligi, quamvis ad ejus justitiam non attendatur ; sed plane repugnat ut, ad utramque attendentes, ipsum immensum et tamen non justum esse putemus. Potestque etiam Dei existentia recte cognosci, quamvis personae sacrosanctae Trinitatis ignorentur, utpote quae non nisi a mente per fidem illustrata percipi possunt ; atqui, cum perceptae sunt, nego inter Elzevier, p. 493 ipsas distinctionem realem ratione AT VII, 444 essentiae divinae posse intelligi, quamvis ratione relationum admittatur. Ac denique non timui ne me mea forsan Analysi praeoccupassem ac decepissem, cum ex eo quod viderem quaedam esse corpora quae non cogitant, vel potius clare intelligerem quaedam corpora sine cogitatione esse posse, malui arguere cogitationem ad naturam corporis non pertinere, quam ex eo quod viderem quaedam alia corpora, utpote humana, quae cogitant, concludere cogitationem esse corporis modum. Nam revera nunquam vidi aut percepi humana corpora cogitare, sed tantum eosdem esse homines, qui habent et, cogitationem et corpus. Hocque fieri per compositionem rei cogitantis cum corporea ex eo perspexi, quod, rem cogitantem separatim examinando, nihil in illa deprehenderim, quod ad corpus pertineret, ut neque ullam cogitationem in natura corporea seorsim considerata ; contra autem, examinando modos omnes tam corporis quam mentis, nullum plane animadverti, cujus conceptus a rei, cujus erat modus, conceptu non penderet. Atque ex eo quod duo quaedam simul juncta saepe videamus, non licet concludere ipsa esse unum et idem ; sed ex eo quod aliquando unum ex ipsis absque alio advertamus, optime infertur esse diversa. Neque Elzevier, p. 494 ab hac illatione potentia Dei nos debet deterrere, quia non minus conceptui repugnat ut ea, quae tanquam duo diversa clare percipimus, fiant intrinsece AT VII, 445 et absque compositione unum et idem, quam ut ea, quae nullo modo distincta sunt, separentur : atque ideo, si Deus quibusdam corporibus vim cogitandi indiderit (ut revera illam humanis indidit), hanc ipsam vim potest ab iis separare, sicque nihilominus est ab ipsis realiter distincta. Nec miror quod olim, antequam me sensuum praejudiciis liberassem, recte quidem perceperim 2 et 3 facere 5, et cum ab aequalibus aequalia auferuntur, quae remanent esse aequalia, et multa ejusmodi, cum tamen animam hominis ab ejus corpore distinctam esse non putarem. Nam facile adverto non contigisse, dum adhuc plane infans essem, ut de propositionibus istis, quas omnes aeque admittunt, quicquam falsi judicarem, quia tunc nondum mihi usui erant, nec pueri discunt prius numerare 2 et 3 quam capaces sint judicandi an sint 5 etc. Contra autem a prima infantia mentem et corpus (ex quibus scilicet me compositum esse confuse advertebam) tanquam unum quid concepi ; atque id in omni fere imperfecta cognitione contingit, ut multa simul instar unius apprehendantur, quae postea per accuratius examen sunt distinguenda. Elzevier, p. 495 Sed valde miror doctos homines, et Metaphysicis rebus a triginta annis assuetos, postquam Meditationes meas septies legerunt, arbitrari, me, si easdem eo relegerem animo, quo ipsas ad examen analyticum revocarem, AT VII, 446 si mihi ab inimico propositae essent, rationes in iis contentas non crediturum tanti esse ponderis, tantarumve virium, ut iis debeant omnes assentiri, cum interim ipsi nullum plane vitium in istis meis rationibus ostendant. Ac profecto multo plus mihi tribuunt quam debent, vel etiam quam ulli homini sit tribuendum, si putent me aliqua uti Analysi, cujus ope vel verae demonstrationes evertantur, vel falsae ita tegantur et adornentur, ut a nemine alio everti possint : cum e contra eam tantum me quaesivisse profitear, qua verarum rationum certitudo ac falsarum vitia cognoscantur. Atque ideo non ita moveor, quod viri docti nondum meis conclusionibus assentiantur, quam quod, post attentam et saepius repetitam mearum rationum lectionem, nihil in ipsis vel male assumptum vel non recte illatum esse ostendant. Nam quod conclusiones aegre admittant, id facile tribui potest inveteratae consuetudini aliter de ipsis judicandi ; ut jam ante notatum est Astronomos non facile imaginari Solem esse majorem Terra, quamvis certissimis rationibus Elzevier, p. 496 id demonstrent. Non autem video causam ullam esse posse cur nec ipsi, nec ulli alii, quod sciam, quicquam hactenus in rationibus meis reprehenderint, nisi quia sunt omnino verae ac certae, cum praesertim ipsae ex nullis obscuris ignotisve principiis, sed primum a summa rerum omnium dubitatione, ac deinde ex iis quae menti praejudiciis liberae omnium evidentissima et certissima esse apparent, gradatim deductae sint ; hinc enim sequitur, plane nullos in iis errores esse posse, quin AT VII, 447 facile a quovis mediocri ingenio praedito advertantur. Atque hic idcirco mihi videor merito posse concludere, non tam ea quae scripsi infirmari authoritate doctissimorum virorum, qui ipsis saepe perlectis nondum possunt assentiri, quam e contra eorundem authoritate confirmantur, ex eo quod nullos errores sive paralogismos, post tot accurata examina, in demonstrationibus meis annotarint.
FINIS.