Elzevier, p. (c)
Image haute résolution sur Gallica
AT VIII-1, 1

Serenissimae Principi
ELISABETHAE,
FREDERICI BOHEMIAE REGIS,
Comitis Palatini, et Electoris Sacri Romani
Imperii filiae natu maximae.

SERENISSIMA PRINCEPS,
Maximum fructum percepi scriptorum, quae antehac in lucem edidi, quòd ea perlegere dignata sis ; quódque eorum occasione in notitiam tuam admissus, tales dotes tuas esse cognoverim, ut è re gentis humanae esse putem, eas seculis in exemplum proponi. Non deceret me vel adulari, vel aliquid non satis perspectum affirmare, praesertim hoc in loco, in quo veritatis fundamenta jacere conaturus sum ; et scio non affectatum ac simplex Philosophi judicium, generosae modestiae tuae gratius fore, quàm magis exornatas blandiorum hominum laudationes. Quapropter ea tantùm scribam, AT VIII-1, 2 quae vera esse ratione vel experientiâ cognosco, et hîc in exordio eodem modo, ac in toto reliquo libro, philosophabor. Magnum est discrimen Elzevier, p. (d)
Image haute résolution sur Gallica
inter veras et apparentes virtutes ; nec non etiam ex veris inter illas quae ab accuratâ rerum cognitione deveniunt, et illas quae cum aliquâ ignoratione conjunctae sunt. Per apparentes, intelligo vitia quaedam non valde frequentia, vitiis aliis notioribus opposita, quae quoniam ab iis magis distant quàm intermediae virtutes, idcirco magis solent celebrari. Sic quia plures inveniuntur qui pericula timidè refugiunt, quàm qui se inconsideratè in ipsa conjiciant, vitio timiditatis temeritas tanquam virtus opponitur, et magis quàm vera fortitudo vulgo aestimatur ; sic saepe prodigi pluris fiunt quàm liberales ; sicque nulli facilius ad magnam pietatis famam perveniunt, quàm superstitiosi vel hypocritae. Inter veras autem virtutes, multae non à solâ recti cognitione, sed etiam ab errore aliquo nascuntur : sic saepe à simplicitate bonitas, à metu pietas, à desperatione fortitudo exsurgit. Atque hae ab invicem diversae sunt, ut etiam diversis nominibus designantur : sed illae purae et sincerae quae ex solâ Elzevier, p. (e)
Image haute résolution sur Gallica
recti cognitione profluunt, unam et eandem omnes habent naturam, et sub uno sapientiae nomine continentur. Quisquis enim firmam et efficacem habet voluntatem rectè semper utendi suâ ratione quantum in se est, idque omne quod optimum esse cognoscit exsequendi, revera sapiens est AT VIII-1, 3 quantum ex naturâ suâ esse potest ; et per hoc unum justitiam, fortitudinem, temperantiam, reliquasque omnes virtutes habet, sed ita inter se conjunctas, ut nullae supra caeteras emineant : et idcirco, quamvis multò sint praestantiores iis quae aliquâ vitiorum misturâ distinctae sunt, quia tamen multitudini minùs sunt notae, non tantis laudibus solent extolli. Praeterea cùm duo ad sapientiam ita descriptam requirantur, perceptio scilicet intellectûs et propensio voluntatis ; ejus quidem quod à voluntate dependet nemo non est capax, sed quidam aliis multò perspicaciorem habent intellectum. Et quamvis sufficere debeat iis qui sunt naturâ tardiusculi, quòd etsi multa ignorent, modò tamen firmam Elzevier, p. (f)
Image haute résolution sur Gallica
et constantem retineant voluntatem nihil omittendi, quo ad recti cognitionem perveniant, atque id omne quod rectum judicabunt exsequendi, pro modulo suo sapientes et hoc nomine Deo gratissimi esse possint : multò tamen praestantiores illi sunt, in quibus cum firmissimâ rectè agendi voluntate, perspicacissimum ingenium et summa veritatis cognoscendae cura reperitur. Summam autem esse in Celsitudine tuâ istam curam, ex eo perspicuum est, quòd nec aulae avocamenta, nec consueta educatio quae puellas ad ignorantiam damnare solet, impedire potuerint, quominus omnes bonas artes et scientias investigaris. Deinde summa etiam et incomparabilis ingenii tui perspicacitas ex eo apparet, quòd omnia istarum scientiarum arcana penitissimè inspexeris, ac brevissimo tempore accuratè cognoveris. Majusque adhuc ejusdem rei habeo argumentum mihi peculiare, quòd te unam hactenus invenerim, quae AT VIII-1, 4 tractatus antehac à me vulgatos perfectè omnes intelligas. Obscurissimi Elzevier, p. (g)
Image haute résolution sur Gallica
enim plerisque aliis, etiam maximè ingeniosis, et doctis, esse videntur ; et ferè omnibus usu venit ut, si versati sint in Metaphysicis, à Geometricis abhorreant ; si verò Geometriam excoluerint, quae de prima Philosophiâ scripsi non capiant : solum agnosco ingenium tuum cui omnia aequè perspicua sunt, et quod meritò idcirco incomparabile appello. Cúmque considero tam variam et perfectam rerum omnium cognitionem non esse in aliquo Gymnosophista jam sene, qui multos annos ad contemplandum habuerit ; sed in Principe puellâ, quae formâ et aetate non caesiam Minervam, aut aliquam ex Musis, sed potiùs Charitem refert, non possum in summam admirationem non rapi. Denique non tantùm ex parte cognitionis, sed etiam ex parte voluntatis nihil ad absolutam et sublimem sapientiam requiri, quod non in moribus tuis eluceat, animadverto. Apparet enim in illis eximia quaedam cum majestate benignitas et mansuetudo, perpetuis fortunae injuriis Elzevier, p. (h)
Image haute résolution sur Gallica
lacessita, sed nunquam efferata nec fracta. Haecque ita me sibi devinxit, ut non modò Philosophiam hanc meam Sapientiae, quam in Te suspiscio, dicandam et consecrandam putem, (quia nempe ipsa nihil aliud est quàm studium sapientiae,) sed etiam non magis Philosophus audire velim, quàm
Serenissimae Celsitudinis tuae
Devotissimus cultor
DES-CARTES