AT VIII-1, 40

PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE
PARS SECUNDA.
De Principiis rerum materialium.

I. Quibus rationibus rerum materialium existentia certò cognoscatur.Etsi nemo non sibi satis persuadeat res materiales existere, quia tamen hoc à nobis paulò antè in dubium revocatum est, et inter primae nostrae aetatis praejudicia numeratum, nunc opus est, ut rationes investigemus, per quas id certò cognoscatur. Nempe quicquid sentimus, procul dubio nobis advenit à re aliqua, quae à mente nostra diversa est. Neque enim est in nostra potestate efficere, ut unum potiùs quàm aliud sentiamus ; sed hoc à re illâ quae sensus nostros afficit planè Elzevier, p. 34
Image haute résolution sur Gallica
pendet. Quaeri quidem potest an res illa sit Deus, an quid à Deo diversum : Sed quia sentimus, sive potiùs à sensu impulsi clarè ac distinctè percipimus materiam quandam extensam in longum, latum et profundum, cujus variae partes variis figuris praeditae sunt, ac variis motibus cientur ; ac etiam efficiunt ut varios sensus habeamus colorum, odorum, doloris, etc. si Deus immediatè per se ipsum istius materiae extensae ideam menti nostrae exhiberet, vel tantùm si efficeret, ut exhiberetur AT VIII-1, 41 à re aliqua, in qua nihil esset extensionis, nec figurae, nec motûs ; nulla ratio potest excogitari, cur non deceptor esset putandus. Ipsam enim clarè intelligimus tanquam rem à Deo, et à nobis sive à mente nostra planè diversam ; ac etiam clarè videre nobis videmur, ejus ideam à rebus extra nos positis, quibus omnino similis est, advenire : Dei autem naturae planè repugnare ut sit deceptor, jam antè est animadversum. Atque ideò hîc omnino concludendum est, rem quandam extensam in longum, latum et profundum, omnesque illas proprietates quas rei extensae convenire clarè percipimus habentem, existere. Estque haec res extensa, quam corpus sive materiam appellamus.

II. Quibus etiam cognoscatur corpus humanum menti esse arctè conjunctum.Eâdem ratione menti nostrae corpus quoddam magis arctè, quàm reliqua alia corpora conjunctum esse, concludi potest, ex eo quòd perspicuè advertamus dolores, aliosque sensus nobis ex improviso advenire ; quos mens est conscia non à se sola proficisci, nec ad se posse pertinere ex eo solo quòd sit res cogitans, sed tantùm ex eo quòd alteri cuidam rei extensae ac mobili adjuncta sit, quae res humanum corpus appellatur. Sed accuratior ejus rei explicatio non est hujus loci.

Elzevier, p. 35
Image haute résolution sur Gallica
III. Sensuum perceptiones, nõ quid revera sit in rebus ; sed quid humano composito prosit vel obsit, docere.Satis erit, si advertamus, sensuum perceptiones non referri, nisi ad istam corporis humani cum mente conjunctionem, et nobis quidem ordinariè exhibere, quid ad illam externa corpora prodesse possint, aut nocere ; non autem, nisi interdum et ex accidenti, nos docere, AT VIII-1, 42 qualia in seipsis existant. Ita enim sensuum praejudicia facilè deponemus, et solo intellectu, ad ideas sibi à natura inditas diligenter attendente, hîc utemur.

IV. Naturam corporis non in pondere, duritie, colore, aut similibus ; sed in sola extensione consistere.Quod agentes, percipiemus naturam materiae, sive corporis in universum spectati, non consistere in eo quòd sit res dura, vel ponderosa, vel colorata, vel alio aliquo modo sensus afficiens ; sed tantùm in eo, quòd sit res extensa in longum, latum et profundum. Nam, quantum ad duritiem, nihil aliud de illâ sensus nobis indicat, quàm partes durorum corporum resistere motui manuum nostrarum, cùm in illas incurrunt. Si enim quotiescunque manus nostrae versus aliquam partem moventur, corpora omnia ibi existentia, recederent eâdem celeritate, quâ illae accedunt, nullam unquam duritiem sentiremus. Nec ullo modo potest intelligi, corpora quae sic recederent idcirco naturam corporis esse amissura, nec proinde ipsa in duritie consistit. Eademque ratione ostendi potest, et pondus, et calorem, et alias omnes ejusmodi qualitates, quae in materia corporeâ sentiuntur, ex eâ tolli posse, ipsâ integrâ remanente : unde sequitur, à nullâ ex illis ejus naturam dependere.

V. Praejudicia de rarefactione et de vacuo, hanc corporis naturam obscuriorem facere.Duae verò adhuc causae supersunt, ob quas potest dubitari, an vera natura corporis in sola extensione consistat. Una est, quòd multi existiment, pleraq; corpora sic posse rarefieri, ac condensari, ut rarefacta plus habeant extensionis Elzevier, p. 36
Image haute résolution sur Gallica
quàm condensata ; sintque etiam nonnulli adeò subtiles, ut substantiam corporis ab ejusdem quantitate, atque ipsam quantitatem ab extensione distinguant. Altera est, quòd ubi nihil aliud AT VIII-1, 43 esse intelligimus, quàm extensionem in longum, latum et profundum, non soleamus dicere ibi esse corpus, sed tantummodo spatium, et quidem spatium inane ; quod ferè omnes sibi persuadent esse purum nihil.

VI. Quomodo fiat rarefactio.Sed quantum ad rarefactionem et condensationem, quicunque ad cogitationes suas attendet, ac nihil volet admittere nisi quod clarè percipiat, non putabit in ipsis aliud quidquam contingere, quàm figurae mutationem ; ita scilicet, ut rara corpora illa sint, inter quorum partes multa intervalla existunt, corporibus aliis repleta ; et per hoc tantùm densiora reddantur, quòd ipsorum partes, ad invicem accedentes, intervalla ista imminuant, vel planè tollant : quod ultimum si aliquando contingat, tunc corpus tam densum evadit, ut repugnet ipsum densius reddi posse. Atqui non ideò minùs tunc extensum est, quàm cùm partes habens à se mutuò dissitas, majus spatium amplectitur : quia quicquid extensionis in poris, sive intervallis, à partibus ejus relictis continetur, nullo modo ipsi tribui debet, sed aliis quibusvis corporibus, à quibus intervalla ista replentur. Ut cùm videmus spongiam, aquâ vel alio liquore turgentem, non putamus ipsam, secundùm singulas suas partes magis extensam, quàm cùm compressa est et sicca ; sed tantummodo poros habere magis patentes, ac ideò per majus spatium esse diffusam.

VII. Eam non posse ullo alio modo intelligibili explicari.Et sanè non video, quid moverit nonnullos, ut mallent dicere rarefactionem fieri per augmentationem quantitatis, quàm ipsam hoc spongiae exemplo explicare. Nam etsi Elzevier, p. 37
Image haute résolution sur Gallica
cùm aër aut aqua rarefiunt, non videamus ullos ipsorum poros qui ampliores reddantur, AT VIII-1, 44 nec ullum novum corpus, quod ad illos replendos accedat ; non est tamen rationi tam consentaneum, aliquid non intelligibile effingere, ad eorum rarefactionem verbotenus explicandam, quàm ex hoc quod rarefiant, concludere in ipsis esse poros, sive intervalla quae ampliora redduntur, et novum aliquod corpus accedere, quod ipsa implet ; etsi hoc novum corpus nullo sensu percipiamus. nNulla enim ratio nos cogit ad credendum, corpora omnia quae existunt debere sensus nostros afficere. Ac rarefactionem perfacilè hoc modo, non autem ullo alio, fieri posse percipimus. Ac denique planè repugnat aliquid novâ quantitate, vel nova extensione augeri, quin simul etiam nova substantia extensa, hoc est, novum corpus ei accedat : Neque enim ullum additamentum extensionis vel quantitatis, sine additamento substantiae, quae sit quanta et extensa, potest intelligi, ut ex sequentibus clariùs patebit.

VIII. Quantitatem et numerum differre tantùm ratione à re quanta et numeratâ. Quippe quantitas à substantia extensa in re non differt, sed tantùm ex parte nostri conceptus, ut et numerus à re numeratâ. Ita scilicet ut totam naturam substantiae corporeae, quae est in spatio decem pedum, possimus considerare, quamvis ad istam mensuram decem pedum non attendamus ; quia planè eadem intelligitur in qualibet istius spatii parte ac in toto. Et vice versâ, potest intelligi numerus denarius, ut etiam quantitas continua decem pedum, etsi ad istam determinatam substantiam non attendamus : quia planè idem est conceptus numeri denarii, sive ad hanc mensuram decem pedum, sive ad quidlibet aliud referatur ; et quantitas continua decem pedum, etsi Elzevier, p. 38
Image haute résolution sur Gallica
non possit AT VIII-1, 45 intelligi sine aliqua substantia extensa, cujus sit quantitas, potest tamen sine hac determinata. In re autem fieri non potest, ut vel minimum quid ex ista quantitate aut extensione tollatur, quin tantundem etiam de substantiâ detrahatur ; nec vice versâ, ut tantillum de substantia detrahatur, quin tantundem de quantitate ac extensione tollatur.

IX. Substantiam corpoream, cùm à quantitate suâ distinguitur, confusè concipi tanquam incorpoream.Et quamvis fortè nonnulli aliud dicant, non puto tamen ipsos aliud eâ de re percipere ; sed cùm substantiam ab extensione, aut quantitate distinguunt, vel nihil per nomen substantiae intelligunt, vel confusam tantùm substantiae incorporeae ideam habent, quam falsò tribuunt corporeae, hujusque substantiae corporeae veram ideam extensioni relinquunt, quam tamen accidens vocant : atque ita planè aliud efferunt verbis, quàm mente comprehendant.

X. Quid sit spatium, sive locus internus.Non etiam in re differunt spatium, sive locus internus, et substantia corporea in eo contenta, sed tantùm in modo, quo à nobis concipi solent. Revera enim extensio in longum, latum et profundum, quae spatium constituit, eadem planè est cum illâ, quae constituit corpus. Sed in hoc differentia est, quòd ipsam in corpore ut singularem consideremus, et putemus semper mutari quoties mutatur corpus ; in spatio verò unitatem tantùm genericam ipsi tribuamus, adeò ut mutato corpore quod spatium implet, non tamen extensio spatii mutari censeatur, sed remanere una et eadem, quamdiu manet ejusdem magnitudinis ac figurae, servatque eundem situm inter externa quaedam corpora, per quae illud spatium determinamus.

AT VIII-1, 46 XI. Quomodo in re non differat à substantiâ corporeâ.Et quidem facilè agnoscemus, eandem esse extensionem, Elzevier, p. 39
Image haute résolution sur Gallica
quae naturam corporis et naturam spatii constituit, nec magis haec duo à se mutuò differre, quàm natura generis aut speciei differt à natura individui ; si attendentes ad ideam, quam habemus alicujus corporis, exempli causâ lapidis, rejiciamus ab illa id omne, quod ad corporis naturam non requiri cognoscimus : nempe rejiciamus primò duritiem, quia si lapis liquefiat, aut in pulvisculos quàm minutissimos dividatur, illam amittet, neque tamen ideò desinet esse corpus ; rejiciamus etiam colorem, quia vidimus saepe lapides adeò pellucidos, ut nullus in iis esset color ; rejiciamus gravitatem, quia quamvis ignis sit levissimus, non ideò minùs putatur esse corpus ; Ac denique rejiciamus frigus, et calorem, aliasque omnes qualitates, quia vel non considerantur in lapide, vel iis mutatis, non ideò lapis corporis naturam amisisse existimatur. Ita enim advertemus, nihil planè in ejus idea remanere, praeterquàm quòd sit quid extensum in longum, latum et profundum ; quod idem continetur in idea spatii, non modò corporibus pleni, sed ejus etiam quod vacuum appellatur.

XII. Quomodo ab eadem differat in modo, quo concipitur.Est autem differentia in modo concipiendi, nam sublato lapide ex spatio vel loco in quo est, putamus etiam ejus extensionem esse sublatam, utpote quam ut singularem et ab ipso inseparabilem spectamus : sed interim extensionem loci, in quo erat lapis, remanere arbitramur, eandemque esse, quamvis jam ille locus lapidis à ligno, vel aquâ, vel aëre, vel alio quovis corpore occupetur, vel etiam vacuus esse credatur. Quia ibi consideratur extensio in genere, censeturque eadem AT VIII-1, 47 esse lapidis, ligni, aquae, aëris, aliorumque corporum, vel etiam ipsius vacui, si quod detur, modò tantùm sit ejusdem magnitudinis ac Elzevier, p. 40
Image haute résolution sur Gallica
figurae, servetque eundem situm inter corpora externa, quae spatium illud determinant.

XIII. Quid sit locus externus.Quippe nomina loci aut spatii, non significant quicquam diversum à corpore, quod dicitur esse in loco ; sed tantùm ejus magnitudinem, figuram, et situm inter alia corpora designant. Et quidem ut ille situs determinetur, respicere debemus ad alia aliqua corpora, quae ut immobilia spectemus ; Ac prout ad diversa respicimus, dicere possumus eandem rem, eodem tempore locum mutare, ac non mutare. Ut cùm navis in mari provehitur, qui sedet in puppi manet semper uno in loco, si ratio habeatur partium navis, inter quas eundem situm servat ; et ille idem assiduè locum mutat, si ratio littorum habeatur, quoniam assiduè ab unis recedit, et ad alia accedit. Ac praetereà, si putemus terram moveri, tantumque praecisè procedere ab Occidente versus Orientem, quantum navis interim ex Oriente in Occidentem promovetur ; dicemus rursus illum qui sedet in puppi, locum suum non mutare : quia nempe loci determinationem, ab immotis quibusdam coeli punctis desumemus. Sed si tandem cogitemus, nulla ejusmodi puncta verè immota in universo reperiri, ut probabile esse infrà ostendetur ; inde concludemus, nullum esse permanentem ullius rei locum, nisi quatenus à cogitatione nostrâ determinatur.

XIV. In quo differant locus et spatium.Differunt autem nomina loci et spatii, quia locus magis expressè designat situm, quàm magnitudinem AT VIII-1, 48 aut figuram ; et è contra, magis ad has attendimus, cùm loquimur de spatio. Dicimus enim frequenter unam rem in locum alterius succedere, quamvis non sit accuratè ejusdem magnitudinis, nec figurae ; sed tunc negamus illam idem Elzevier, p. 41
Image haute résolution sur Gallica
spatium occupare ; ac semper cùm ille situs mutatur, dicimus locum mutari, quamvis eadem magnitudo ac figura permaneat ; Cumque dicimus rem esse in hoc loco, nihil aliud intelligimus, quàm illam obtinere hunc situm inter alias res ; et cùm addimus ipsam implere hoc spatium, vel hunc locum, intelligimus praeterea ipsam esse hujus determinatae magnitudinis, ac figurae.

XV. Quomodo locus externus, pro superficie corporis ambientis rectè sumatur.Atque ita spatium quidem semper sumimus pro extensione in longum, latum et profundum. Locum autem aliquando consideramus, ut rei quae in loco est internum, et aliquando ut ipsi externum. Et quidem internus idem planè est quod spatium ; externus autem sumi potest pro superficie quae proximè ambit locatum. Notandumque est per superficiem, non hîc intelligi ullam corporis ambientis partem, sed solum terminum, qui medius est inter ipsum corpus ambiens, et id quod ambitur ; quique nihil aliud est quàm modus : vel certè intelligi superficiem in communi, quae non sit pars unius corporis magis quàm alterius, sed eadem semper esse censeatur, cùm retinet eandem magnitudinem et figuram. Etsi enim omne corpus ambiens, cum suâ superficie mutetur ; non ideò res quam ambit, locum mutare existimatur, si eundem interim situm servet inter illa externa, quae tanquam immobilia spectantur. Ut si navim in unam partem à fluminis lapsu, et in contrariam à vento tam aequaliter impelli supponamus, AT VIII-1, 49 ut situm suum inter ripas non mutet, facilè aliquis credet ipsam manere in eodem loco, quamvis omnis superficies ambiens mutetur.

XVI. Repugnare ut detur vacuum, sive in quo nulla planè sit res.Vacuum autem philosophico more sumptum, hoc est, in quo nulla planè sit substantia, dari non posse manifestum Elzevier, p. 42
Image haute résolution sur Gallica
est, ex eo quòd extensio spatii, vel loci interni, non differat ab extensione corporis. Nam cùm ex hoc solo, quòd corpus sit extensum in longum, latum et profundum rectè concludamus illud esse substantiam ; quia omnino repugnat ut nihili sit aliqua extensio, idem etiam de spatio, quod vacuum supponitur, est concludendum ; quòd nempe, cùm in eo sit extensio, necessariò etiam in ipso sit substantia.

XVII. Vacuum ex vulgi usu non excludere omne corpus.Et quidem ex vulgi usu per nomen vacui, non solemus significare locum vel spatium in quo nulla planè sit res, tantummodosed tantummodo locum in quo nulla sit ex iis rebus, quas in eo esse debere cogitamus. Sic, quia urna facta est ad aquas continendas, vacua dicitur, cùm aëre tantùm est plena ; Sic nihil est in piscina, licèt aquis abundet, si in eâ desint pisces ; Sic inane est navigium, quod comparatum erat ad vehendas merces, si solis arenis, quibus frangat impetus venti, sit onustum ; Sic denique inane est spatium, in quo nihil est sensibile, quamvis materia creata et per se subsistente plenum sit ; quia non solemus considerare, nisi eas res quae à sensibus attinguntur. Atqui si postea, non attendentes, quid per nomina vacui et nihili sit intelligendum, in spatio quod vacuum esse diximus, non modò nihil sensibile, sed omnino nullam rem contineri existimemus ; in eundem errorem incidemus, ac si ex eo quòd AT VIII-1, 50 usitatum sit dicere, urnam in quâ nihil est nisi aër, vacuam esse, ideò judicaremus aërem in ea contentum non esse rem subsistentem.

XVIII. Quomodo emendandum sit praejudicium de vacuo absolutè sumpto.Lapsique sumus ferè omnes, à prima aetate in hunc errorem, proptereà quòd non advertentes, ullam esse inter vas et corpus in eo contentum, necessariam conjunctionem ; non putavimus quicquam obstare, quò minùs saltem Elzevier, p. 43
Image haute résolution sur Gallica
Deus efficiat, ut corpus, quod vas aliquod, replet inde auferatur, et nullum aliud in ejus locum succedat. Jam autem, ut errorem illum emendemus, considerare oportet nullam quidem esse connexionem, inter vas et hoc vel illud corpus particulare quod in eo continetur, sed esse maximam ac omnino necessariam, inter vasis figuram concavam et extensionem in genere sumptam, quae in eâ cavitate debet contineri : Adeò ut non magis repugnet nos concipere montem sine valle, quàm intelligere istam cavitatem absque extensione in eâ contentâ, vel hanc extensionem absque substantia quae sit extensa : quia, ut saepe dictum est, nihili nulla potest esse extensio. Ac proinde si quaeratur quid fiet, si Deus auferat omne corpus quod in aliquo vase continetur, et nullum aliud in ablati locum venire permittat ? respondendum est, vasis latera sibi invicem hoc ipso fore contigua. cCùm enim inter duo corpora nihil interjacet, necesse est ut se mutuò tangant, ac manifestè repugnat ut distent, sive ut inter ipsa sit distantia, et tamen ut ista distantia sit nihil ; quia omnis distantia est modus extensionis, et ideò sine substantiâ extensâ esse non potest.

XIX. Ex his ea confirmari, quae de rarefactione dicta sunt.Postquam sic advertimus substantiae corporeae naturam AT VIII-1, 51 in eo tantùm consistere, quòd sit res extensa ; ejusque extensionem non esse diversam ab ea, quae spatio quantumvis inani tribui solet ; facilè cognoscimus fieri non posse, ut aliqua ejus pars plus spatii occupet unâ vice quàm aliâ, sicque aliter rarefiat, quàm modo paullò antè explicato ; vel ut plus sit materiae, sive substantiae corporeae in vase, cùm plumbo, vel auro, vel alio quantumvis gravi ac duro corpore plenum est, quàm cùm aërem tantùm continet, vacuúmque existimatur. quia partium materiae Elzevier, p. 44
Image haute résolution sur Gallica
quantitas, non pendet ab earum gravitate, aut duritie, sed à sola extensione, quae semper in eodem vase est aequalis.

XX. Ex his etiam demonstrari, nullas atomos dari posse.Cognoscimus etiam fieri non posse ut aliquae atomi, sive materiae partes ex natura suâ indivisibiles, existant. Cùm enim si quae sint, necessariò debeant esse extensae, quantumvis parvae fingantur, possumus adhuc unamquamque ex ipsis in duas aut plures minores cogitatione dividere, ac proinde agnoscere esse divisibiles. Nihil enim possumus cogitatione dividere, quin hoc ipso cognoscamus esse divisibile ; atque ideò, si judicaremus idipsum esse indivisibile, judicium nostrum à cognitione dissentiret. Quin etiam si fingamus, Deum efficere voluisse, ut aliqua materiae particula, in alias minores dividi non possit, non tamen illa propriè indivisibilis erit dicenda. Ut etenim effecerit eam à nullis creaturis dividi posse, non certè sibi ipsi ejusdem dividendae facultatem potuit adimere ; quia fieri planè non potest, ut propriam suam potentiam imminuat : quemadmodum suprà notatum est. Atque ideò absolutè AT AT VIII-1, 52 loquendo, illa divisibilis remanebit, quoniam ex natura suâ est talis.

XXI. Item mundum esse indefinitè extensum.Cognoscimus praeterea hunc mundum, sive substantiae corporeae universitatem, nullos extensionis suae fines habere. Ubicunque enim fines illos esse fingamus, semper ultra ipsos aliqua spatia indefinitè extensa, non modò imaginamur, sed etiam verè imaginabilia, hoc est, realia esse percipimus ; ac proinde etiam substantiam corpoream indefinitè extensam in iis contineri. Quia, ut jam fusè ostensum est, idea ejus extensionis, quam in spatio qualicunque concipimus, eadem planè est cum idea substantiae corporeae.

Elzevier, p. 45
Image haute résolution sur Gallica
XXII. Item unam et eandem esse materiam coeli et terrae ; ac plures mundos esse non posse.Hincque etiam colligi facilè potest, non aliam esse materiam coeli quàm terrae ; atque omnino si mundi essent infiniti, non posse non illos omnes ex una et eadem materiâ constare ; nec proinde plures, sed unum tantùm, esse posse : quia perspicuè intelligimus illam materiam, cujus natura in eo solo consistit quòd sit substantia extensa, omnia omnino spatia imaginabilia, in quibus alii isti mundi esse deberent, jam occupare : nec ullius alterius materiae ideam in nobis reperimus.

XXIII. Omnem materiae variationem, sive omnem ejus formarum diversitatem pendere à motu.Materia itaque in toto universo una et eadem existit ; utpote quę omnis per hoc unum tantùm agnoscitur, quòd sit extensa. Omnesq; proprietates, quas in eâ clarè percipimus, ad hoc unum reducuntur quòd sit partibilis, et mobilis secundùm partes ; et proinde capax illarum omnium affectionum, quas ex ejus partium motu sequi posse percipimus. Partitio enim, quae fit solâ cogitatione, nihil mutat ; sed omnis materiae AT VIII-1, 53 variatio, sive omnium ejus formarum diversitas, pendet à motu. Quod passim etiam à Philosophis videtur fuisse animadversum ; quia dixerunt naturam esse principium motûs et quietis. Tunc enim per naturam intellexerunt id, per quod res omnes corporeae tales evadunt quales ipsas esse experimur.

XXIV. Quid sit motus juxta vulgarem sensum.Motus autem, (scilicet localis, neque enim ullus alius sub cogitationem meam cadit ; nec ideò etiam ullum alium in rerum natura fingendum puto) motus, inquam, ut vulgò sumitur, nihil aliud est quàm actio, quâ corpus aliquod ex uno loco in alium migrat. Et idcirco, quemadmodum suprà monuimus, eandem rem eodem tempore dici posse locum mutare ac non mutare, ita eadem etiam dici potest moveri et non moveri. Ut qui sedet in navi, dum ea solvit è Elzevier, p. 46
Image haute résolution sur Gallica
portu, putat quidem se moveri, si respiciat ad littora, eaque ut immota consideret ; non autem si ad ipsam navim, inter cujus partes eundem semper situm servat. Quin etiam, quatenus vulgò putamus in omni motu esse actionem, in quiete verò cessationem actionis, magis propriè tunc dicitur quiescere quàm moveri, quia nullam in se actionem sentit.

XXV. Quid sit motus propriè sumptus.Sed si non tam ex vulgi usu, quàm ex rei veritate, consideremus, quid per motum debeat intelligi, ut aliqua ei determinata natura tribuatur ; dicere possumus esse translationem unius partis materiae, sive unius corporis, ex vicinia eorum corporum, quae illud immediatè contingunt, et tanquam quiescentia spectantur ; in viciniam aliorum. Ubi per unum corpus, sive unam partem materiae, AT VIII-1, 54 intelligo id omne quod simul transfertur ; etsi rursus hoc ipsum constare possit ex multis partibus, quae alios in se habeant motus ; Et dico esse translationem, non vim vel actionem quae transfert, ut ostendam illum semper esse in mobili, non in movente, quia haec duo non satis accuratè solent distingui ; ac esse duntaxat ejus modum, non rem aliquam subsistentem, sicut figura est modus rei figuratae, ac quies rei quiescentis.

XXVI. Non plus actionis requiri ad motum quàm ad quietem.Quippe notandum est magno nos, in hoc, praejudicio laborare, quòd plus actionis ad motum requiri arbitremur, quàm ad quietem. Hocque ideò nobis ab ineunte aetate persuasimus, quòd corpus nostrum soleat moveri à nostra voluntate, cujus intimè conscii sumus, et quiescere ex hoc solo, quòd terrae adhaereat per gravitatem, cujus vim non sentimus. Et quidem quia ista gravitas, aliaeque plures causae à nobis non animadversae, motibus, quos in Elzevier, p. 47
Image haute résolution sur Gallica
membris nostris ciere volumus, resistunt, efficiuntque ut fatigemur, putamus majore actione, sive majore vi opus esse ad motum ciendum, quàm ad illum sistendum ; sumentes scilicet actionem, pro conatu illo quo utimur ad membra nostra, et illorum ope alia corpora permovenda. Quod tamen praejudicium facilè exuemus, si consideremus, non modò conatu nobis opus esse ad movenda corpora externa, sed saepe etiam ad eorum motus sistendos, cùm à gravitate aliáve causa non sistuntur. Ut exempli gratiâ, non majori utimur actione ad navigium in aquâ stagnante quiescens impellendum, quàm ad idem, cùm movetur, subitò retinendum ; vel certè non multò majori ; AT VIII-1, 55 hinc enim demenda est aquae ab eo sublevatae gravitas, et ejusdem lentor, à quibus paulatim sisti posset.

XXVII. Motum et quietem esse tantùm diversos modos corporis moti.Cum autem hîc non agatur de illa actione, quae intelligitur esse in movente, vel in eo qui motum sistit, sed de sola translatione, ac translationis absentiâ, sive quiete ; manifestum est, hanc translationem extra corpus motum esse non posse, atque hoc corpus alio modo se habere, cùm transfertur ; et alio cùm non transfertur, sive cùm quiescit : adeò ut motus et quies nihil aliud in eo sint, quàm duo diversi modi.

XXVIII. Motum propriè sumtum non referri, nisi ad corpora contigua ejus quod movetur.Addidi praeterea, translationem fieri ex vicinia corporum contiguorum, in viciniam aliorum, non autem ex uno loco in alium : quia, ut suprà explicui, loci acceptio varia est, ac pendet à nostra cogitatione : sed cùm per motum intelligimus eam translationem, quae fit ex vicinia corporum contiguorum, quoniam una tantùm corpora, eodem temporis momento ejusdem mobilis contigua esse Elzevier, p. 48
Image haute résolution sur Gallica
possunt, non possumus isti mobili plures motus eodem tempore tribuere, sed unum tantùm.

XXIX. Nec referri nisi ad ea corpora contigua : quae tanquam quiescentia spectantur.Addidi denique, translationem illam fieri ex vicinia, non quorumlibet corporum contiguorum, sed eorum duntaxat, quę tanquam quiescentia spectantur. Ipsa enim translatio est reciproca, nec potest intelligi corpus AB transferri ex vicinia corporis CD, quin simul etiam intelligatur corpus CD, transferri ex vicinia corporis AB : Ac planè eadem vis et actio requiritur AT VIII-1, 56 ex una parte atq; ex altera. Quapropter si omnino propriam, et non ad aliud relatam naturam motui tribuere vellemus, cùm duo corpora contigua unum in unam, aliud in aliam partem transferuntur, sicque à se mutuò separantur, tantundem motus in uno quàm in altero esse diceremus. Sed hoc à communi loquendi usu nimium abhorreret. cCùm enim assueti simus stare in terra, eamque ut quiescentem considerare, quamvis aliquas ejus partes aliis minoribus corporibus contiguas, ab eorum vicinia transferri videamus, non tamen ipsam ideò moveri putamus.

XXX. Cur ex duobus corporibus contiguis quae separantur ab invicem, unum potiùs quàm aliud moveri dicatur.Hujusque rei praecipua ratio est, quòd motus intelligatur esse totius corporis quod movetur, nec possit ita intelligi esse totius terrae, ob translationem quarundam ejus partium, ex vicinia minorum corporum quibus contiguae sunt ; quoniam saepe plures ejusmodi translationes sibi mutuò contrarias, in ipsa licet advertere. Ut si corpus EFGH sit terra, et supra ipsam eodem tempore corpus AB transferatur Elzevier, p. 49
Image haute résolution sur Gallica
ab E versus F, ac CD ab H versus G, quamvis hoc ipso partes terrae corpori AB contiguae, à B versus A transferantur, neque minor vel alterius naturę actio in iis esse debeat, ad illam translationem, quàm in corpore AB, non ideò intelligimus terram moveri à B versus A, sive ab Occidente versus Orientem, quia pari ratione ob id quod ejus partes corpori CD contiguae, transferantur à C versus D, intelligendum esset eam etiam in aliam partem AT VIII-1, 57 moveri, nempe ab Oriente in Occidentem ; quae duo inter se pugnant. Ita ergo ne nimium à communi usu loguendi recedamus, non hîc dicemus terram moveri, sed sola corpora AB et CD ; atque ita de reliquis. Sed interim recordabimur, id omne quod reale est ac positivum, in corporibus quae moventur, propter quod moveri dicuntur, reperiri etiam in aliis ipsoprum contiguis, quae tamen ut quiescentia tantùm spectantur.

XXXI. Quomodo in eodem corpore, innumeri diversi motus esse possint.Etsi autem unumquodque corpus habeat tantùm unum motum sibi proprium, quoniam ab unis tantùm corporibus sibi contiguis et quiescentibus recedere intelligitur, participare tamen etiam potest etex aliis innumeris, si nempe sit pars aliorum corporum alios motus habentium. Ut si quis ambulans in navi horologium in pera gestet, ejus horologii rotulae unico tantùm motu sibi proprio movebuntur, sed participabunt etiam ex alio, quatenus adjunctę homini ambulanti, unam cum illo materiae partem component, et ex alio quatenus erunt adjunctae navigio in mari fluctuanti, et ex alio quatenus adjunctae ipsi mari, et denique alio quatenus adjunctae ipsi terrae, si quidem tota terra moveatur : Omnesque hi motus revera erunt in rotulis istis ; sed quia non facilè tam multi simul intelligi, nec Elzevier, p. 50
Image haute résolution sur Gallica
etiam omnes agnosci possunt, sufficiet unicum illum, qui proprius est cujusque corporis, in ipso considerare.

XXXII. Quomodo etiam motus propriè sumptus, qui in quoque corpore unicus est, pro pluribus sumi possit.Ac praeterea ille unicus cujusque corporis motus, qui ei proprius est, instar plurium potest considerari : ut cùm in rotis curruum duos diversos distinguimus, unum scilicet circularem circa ipsarum axem, et alium rectum secundùm longitudinem viae per quam feruntur. AT VIII-1, 58 Sed quòd ideò tales motus non sint revera distincti, patet ex eo, quòd unumquodque punctum corporis quod movetur, unam tantùm aliquam lineam describat. Nec refert, quòd ista linea saepe sit valde contorta, et ideò à pluribus diversis motibus genita videatur ; quia possumus imaginari eodem modo, quamcunque lineam, etiam rectam, quae omnium simplicissima est, ex infinitis diversis motibus ortam esse. Ut si linea AB feratur versus CD, et eodem tempore punctum A feratur versus B, linea recta AD, quam hoc punctum A describet, non minùs pendebit à duobus motibus rectis, ab A in B, et ab AB in CD, quàm linea curva, quae à quovis rotę puncto describitur, pendet à motu recto et circulari. Ac proinde quamvis saepe utile sit unum motum in plures partes hoc pacto distinguere, ad faciliorem ejus perceptionem, absolutè tamen loquendo, unus tantùm in unoquoque corpore est numerandus.

XXXIII. Quomodo in omni motu integer circulus corporum simul moveatur.Ex hoc autem, quòd suprà fuerit animadversum, loca omnia corporibus plena esse, semperque easdem materiae partes aequalibus locis coaequari ; sequitur nullum corpus moveri posse nisi per circulum, ita scilicet, ut aliud aliquod Elzevier, p. 51
Image haute résolution sur Gallica
corpus ex loco quem ingreditur expellat, hocque rursus aliud, et aliud, usque ad ultimum, quod in locum à primo derelictum, eodem temporis momento, quo derelictus est, ingrediatur. Hocque facilè intelligimus in circulo perfecto, quia videmus nullum vacuum, nullamque rarefactionem, aut condensationem AT VIII-1, 59 requiri, ut pars circuli A moveatur versus B, modò eodem tempore pars B moveatur versus C, C versus D, ac D versus A. Sed idem intelligi etiam potest in circulo non perfecto, et quantumlibet irregulari, modò advertatur, quo pacto omnes locorum inaequalitates, inaequali motuũ celeritate possint compensari. Sic tota materia contenta in spatio EFGH, circulariter moveri potest absque ulla condensatione vel vacuo, et eodem tempore ejus pars quae est versus E, transire versus G, ac ea quę est versus G, transire versus E ; modò tantùm ut spatium in G supponitur esse quadruplo latius quàm in E, ac duplo quàm in F et H, ita etiam quadruplo celeriùs moveatur in E quàm in G, ac duplo celeriùs quàm in F vel H ; Atque ita reliquis Elzevier, p. 52
Image haute résolution sur Gallica
omnibus in locis motus celeritas angustiam loci compenset : Hoc enim pacto, in quovis determinato tempore, tantundem materiae per unam istius circuli partem, quàm per alteram transibit.

XXXIV. Hinc sequi divisionem materiae in particulas revera indefinitas, quamvis eae nobis sint incomprehensibiles.Fatendum tamen est in motu isto aliquid reperiri, quod mens quidem nostra percipit esse verum, sed tamen, quo pacto fiat, non comprehendit, nempe divisionem quarundam particularum materiae in infinitum, sive indefinitam, atque in tot partes, ut nullam cogitatione AT VIII-1, 60 determinare possimus tam exiguam, quin intelligamus ipsam in alias adhuc minores reipsa esse divisam. Fieri enim non potest, ut materia quae jam implet spatium G, successivè impleat omnia spatia innumeris gradibus minora, quae sunt inter G et E ; nisi aliqua ejus pars, ad innumerabiles illorum spatiorum mensuras figuram suam accommodet : quod ut fiat, necesse est omnes imaginabiles ejus particulas, quae sunt revera innumerae, à se mutuò aliquantulum removeri, et talis quantulacunque remotio, vera divisio est.

XXXV. Quomodo fiat ista divisio ; et quòd non sit dubitandum, quin fiat, etsi non comprehendatur.Notandum autem me hîc non loqui de tota materia, sed tantùm de aliqua ejus parte. Quamvis enim supponamus duas aut tres ejus partes esse in G, tantae latitudinis, quantae est spatium E, itemque etiam plures alias minores, quae maneant indivisae ; nihilominus intelligi potest eas moveri circulariter versus E, modò quaedam aliae ipsis admistae sint, quae se quomodolibet Elzevier, p. 53
Image haute résolution sur Gallica
inflectant, et figuras suas sic mutent, ut junctae istis figuras suas non ita mutantibus, sed solam celeritatem motûs ad rationem loci occupandi accommodantibus, omnes angulos quos istae aliae non occupabunt accuratè compleant. Et quamvis, quomodo fiat indefinita ista divisio, cogitatione comprehendere nequeamus, non ideò tamen debemus dubitare quin fiat ; quia clarè percipimus illam necessariò sequi, ex natura materiae nobis evidentissimè cognitâ, percipimusque etiam eam esse de genere eorum quae à mente nostra, utpote finitâ, capi non possunt.

AT VIII-1, 61 XXXVI. Deum esse primariam motûs causam : et eandem semper motus quantitatem in universo conservare. Motûs naturâ sic animadversâ, considerare oportet ejus causam, eamque duplicem : Primò scilicet universalem et primariam, quae est causa generalis omnium motuum qui sunt in mundo ; ac deinde particularem, à qua fit, ut singulae materiae partes motûs, quos priùs non habuerunt, acquirant. Et generalem quod attinet, manifestum mihi videtur illam non aliam esse, quàm Deum ipsum, qui materiam simul cum motu et quiete in principio creavit, jamque per solum suum concursum ordinarium, tantundem motûs et quietis in eâ totâ quantum tunc posuit conservat. Nam quamvis ille motus nihil aliud sit in materiâ motâ quàm ejus modus ; certam tamen et determinatam habet quantitatem, quam facilè intelligimus eandem semper in tota rerum universitate esse posse, quamvis in singulis ejus partibus mutetur. Ita scilicet ut putemus, cùm una pars materiae duplò celeriùs movetur quàm altera, et haec altera duplò major est quàm prior, tantundem motus esse in minore quàm in majore, ac quantò motus unius partis lentior fit, tantò motum alicujus alterius ipsi aequalis fieri celeriorem. Intelligimus Elzevier, p. 54
Image haute résolution sur Gallica
etiam perfectionem esse in Deo, non solùm quòd in se ipso sit immutabilis, sed etiam quòd modo quàm maximè constanti et immutabili operetur : Adeò ut iis mutationibus exceptis, quas evidens experientia, vel divina revelatio certas reddit, quasque sine ullâ in creatore mutatione fieri percipimus aut credimus, nullas alias in ejus operibus supponere debeamus, ne quae inde inconstantia in ipso arguatur. Unde sequitur quàm maximè rationi esse consentaneum, ut putemus AT VIII-1, 62 ex hoc solo, quòd Deus diversimodè moverit partes materiae, cùm primùm illas creavit, jamque totam istam materiam conservet, eodem planè modo, eademque ratione quâ priùs creavit, eum etiam tantundem motus in ipsâ semper conservare.

XXXVII. Prima lex naturae : quòd unaquaeque res quantum in se est, semper in eodem statu perseveret ; sicque quod semel movetur, semper moveri pergat.Atque ex hac eadem immobilitatte Dei, regulae quaedam sive leges naturae cognosci possunt, quae sunt causae secundariae ac particulares diversorum motuum, quos in singulis corporibus advertimus. Harum prima est, unamquamque rem, quatenus est simplex et indivisa, manere quantum in se est in eodem semper statu, nec unquam mutari nisi à causis externis. Ita si pars aliqua materiae sit quadrata, facilè nobis persuademus illam perpetuò mansuram esse quadratam, nisi quid aliunde adveniat quod ejus figuram mutet ; Si quiescat non credimus illam unquam incepturam moveri, nisi ab aliqua causâ ad id impellatur ; Nec ulla major ratio est si moveatur, cur putemus ipsam unquam suâ sponte, et à nullo alio impeditam, motum illum suum esse intermissuram. Atque ideò concludendum est id quod movetur, quantum in se est semper moveri. Sed quia hîc versamur circa terram, cujus constitutio talis est, ut motus omnes qui propè illam fiunt, Elzevier, p. 55
Image haute résolution sur Gallica
brevi sistantur, et saepe ob causas quae sensus nostros latent, ideò ab ineunte aetate saepe judicavimus eos motus, qui sic à causis nobis ignotis sistebantur, suâ sponte desinere : Jamque proclives sumus ad illud de omnibus existimandum, quod videmur in multis esse experti ; nempe AT VIII-1, 63 illos ex naturâ suâ cessare, sive tendere ad quietem. Quod profectò legibus naturae quam-maximè adversatur ; quies enim motui est contraria, nihilque ad suum contrarium, sive ad destructionem sui ipsius, ex propriâ naturâ ferri potest.

XXXVIII. De motu projectorum.Et verò quotidiana experientia in iis quae projiciuntur, regulam nostram omnino confirmat. Neque enim alia ratio est, cur projecta perseverent aliquandiu in motu, postquam à manu jaciente separata sunt, quàm quia semel mota pergunt moveri, donec ab obviis corporibus retardentur. Et manifestum est, ipsa solere ab aëre, aliisve quibuslibet fluidis corporibus in quibus moventur, paulatim retardari, atque ideò motum ipsorum diu durare non posse. Aërem enim motibus aliorum corporum resistere, ipso sensu tactûs possumus experiri, si flabello ipsum percutiamus ; idemque volatus avium confirmat. Et nullus alius est liquor, qui non manifestiùs adhuc quàm aër, motibus projectorum resistat.

XXXIX. Altera lex naturae ; quòd omnis motus ex se ipso sit rectus, et ideò quae circulariter moventur, tendere semper, ut recedant à centro circuli quem decribnuunt.Altera lex naturae est ; unamquamque partem materiae seorsim spectatam, non tendere unquam, ut secundùm ullas lineas obliquas pergat moveri, sed tantummodo secundùm rectas ; etsi multae saepe cogantur deflectere propter occursum aliarum, atque, ut paulò antè dictum est, in quolibet motu fiat quodammodo circulus, ex omni materia simul motâ. Causa hujus regulae eadem est quae praecedentis, Elzevier, p. 56
Image haute résolution sur Gallica
nempe immutabilitas, et simplicitas operationis, per quam Deus motum in materia conservat : Neque enim illum conservat, nisi praecisè qualis est eo ipso temporis momento quo AT VIII-1, 64 conservat, nullâ habita ratione ejus qui fortè fuit paulò antè. Ac quamvis nullus motus fiat in instanti, manifestum tamen est omne id quod movetur, in singulis instantibus, quae possunt designari dum movetur, determinatum esse ad motum suum continuandum versus aliquam partem, secundùm lineam rectam, non autem unquam secundùm ullam lineam curvam. Ut exempli causâ, lapis A, in funda EA per circulum ABF rotatus, eo instanti, quo est in puncto A, determinatus quidem est ad motum versus aliquam partem, nempe secundùm lineam rectam versus C, ita scilicet ut linea recta AC, sit tangens circuli. Non autem fingi potest illum determinatum esse ad ullum motum curvum : etsi enim priùs venerit ex L ad A, per lineam curvam, nihil tamen istius curvitatis intelligi potest in eo remanere, dum est in puncto A. Hocque etiam experientiâ confirmatur, quia si Elzevier, p. 57
Image haute résolution sur Gallica
tunc è funda egrediatur, non perget moveri versus B, sed versus C. Ex quo sequitur, omne corpus quod circulariter movetur, perpetuò tendere, ut recedat à centro circuli quem describit. Ut ipso manûs sensu experimur in lapide, dum illum fundâ circumagimus. Et quia consideratione istâ in sequentibus saepe utemur, diligenter AT VIII-1, 65 erit advertenda, fusiusque infrà exponetur.

XL. Tertia lex : quòd unum corpus alteri fortiori occurrendo, nihil amittat de suo motu ; occurrendo verò minùs forti, tantum amittereat, quantum in illud transfert.Tertia lex naturae haec est. Ubi corpus quod movetur alteri occurrit, si minorem habeat vim ad pergendum secundùm lineam rectam, quàm hoc alterum ad ei resistendum, tunc deflectitur in aliam partem, et motum suum retinendo solam motûs determinationem amittit ; si verò habeat majorem, tunc alterum corpus secum movet, ac quantum ei dat de suo motu, tantundem perdit. Ita experimur dura quaelibet corpora projecta, cùm in aliud durum corpus impingunt, non ideò à motu cessare, sed versus contrariam partem reflecti ; contrà verò, cùm occurrunt corpori molli, quia facilè in illud motum omnem suum transmittunt, ideò statim ad quietem reduci. Atque omnes causae particulares mutationum, quae corporibus accidunt, in hac tertia lege continentur ; saltem eae quae ipsae corporeae sunt ; an enim et qualem mentes humanae vel Angelicae vim habeant corpora movendi, non jam inquirimus ; sed ad tractationem de homine reservamus.

XLI. Probatio prioris partis hujus regulae.Demonstratur autem prior pars hujus legis, ex eo quòd differentia sit inter motum in se spectatum, et ipsius determinationem versus certam partem ; quâ fit, ut ista determinatio possit mutari, motu integro remanente. Cùm enim, ut antè dictum est, unaquaeque res, non composita, sed simplex, qualis est motus, semper esse perseveret, Elzevier, p. 58
Image haute résolution sur Gallica
quamdiu à nulla causa externa destruitur ; et in occursu duri corporis, appareat quidem causa quae impediat, ne motus alterius corporis, cui occurrit, maneat determinatus versus eandem partem ; non AT VIII-1, 66 autem ulla, quae motum ipsum tollat, vel minuat, quia motus motui non est contrarius ; hinc sequitur illum idcirco minui non debere.

XLII. Probatio posterioris partis.Demonstratur etiam pars altera, ex immutabilitate operationis Dei, mundum eâdem actione, quâ olim creavit, continuò jam conservantis. Cùm enim omnia corporibus sint plena, et nihilominus uniuscujusque corporis motus tendat in lineam rectam, perspicuum est Deum ab initio mundum creando, non modò diversas ejus partes diversimodè movisse, sed simul etiam effecisse, ut unae alias impellerent, motusque suos in illas transferrent : adeò ut jam ipsum conservando eâdem actione, ac cum iisdem legibus, cum quibus creavit, motum non iisdem materiae partibus semper infixum, sed ex unis in alias, prout sibi mutuò occurrunt, transeuntem conservet. Sicque haec ipsa creaturarum continua mutatio, immutabilitatis Dei est argumentum.

XLIII. In quo consistat vis cujusque corporis ad agendum vel resistendum.Hîc verò diligenter advertendum est, in quo consistat vis cujusque corporis ad agendum in aliud, vel ad actioni alterius resistendum : nempe in hoc uno, quòd unaquaeque res tendat, quantum in se est, ad permanendum in eodem statu in quo est, juxta legem primo loco positam. Hinc enim id quod alteri conjunctum est, vim habet nonnullam, ad impediendum ne disjungatur ; id quod disjunctum est, ad manendum disjunctum ; id quod quiescit, ad perseverandum in sua quiete, atque ex consequenti ad resistendum iis omnibus quae illam possunt mutare ; id quod movetur, Elzevier, p. 59
Image haute résolution sur Gallica
ad perseverandum in suo motu, hoc est, in motu ejusdem AT VIII-1, 67 celeritatis, et versus eandem partem. Visque illa debet aestimari tum à magnitudine corporis in quo est, et superficiei, secundùm quam istud corpus ab alio disjungitur ; tum à celeritate motûs, ac naturâ, et contrarietate modi, quo diversa corpora sibi mutuò occurrunt.

XLIV. Motum non esse motui contrarium, sed quieti ; et determinationem in unam partem determinationi in partem oppositam.Atque notandum est, unum motum alteri motui aequè veloci nullo modo esse contrarium : sed propriè tantùm duplicem hîc inveniri contrarietatem. Unam inter motum et quietem, vel etiam inter motûs celeritatem et tarditatem, quatenus scilicet ista tarditas de quietis natura participat : Alteram inter determinationem motûs versus aliquam partem, et occursum corporis in illa parte quiescentis, vel aliter moti, atque pro ratione partis, in quam corpus alteri occurrens movetur, haec contrarietas est major vel minor.

XLV. Quomodo possit determinari, quantum cujusque corporis motus mutetur propter aliorum corporum occursum ; idque per regulas sequentes.Ex quibus ut possimus determinare, quo pacto singula corpora motus suos augeant vel minuant, vel in alias partes convertant, ob aliorum corporum occursus, oportet tantùm calculo subducere, quantum in unoquoque sit virium, sive ad movendum, sive ad motui resistendum, ac pro certo statuere illud semper, quod valentius est, sortiri suum effectum. Hocque facilè calculo subduci posset, si duo tantùm corpora sibi mutuò occurrerent, eaque essent perfectè dura, et à reliquis omnibus sic divisa, ut eorum motus à nullis aliis circumjacentibus impedirentur, nec juvarentur ; ea enim regulas sequentes observarent.

AT VIII-1, 68 XLVI. Prima.Primò, si duo illa corpora, putà B et C, essent planè aequalia, et aequè velociter moverentur, B quidem à dextra versus sinistram, et C illi in directum à sinistra versus Elzevier, p. 60
Image haute résolution sur Gallica
dextram, cùm sibi mutuò occurrerent reflecterentur, et postea pergerent moveri, B versus dextram, et C versus sinistram, nullâ parte suae celeritatis amissâ.

XLVII. Secunda.Secundò, si B esset tantillò major quàm C, caeteris positis ut priùs, tunc solum C reflecteretur, et utrumque versus sinistram eâdem celeritate moveretur.

XLVIII. Tertia.Tertiò, si mole essent aequalia, sed B tantillò celeriùs moveretur quàm C, non tantùm ambo pergerent moveri versus sinistram, sed etiam transferretur ex B in C, media pars celeritatis quâ hoc ab illo excederetur : hoc est, si fuissent priùs sex gradus celeritatis in B, et quatuor tantùm in C, post mutuum occursum unumquodque tenderet versus sinistram, cum quinque gradibus celeritatis.

XLIX. Quarta.Quartò, si corpus C planè quiesceret, essetque paulò majus quàm B, quacunque cum celeritate B moveretur versus C, nunquam ipsum C moveret ; sed ab eo repelleretur in contrariam partem : quia corpus quiescens magis resistit magnae celeritati quàm parvae, idque pro ratione excessûs unius supra alteram ; et idcirco semper major esset vis in C ad resistendum, quàm in B ad impellendum.

AT VIII-1, 69 L. Quinta.Quintò, si corpus quiescens C, esset minùs quàm B, tunc quantumvis tardè B versus C moveretur, illud secum moveret, partem scilicet sui motûs ei talem transferendo, ut ambo postea aequè celeriter moverentur : nempe si B esset duplo majus quàm C, transferret ipsi tertiam partem sui motus, quia una illa tertia pars tam celeriter moveret corpus C, quàm duae aliae residuae, corpus B duplo majus. Et ita postquam B ipsi C occurrisset, Elzevier, p. 61
Image haute résolution sur Gallica
unâ tertiâ parte tardiùs moveretur quàm priùs, hoc est, tantundem temporis requireret, ut moveretur per spatium duorum pedum, quàm priùs ut moveretur per spatium trium. Eodem modo, si B esset triplo majus quàm C, transferret ipsi quartam partem sui motûs ; et sic de caeteris.

LI. Sexta.Sextò, si corpus C quiescens, esset accuratissimè aequale corpori B versus illud moto, partim ab ipso impelleretur, et partim ipsum in contrariam partem repelleret : nempe si B veniret versus C, cum quatuor gradibus celeritatis, communicaret ipsi C unum gradum, et cum tribus residuis reflecteretur versus partem adversam.

LII. Septima.Denique, si B et C versus eandem partem moverentur, C quidem tardiùs, B autem illud insequens celeriùs, ita ut ipsum tandem attingeret, essetque C majus quàm B ; sed excessus celeritatis in B esset major, quàm excessus magnitudinis in C, tunc B transferret tantum de suo motu in C, ut ambo postea aequè celeriter, et in easdem partes moverentur. Si autem è contra excessus celeritatis in B, minor esset quàm excessus magnitudinis AT VIII-1, 70 in C, B in contrariam partem reflecteretur, et motum omnem suum retineret. Atque hi excessus ita computantur : Si C esset duplo majus quàm B, et B non moveretur duplo celeriùs quàm C, ipsum non pelleret, sed in contrariam partem reflecteretur ; Si verò magis quàm duplo celeriùs moveretur, ipsum pelleret. Nempe si C haberet tantùm duos gradus celeritatis, et B haberet quinque : demerentur duo gradus ex B, qui translati in C, unum tantùm gradum efficerent ; quia C est duplo majus quàm B : quò fieret ut duo corpora B et C, cum tribus gradibus celeritatis Elzevier, p. 62
Image haute résolution sur Gallica
postea moverentur : et ita de caeteris est judicandum. Nec ista egent probatione, quia per se sunt manifesta.

LIII. Harum regularum usum esse difficilem, propterea quòd unũquodque corpus à multis simul tangatur.Sed quia nulla in mundo corpora esse possunt, à reliquis omnibus ita divisa, et nulla circa nos esse solent planè dura, ideò multò difficiliùs iniri potest calculus, ad determinandum quantum cujusque corporis motus ob aliorum occursum mutetur. Simul enim habenda est ratio, eorum omnium quae illud circumquaque contingunt, eaque quantum ad hoc valde diversos habent effectus, prout sunt dura, vel fluida, quorum ideò diversitas in quo consistat hîc est quaerendum.

LIV. Quae sint corpora dura, quae fluida.Nempe sensu teste, non aliam agnoscimus, quàm quòd fluidorum partes facilè recedant ex locis suis, atque ideò manibus nostris versus illa se moventibus non resistant ; contrà autem durorum partes ita sibi mutuò cohaereant, ut non sine vi, quae sufficiat ad istam illorum cohaerentiam superandam, sejungi possint. Et ulteriùs investigantes, quî fiat, ut quaedam corpora sine ulla difficultate loca sua corporibus aliis relinquant, alia non item ; facilè advertimus ea quae jam sunt AT VIII-1, 71 in motu, non impedire, ne loca quae sponte deserunt ab aliis occupentur ; sed ea quae quiescunt, non sine aliquâ vi ex locis suis extrudi posse. Unde licet colligere, corpora divisa in multas exiguas particulas, motibus à se mutuò diversis agitatas, esse fluida ; ea verò, quorum omnes particulę juxta se mutuò quiescunt, esse dura.

LV. Durorum partes nullo alio glutino simul jungi, quàm earum quiete.Neque profectò ullum glutinum possumus excogitare, quod particulas durorum corporum firmiùs inter se conjungat, quàm ipsarum quies. Quid enim esse posset glutinum istud ? non substantia, quia cùm particulae istae sint substantiae, nulla ratio est cur per aliam substantiam potiùs Elzevier, p. 63
Image haute résolution sur Gallica
quàm per se ipsas jungerentur : non etiam est modus ullus diversus à quiete ; nullus enim alius magis adversari potest motui, per quem istae particulae separentur, quàm ipsarum quies. Atque praeter substantias, et earum modos, nullum aliud genus rerum agnoscimus.

LVI. Fluidorum particulas aequali vi versus omnes partes moveri ; Et corpus durum in fluido existens, à minimâ vi posse determinari ad motum.Quantum autem ad fluida, etsi sensu non advertamus ipsorum particulas moveri, quia sunt nimis exiguae, facilè tamen ex effectibus id colligitur, praecipuè in aëre et aqua, ex eo quòd alia multa corpora corrumpant : Neque enim actio ulla corporea, qualis ista corruptio est, sine motu locali esse potest ; et causae ipsorum motus infrà dicentur. Sed in eo est difficultas, quòd istae fluidorum particulae, non possint omnes eodem tempore in unamquamque partem ferri ; quod tamen requiri videtur, ut non impediant motum corporum ex qualibet parte venientium ; quemadmodum AT VIII-1, 72 videmus illas eum non impedire. Nam si, exempli causâ, corpus durum B, moveatur versus C, ac quaedam ex partibus fluidi intermedii D, ferantur in contrarium à C versus B, hae motum ejus non juvabunt, sed contrà magis impedient, quàm si planè essent sine motu. Quae difficultas ut solvatur, recordandum est, non motum, sed quietem, esse motui contrariam ; et motus determinationem versus unam partem, esse contrariam ejusdem determinationi versus partem oppositam, ut jam dictum est ; itemque omne id quod movetur, tendere semper, ut pergat moveri secundùm lineam rectam. Ex his enim patet ; primò, corpus durum B Elzevier, p. 64
Image haute résolution sur Gallica
dum quiescit, magis opponi suâ illâ quiete, motibus particularum corporis fluidi D simul spectatis, quàm iisdem opponeretur suo motu, si moveretur. Ac deinde quantum ad determinationem, verum quidem est tot esse ex particulis ipsius D, quae moventur à C versus B, quot sunt quae moventur in contrarium. qQuippe eaedem sunt quae venientes à C, impingunt in superficiem corporis B, ac deinde retorquentur versus C. eEt quidem singulae ex istis seorsim spectatae, impingentes in B, pellunt ipsum versus F, atque ita magis impediunt, ne moveatur versus C, quàm si essent sine motu ; sed quia totidem etiam ab F tendunt in B ; illudque pellunt versus C ; idcirco, quantum ad hoc attinet, B non magis pellitur versus unam partem AT VIII-1, 73 quàm versus alteram, et ideò, nisi quid aliud accedat, manet immotum. Cujuscunque enim figurae ipsum esse supponamus, semper accuratè à totidem particulis fluidi, ex una parte pelletur quàm ex altera ; modò ne fluidum ipsum in ullam partem magis feratur quàm in reliquas. Et supponere debemus B, omni ex parte à fluido DF circumdari ; Atque si fortè non tanta sit istius fluidi quantitas in F quàm in D, nihil refert ; quia non agit in B se toto, sed duntaxat iis suis partibus quae superficiem ejus attingunt. Hactenus verò spectavimus B ut immotum ; jam si ponamus ipsum ab aliqua vi, aliunde adveniente, impelli versus C, haec vis (quantumvis exigua) sufficiet, non quidem ad ipsum se solâ movendum, sed ad concurrendum cum particulis corporis fluidi FD, ipsasque determinandas Elzevier, p. 65
Image haute résolution sur Gallica
ad illud etiam pellendum versus C, eique partem sui motûs communicandam.

LVII. Ejusdem rei demonstratio.Quod ut clariùs intelligatur, fingamus primò corpus durum B, nondum esse in fluido FD, sed hujus fluidi particulas aeioa dispositas in modum annuli, moveri circulariter secundùm ordinem notarum aei ; aliasque ouyao moveri eodem modo secundùm ordinem notarum ouy. uUt enim corpus aliquod sit fluidum, debent ejus particulae moveri pluribus modis, ut jam dictum est. Quiescat deinde corpus durum B in hoc fluido FD inter a et o, quid fiet ? nempe particulę aeio impedientur ab ipso, ne possint transire ab o versus a, ut absolvant circulum sui motûs ; itemque particulae ouya, impedientur ne pergant ab a versus o ; ac venientes ab AT VIII-1, 74 i versus o pellent B versus C ; itemque venientes ab y versus a, ipsum tantundem repellent versus F ; ideoque nullam solae habebunt vim ad illud movendum, sed reflectentur ab o versus u, et ab a versus e, fietque una circulatio ex duabus, secundùm ordinem notarum aeiouya ; Et ita propter occursum corporis B, non quidem sistetur ullo modo ipsarum motus, sed mutabitur tantùm determinatio, nec incedent per lineas tam rectas, vel tam prope accedentes ad rectam, quàm si in B non impingerent. Tandem denique accedat nova aliqua vis, pellens B versus C, haec vis, quantumvis exigua, juncta ei quâ particulae fluidi venientes ab i versus o, ipsum etiam pellunt versus C, superabit eam quâ venientes ab y versus a, illud in contrariam partem repellunt ; atque ideò sufficiet ad ipsarum determinationem mutandam, et efficiendum ut ferantur secundùm ordinem notarum ayuo, in quantum hoc requiritur ad motum corporis B non impediendum. Elzevier, p. 66
Image haute résolution sur Gallica
  qQuia cùm duo corpora determinantur ad motum versus partes planè contrarias, et sibi mutuò oppositas, illud in quo major est vis, alterius determinationem debet mutare. Atque quod hîc dico de particulis aeiouy, de omnibus etiam aliis fluidi FD, quae in B impingunt, est intelligendum : quod nempe singulae, ex iis quae illud pellunt versus C, oppositae sint totidem aliis, id ipsum in contrariam partem pellentibus ; AT VIII-1, 75 quodque perexigua vis illis adjuncta, sufficiat ad harum determinationem mutandam ; quodque quamvis nullae fortè describant tales circulos, quales hîc repraesentantur aeio et oiuy, haud dubiè tamen omnes circulariter, et aliquibus modis huic aequipollentibus moveantur.

LVIII. Si quae fluidi particulae tardiùs moveantur, quàm corpus durum in eo existens, illud hac in parte fluidi rationem non habere.Ita ergo mutatâ determinatione particularum fluidi, quae impediebant ne corpus B moveretur versus C, hoc corpus B omnino incipiet moveri ; et quidem eâdem cum celeritate, quâ vis à fluido diversa illud pellit, si supponamus in isto fluido nullas esse particulas, quae non celeriùs, vel saltem aequè celeriter moveantur. Nam si quae tardiùs agantur, quatenus ex illis constat, rationem fluidi non habet, neque tunc sufficit minima quaeque vis, ad corpus durum in hoc fluido existens movendum, sed tanta requiritur, ut superet resistentiam quę oritur ab istarum fluidi particularum tarditate. Ac ideò saepe videmus aërem, aquam et alia fluida multùm resistere corporibus, quae in ipsis valde celeriter aguntur, iisdemque sine ulla difficultate cedere, cùm lentiùs procedunt.

LIX. Corpus durum ab alio duro impulsum, non omnem suum motũ ab eo mutuari, sed partim etiam à fluido circumjacente.Cùm autem corpus B sic movetur versus C, non putandum est, illud accipere suum motum à sola vi externâ ipsum impellente, sed maximâ ex parte à fluidi particulis ; Elzevier, p. 67
Image haute résolution sur Gallica
ita scilicet, ut eae quae componunt circulos aeio et ayuo, tantum amittant de suo motu, quantum acquirent eae particulae corporis duri B, quae sunt inter o et a ; quippe quae jam facient partem motuum circularium aeioa et ayuoa : quamvis prout ulteriùs procedent versus C, novis semper fluidi particulis jungantur.

AT VIII-1, 76 LX. Non posse tamen ab isto fluido majorem celeritatem acquirere, quàm habeat à duro, à quo impulsum est. Superest tantùm hîc explicandum, cur paulò antè non dixerim, mutari absolutè determinationem particularum ayuo, sed mutari in quantum hoc requiritur, ad motum corporis B non impediendum. Quippe hoc corpus B, non potest celeriùs moveri, quàm à vi adventitiâ impulsum est ; quamvis saepe omnes particulae fluidi FD, multò plus habeant agitationis. Hocque unum est ex iis, quae nobis inter philosophandum praecipuè sunt observanda, ut ne cui causae ullum effectum tribuamus, qui potentiam ejus excedat. Ita ponentes corpus durum B, in medio fluidi FD priùs immotum, nunc ab externa aliquâ vi, exempli causâ, à manu meâ, tardo motu impelli, cùm haec sola impulsio meae manûs sit causa cur moveatur, credi non debet ipsum celeriùs moveri quàm impellitur ; et quamvis omnes fluidi particulae multò celeriùs moveantur, non putandum est eas determinari ad motus circulares aeioa et ayuoa et similes, qui sint celeriores hac impulsione, sed ipsas quatenus celeriùs aguntur, in quaslibet alias partes, ut priùs, ferri.

LXI. Cùm corpus fluidum totum simul versus aliquam partem fertur, necessariò secum deferre corpus durum quod in se continet.Atque ex his clarè percipitur, corpus durum undique fluido cinctum, et in illo quiescens, ibi tanquam in aequilibrio consistere ; ac quantumvis sit magnum, semper tamen à minima vi, posse in hanc vel illam partem impelli ; sive illa vis aliunde adveniat, sive in hoc sit sita, quòd fluidum Elzevier, p. 68
Image haute résolution sur Gallica
istud totum simul, versus aliquem AT VIII-1, 77 locum feratur, ut flumina feruntur versus mare, ac totus aër Euro flante fertur versus occidentem. Quod ubi contingit, omnino necesse est, corpus durum in tali fluido existens, simul cum ipso deferri : Nec obstat regula illa quarta, juxta quam, ut paullò antè dictum est, corpus quiescens à nullo alio se minori, quantumvis celeriter acto, potest ad motum impelli.

LXII. Cùm corpus durum à fluido sic defertur, non idcirco moveri.Quinimò si ad veram et absolutam motûs naturam attendamus, quae consistit in translatione corporis moti, ex vicinia corporum aliorum sibi contiguorum, et in utroque ex corporibus, quae se mutuò contingunt, est aequalis, quamvis non eodem modo soleat nominari, planè agnoscemus, non tam propriè moveri corpus durum, cùm sic à fluido ipsum continente defertur, quàm si non ab eo deferretur ; quia tunc nempe à vicinis istius fluidi particulis minùs recedit.

LXIII. Cur quaedam corpora tam dura sint, ut quamvis parva, non facilè manibus nostris dividantur.Unum autem adhuc est, in quo experientia regulis motûs, paullò antè traditis, valde videtur adversari ; nempe quòd videamus multa corpora, manibus nostris longè minora, tam firmiter sibi mutuò adhaerere, ut nullâ earum vi sejungi possint. Si enim illorum partes, nullo alio glutino sibi invicem adhaereant, quàm quòd singulae juxta vicinas quiescant, et omne corpus quod quiescit, ab alio se majori quod movetur, possit ad motum impelli ; non apparet primâ fronte ratio, cur (exempli causâ,) clavus ferreus, vel aliud quodlibet, non magnum, sed valde durum corpus, solâ vi manuum nostrarum in duas partes dividi non possit. AT VIII-1, 78 Licet enim unamquamque mediam partem istius clavi, pro uno corpore numerare, cumque ista media pars manu nostrâ sit minor, videtur ejus vi debere posse moveri, Elzevier, p. 69
Image haute résolution sur Gallica
atque sic ab alia mediâ parte divelli. Sed notandum est manus nostras esse admodum molles, sive ad naturam corporum fluidorum, magis quàm durorum accedentes ; ideoque non totas simul agere solere in corpus ab iis movendum, sed eam tantùm ipsarum partem, quae, corpus istud tangens, tota simul in illud incumbit. Quippe sicuti media pars clavi ferrei, quatenus ab alia ejus mediâ parte est dividenda, rationem habet unius corporis ; sic pars manûs nostrae proximè illam tangens, et ipsâ minor, quatenus à reliquis ejusdem manus partibus sejungi potest, habet rationem alterius corporis : Et quia faciliùs à reliqua manu potest separari, quam pars clavi à reliquo clavo, et ista separatio sine doloris sensu fieri nequit, ideò clavum ferreum solâ manu frangere non possumus : sed si illam malleo, limâ, forfice, aliove instrumento muniamus, ut ita ejus vis ad partem corporis dividendi, minorem corpore quo utitur, ad illud dividendum applicetur, quamlibet ejus duritiem poterit superare.

LXIV. Non alia principia in Physica, quàm in Geometrià, vel in Mathesi abstractâ à me admitti, nec optari. qQuia sic omnia naturae phaenomena explicantur, et certae de iis demonstrationes dari possunt.Nihil hîc addam de figuris, nec quomodo ex earum infinita varietate, motuum quoque varietates innumerae consequantur ; quia satis ista per se patebunt, ubicunque usus veniet ut de ipsis agamus. Et suppono, meos lectores vel prima elementa Geometriae jam novisse, vel saltem ingenium satis aptum habere ad Mathematicas demonstrationes intelligendas. Nam planè profiteor, me nullam aliam rerum corporearum materiam agnoscere, quàm illam omnimodè divisibilem, AT VIII-1, 79 figurabilem et mobilem, quàm Geometrae quantitatem vocant, et pro objecto suarum demonstrationum assumunt ; ac nihil planè in ipsa considerare, praeter istas divisiones, figuras et motus ; nihilque de Elzevier, p. 70
Image haute résolution sur Gallica
ipsis ut verum admittere, quod non ex communibus illis notionibus, de quarum veritate non possumus dubitare, tam evidenter deducatur, ut pro Mathematicâ demonstratione sit habendum. Et quia sic omnia Naturae Phaenomena possunt explicari, ut in sequentibus apparebit, nulla alia Physicae principia puto esse admittenda, nec alia etiam optanda.