Image haute résolution sur Gallica AT VIII-1, 203
PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE
PARS QUARTA.
De Terrâ.
I. Falsam hypothesim quâ jam antè usi sumus, esse retinendam ad veras rerum naturas explicandas. Etsi credi nolim, corpora hujus mundi adspectabilis genita unquam fuisse, illo modo qui suprà descriptus est, ut jam satis praemonui, debeo tamen eandem hypothesim adhuc retinere, ad ea quae supra terram apparent explicanda : ut tandem si, quemadmodum spero, clarè ostendam causas omnium rerum naturalium, hac viâ non autem ullâ aliâ dari posse, inde meritò concludatur, non aliam esse earum naturam, quàm si tali modo genitae essent.
II. Quae sit generatio Terrae, secundum istam hypothesim. Fingamus itaque Terram hanc quam incolimus, fuisse olim ex solâ materiâ primi elementi conflatam, instar Solis, quamvis ipso esset multò minor ; et vastum vorticem circa se habuisse, in cujus centro consistebat : Sed cùm particulae striatae, aliaeque non omnium minutissimae minutiae, istius materiae primi elementi, sibi mutuò adhaererent, sicque in materiam tertii elementi verterentur, ex iis primò maculas opacas in Terrae AT VIII-1, 204 superficie genitas esse, similes iis quas videmus circa Solem assiduè generari ac dissolvi ; deinde particulas tertii elementi, quae ex continua istarum macularum dissolutione remanebant, per coelum vicinum diffusas, magnam ibi molem aëris, sive aetheris, successu temporis composuisse ; Ac denique postquam iste aether valde magnus fuit, densiores maculas, circa Terram genitas, Elzevier, p. 191
Image haute résolution sur Gallica eam totam contexisse atque obtenebrasse ; Cumque ipsae non possent amplius dissolvi, ac fortè permultae sibi mutuò incumberent, simulque vis vorticis Terram continentis minueretur, tandem ipsam unà cum maculis, et toto aëre quo involvebatur, in alium majorem vorticem, in cujus centro est Sol, delapsam esse.
III. Distinctio Terrae in tres regiones : et ; primae descriptio. Nunc verò, si consideremus illam nondum ita versus Solem delapsam, sed paulò pòst delapsuram, tres in ea regiones valde diversas dignoscemus. Harum prima et intima I ; continere tantùm videtur materiam primi elementi, se ibi non aliâ ratione quàm in Sole commoventis, nec alterius naturae, nisi quòd fortè sit minùs pura ; quia quod assiduè ex Sole in maculas abit, non ita potest ex eâ expurgari. Et sanè idcirco mihi facilè persuaderem, jam totum spatium I, solâ ferè materiâ tertii elementi plenum esse, nisi inde sequi videretur, corpus Terrae non posse manere Elzevier, p. 192
Image haute résolution sur Gallica tam AT VIII-1, 205 vicinum Soli, quàm nunc est, propter nimiam suam soliditatem.
IV. Descriptio secundae. Media regio M, tota occupatur à corpore valde opaco et denso : cùm enim hoc corpus factum sit ex particulis minutissimis, (utpote quae priùs ad primum elementum pertinebant) sibi invicem adjunctis, nulli videntur in eo meatus relicti esse, nisi tam exigui, ut solis illis particulis striatis suprà descriptis, ac reliquae materiae primi elementi, transitum praebere possint. Hocque experientia testatur in maculis Solis, quae cùm sint ejusdem naturae atque hoc corpus M, nisi quòd sint multò tenuiores et rariores, transitum tamen luminis impediunt ; quod vix possent, si earum meatus essent satis lati, ad globulos secundi elementi admittendos. Cùm enim isti meatus, initio in materiâ fluida vel molli formati sint, haut dubie essent etiam satis recti et laeves, ad actionem luminis non impediendam.
V. Descriptio tertiae. Sed istae duae interiores Terrae regiones, parum ad nos spectant, quia nemo unquam ad ipsas vivus accessit. Sola tertia superest, ex qua omnia corpora quae hîc circa nos reperiuntur, oriri posse deinceps ostendemus. Nunc autem nihil adhuc aliud in ipsâ esse supponimus, quàm magnam congeriem particularum tertii elementi, multùm materiae coelestis circa se habentium, quarum intima natura, ex modo, quo genitae sunt, potest agnosci.
VI. Particulas tertii elementi, quae sunt in hac tertiâ regione, esse debere satis magnas. Nempe cùm ortae sint ex dissolutione macularum, quae minutissimis primi elementi ramentis, sibi mutuò adjunctis, constabant ; unaquaeque ex plurimis istiusmodi ramentis componi debet, atque esse satis magna, AT VIII-1, 206 ut impetum globulorum secundi elementi, circa se motorum, sustineat ; Elzevier, p. 193
Image haute résolution sur Gallica quia quaecunque id non potuerunt, rursus in primum vel in secundum elementum sunt resolutae.
VII. Ipsas à primo et secundo elemento posse immutari. Verumenimverò quamvis illae globulis secundi elementi totae resistant, quia tamen singula ramenta ex quibus sunt conflatae ipsis cedunt, semper eorum occursu nonnihil possunt immutari.
VIII. Esse majores globulis secundi elementi, sed iisdem esse minùs solidas et minùs agitatas. Cumque ramenta ista primi elementi, varias habeant figuras, non potuerunt plurima simul tam aptè conjungi, ad unamquamque ex istis particulis tertii elementi componendam, quin multos angustissimos meatus, soli subtilissimae materiae ejusdem primi elementi permeabiles, in illâ relinquerent ; unde fit, ut quamvis hae particulae sint multò majores, quàm globuli coelestes, non possint tamen esse tam solidae, nec tantae agitationis capaces. Ad quod etiam facit, quod figuras habeant valde irregulares, et ad motum minùs aptas, quàm sint sphaericae istorum globulorum. Cùm enim ramenta ex quibus componuntur, innumeris modis diversis conjuncta sint, inde sequitur ipsas et magnitudine et soliditate et figuris, plurimùm ab invicem differre, ac ferè omnes earum figuras esse admodùm irregulares.
IX. Eas ab initio sibi mutuò incubuisse circa Terram. Hicque notandum est, quandiu Terra instar fixarum in peculiari suo vortice versata est, necdum versus Solem delapsa erat, istas particulas tertii elementi, quae ipsam involvebant, quamvis à se invicem essent disjunctae, non tamen hinc inde per coelum temerè sparsas fuisse, sed omnes circa sphaeram M conglobatasNB. Vide fig. pag. seq.., unas aliis incubuisse ; quia pellebantur versus centrum AT VIII-1, 207 I, à globulis secundi elementi, qui majorem ipsis vim agitationis habentes, ab eo centro recedere conabantur.
Elzevier, p. 194Image haute résolution sur Gallica
X. Varia circa ipsas intervalla materiae primi et secundi elementi relicta esse. Notandum etiam, quamvis sibi mutuò sic incumberent, non tam aptè tamen simul junctas fuisse, quin permulta intervalla circa se relinquerent, quae non modò à materia primi elementi, sed etiam à globulis secundi occupabantur : hoc enim sequi debuit ex eo, quòd figuras haberent valde irregulares ac diversas, et sine ordine unae aliis adjunctae essent.
XI. Globulos secundi elementi, eò minores initio fuisse, quò centro Terrae viciniores. Notandum praeterea inferiores ex globulis, qui particulis istis immisti erant, paullò minores fuisse quàm superiores : Eodem modo quò supra ostensum est, eos qui prope Solem versantur, gradatim esse minores, prout ei sunt viciniores ; Ac etiam istos omnes globulos non majores fuisse, quàm jam illi sint qui reperiuntur circa Solem, infra sphaeram Mercurii ; sed fortè fuisse minores, quia Sol major est, quàm fuerit unquam Terra ; et proinde ipsos minores etiam fuisse, quàm nunc ii sint, qui hîc circa nos versantur. Elzevier, p. 195
Image haute résolution sur Gallica Hi enim superant illos, qui sunt infra sphaeram Mercurii, quoniam à Sole sunt remotiores.
XII. Meatusque inter ipsas habuisse angustiores. Et notandum istos globulos, vias sibi retinuisse inter AT VIII-1, 208 particulas tertii elementi, ad mensuram suae magnitudinis accommodatas ; ita ut non tam facilè alii globuli paullò majores, per easdem transire possent.
XIII. Non semper crassiores, tenuioribus inferiores fuisse. Notandum denique tunc frequenter accidisse, ut majores et solidiores ex istis particulis tertii elementi, alias minores et tenuiores sub se haberent, quia cùm uniformi tantùm motu circa Terrae axem volverentur, atque ob irregularitates suarum figurarum, sibi mutuò facilè adhaererent, etsi unaquaeque, quò solidior et crassior erat, eò majori vi à globulis secundi elementi circumjacentibus versus centrum pelleretur, non tamen semper poterant solidiores, se à minùs solidis ita extricare, ut infra ipsas descenderent ; sed non rarò eundem ordinem, quem cùm primùm formarentur obtinuerant, retinebant.
XIV. De primâ formatione diversorum corporum, in tertiâ Terrae regione. Cùm autem postea globus Terrae, in tres istas regiones distinctus, versus Solem devolutus est, (vortice scilicet in quo antea erat absumto) non magna quidem mutatio, in intimâ et mediâ ejus regione potuit inde oriri ; sed quantùm ad exteriorem, primùm duo, deinde tria, postmodum quatuor, et plura alia corpora diversa, in ea distingui debuerunt.
XV. De actionibus, quarũ ope ista corpora genita sunt ; ac primò de generali globulorum coelestium motu. Quorum corporum productionem paullò pòst explicabo : sed priusquam hoc aggrediar, tres quatuorve praecipuę actiones, à quibus pendet, hîc sunt considerandae. Prima est globulorum coelestium motus, generaliter spectatus. Secunda, gravitas. Tertia, lumen. Et quarta, calor. Per globulorum coelestium generalem motum, intelligo continuam Elzevier, p. 196
Image haute résolution sur Gallica eorum agitationem, quae tanta est ut non modò sufficiat, ad ipsos motu annuo circa Solem ,et diurno circa Terram deferendos, sed AT VIII-1, 209 etiam ad eosdem interea modis aliis quamplurimis agendos. Et quia in quamcunque partem ita moveri coeperint, pergunt postea quantum possunt, secundùm lineas rectas, vel à rectis quam-minimùm deflectentes, hinc fit ut hi globuli coelestes, particulis tertii elementi, corpora omnia tertiae terrae regionis componentibus, immisti, varios in iis effectus producant, quorum tres praecipuos hîc notabo.
XVI. De primo hujus primae actionis effectu, quòd reddat corpora pellucida. Primus est, quòd pellucida reddant, ea omnia corpora terrestria quae liquida sunt, et constant particulis tertii elementi tam tenuibus, ut globuli isti circa ipsas in omnes partes ferantur. Cùm enim per istorum corporum meatus, hinc inde assiduè moveantur, vimque habeant eorum particulas situ mutandi, facilè sibi vias rectas, sive rectis aequipollentes, et proinde transferendae actioni luminis idoneas, in illis efformant. Sicque omnino experimur, nullum esse in Terrâ liquorem purum, et tenuibus particulis constantem, qui non sit pellucidus : quantum enim ad argentum vivum, crassiores sunt ejus particulae, quàm ut globulos secundi elementi, ubique circa se admittant ; quantum verò ad atramentum, lac, sanguinem, et talia, non sunt liquores puri ; sed plurimis pulvisculis durorum corporum inspersi. Et quantum ad corpora dura, observari potest ea omnia esse pellucida, quae dum formabantur, et adhuc liquida erant, pellucida fuerunt, quorumque partes retinent eundem situm, in quo positae sunt à globulis materiae coelestis, dum circa ipsas nondum sibi mutuò adhaerentes movebantur. Contrà verò illa omnia esse opaca, Elzevier, p. 197
Image haute résolution sur Gallica quorum particulae simul junctae et connexae sunt, à vi aliquâ externâ, motui globulorum coelestium ipsis immistorum AT VIII-1, 210 non obsequente : quamvis enim multi meatus in his etiam corporibus relicti sint, per quos globuli coelestes hinc inde assiduè discurrunt ; quia tamen hi meatus variis in locis sunt interrupti et interclusi, transmittendae actioni luminis, quae nonnisi per vias rectas, vel rectis aequipollentes, defertur, idonei esse non possunt.
XVII. Quomodo corpus solidum et durum, satis multos meatus habere possit, ad radios luminis transmittendos. Utque hîc intelligatur, quomodo corpora dura satis multos meatus habere possint, ad transitum praebendum radiis luminis, ex quavis parte venientibus, poma, vel alii quivis globi satis magni, et quorum superficies sit laevis, reticulo includantur, eoque arctè constricto, ita ut ista poma sibi mutuò adhaerentia, unicum quasi corpus componant, in quamcunque partem hoc corpus convertetur, meatus in se continebit, per quos globuli plumbei supra ipsum injecti, versus centrum terrae, vi gravitatis suae facilè descendent, secundùm lineas rectis aequipollentes ; sicque speciem corporis pellucidi, solidi et duri exhibebit. Non enim opus est ut globuli coelestes, magis rectos et plures meatus inveniant in corporibus terrestribus, per quae radios luminis transmittunt, quàm sint ii per quos globuli plumbei inter poma ista descendunt.
XVIII. De secundo illius primae actionis effectu, quòd una corpora ab aliis secernat, et liquores expurget. Secundus effectus est, quòd cùm particulae duorum vel plurium corporum terrestrium, praesertim liquidorum, confusè simul junctae sunt, globuli coelestes quasdam ex ipsis unas ab aliis soleant separare, sicque in varia corpora distinguere ; quasdam autem alias accuratiùs permiscere, ipsasque ita disponere, ut unaquaeque guttula liquoris ex iis conflati, caeteris omnibus ejusdem liquoris guttulis Elzevier, p. 198
Image haute résolution sur Gallica omnino similis exsistat. Quippe cùm globuli coelestes moventur in meatibus AT VIII-1, 211 corporum terrestrium liquidorum, particulas tertii elementi sibi obvias assiduè loco expellunt, donec eas inter aliquas alias ita disposuerint et ordinârint, ut non magis quàm istae aliae ipsorum motibus obsistant, vel, cùm ita disponi non possunt, donec eas à reliquis segregârint. Sic videmus ex musto faeces quasdam, non modò sursum et deorsum, (quod gravitati et levitati tribui posset) sed etiam versus vasis latera expelli, vinumque postea defaecatum, quamvis adhuc ex variis particulis constans, esse pellucidum, et non densius aut crassius in imo quàm in summo apparere. Idemque de caeteris liquoribus puris est existimandum.
XIX. De tertio effectu ; quòd liquorum guttas reddat rotundas. Tertius effectus globulorum coelestium est, quòd aquae aliorumve liquorum guttas in aëre, aliove liquore ab iis diverso, pendentes, reddant rotundas, ut jam in Meteoris explicui. Cùm enim isti globuli coelestes, longè alias habeant vias in aquae guttâ quàm in aëre circumjacente, semperque quantum possunt secundùm lineas rectas, vel ad rectas quam-proximè accedentes, moveantur ; manifestum est illos qui sunt in aëre, objectu aqueae guttae minùs impediri à motibus suis, secundùm lineas à rectis quam-minimùm deflectentes, continuandis, si ea sit perfectè sphaerica, quàm si quamcunque aliam figuram sortiatur. Si quae enim sit pars in superficie istius guttae, quae ultra figuram sphaericam promineat, majori vi globuli coelestes per aërem discurrentes, in illam impingent, quàm in caeteras, ideoque ipsam versus centrum guttae protrudent ; ac si quae pars ejus, superficiei centro vicinior sit quàm reliquae ; globuli coelestes in ipsâ guttâ contenti, majori vi Elzevier, p. 199
Image haute résolution sur Gallica eam à AT VIII-1, 212 centro expellent ; atque ita omnes ad guttam sphaericam faciendam concurrent. Et cùm angulus contingentiae, quo solo linea circularis à rectâ distat, omni angulo rectilineo sit minor, et in nullâ lineâ curvâ praeterquam in circulari sit ubique aequalis, certum est, lineam rectam nunquam posse magis aequaliter, et minùs in unoquoque ex suis punctis inflecti, quàm cùm degenerat in circularem.
XX. Explicatio secundae actionis, quae gravitas vocatur. Vis gravitatis, à tertiâ istâ globulorum coelestium actione non multum differt ; ut enim illi globuli per solum suum motum, quo sine discrimine quaquaversus feruntur, omnes cujusque guttae particulas versus ejus centrum aequaliter premunt, sicque ipsam guttam faciunt rotundam ; ita per eundem motum, totius molis terrae occursu impediti, ne secundùm lineas rectas ferantur, omnes ejus partes versus medium propellunt : atque in hoc gravitas corporum terrestrium consistit.
XXI. Omnes Terrae partes, si solae spectentur, non esse graves, sed leves. Cujus natura ut perfectè intelligatur, notandum est primò, si omnia spatia circa Terram, quae ab ipsius Terrae materiâ non occupantur, vacua essent, hoc est, si nihil continerent nisi corpus, quod motus aliorum corporum nullâ ratione impediret nec juvaret, (sic enim tantùm intelligi potest vacui nomen) et interim haec terra circa suum axem, spatio viginti quatuor horarum, proprio motu volveretur, fore ut illae omnes ejus partes, quae sibi mutuò non essent valde firmiter alligatae, hinc inde versus coelum dissilirent : Eodem modo, quo videre licet dum turbo gyrat, si arena supra ipsum conjiciatur, eam statim ab illo recedere atque in omnes partes dispergi ; et ita Terra non gravis, sed contra potiùs levis esset dicenda.
Elzevier, p. 200
Image haute résolution sur Gallica AT VIII-1, 213 XXII. In quo consistat levitas materiae coelestis. Cùm autem nullum sit tale vacuum, nec Terra proprio motu cieatur, sed à materia coelesti, eam ambiente, omnesque ejus poros pervadente, deferatur, ipsa habet rationem corporis quiescentis, Materia autem coelestis, quatenus tota consentit in illum motum quo Terram defert, nullam habet vim gravitatis, nec levitatis ; sed quatenus ejus partes plus habent agitationis quàm in hoc impendant, ideoque semper terrae occursu, à motibus suis secundùm lineas rectas persequendis impediuntur, semper ab ea quantum possunt recedunt, et in in hoc earum levitas consistit.
XXIII. Quomodo partes omnes terrae, ab istâ materiâ coelesti deorsum pellantur, et ita fiant graves. Notandum deinde, vim quam habent singulae partes materiae coelestis, ad recedendum à Terrâ, suum effectum sortiri non posse, nisi, dum illae ascendunt, aliquas partes terrestres in quorum locum succedunt, infra se deprimant et propellant. Cùm enim omnia spatia quae sunt circa Terram, vel à particulis corporum terrestrium, vel à materia coelesti occupentur ; atque omnes globuli hujus materię coelestis, aequalem habeant propensionem ad se ab eâ removendos, nullam singuli habent vim, ad alios sui similes loco pellendos ; sed cùm talis propensio non sit tanta in particulis corporum terrestrium, quoties aliquas ex ipsis supra se habent, omnino in eas vim istam suam debent exercere. Atque ita gravitas cujusq; corporis terrestris, non propriè efficitur ab omni materiâ coelesti illud circumfluente, sed praecisè tantùm ab eâ ipsius parte, quae, si corpus istud descendat, in ejus locum immediatè ascendit, ac proinde quae est illi magnitudine AT VIII-1, 214 planè aequalis. Sit, exempli causâ, B corpus terrestre in medio aëre exsistens, et constans pluribus particulis tertii elementi, quàm moles Elzevier, p. 201
Image haute résolution sur Gallica aëris ipsi aequalis, ac proinde pauciores vel angustiores habens poros, in quibus materia coelestis contineatur, manifestum est, si hoc corpus B versus I descendat, molem aëris ei aequalem in ejus locum ascensuram ; Et quia in istâ mole aëris, plus materiae coelestis quàm in eo continetur, manifestum etiam est, in ipsâ esse vim ad illud deprimendum.
XXIV. Quanta sit in quoque corpore gravitas. Atque ut hic calculus rectè ineatur, considerandum est, in meatibus istius corporis B esse etiam aliquid materiae coelestis, quae opponitur aequali quantitati similis materiae coelestis, quae in aëris mole continetur, eamque reddit otiosam ; itemque in mole aëris esse aliquas partes terrestres, quae opponuntur totidem aliis partibus terrestribus corporis B, nihilque in eas efficiunt : His autem utrimque detractis, quod reliquum est materiae coelestis in istâ mole aëris, agere in id quod reliquum est partium terrestrium Elzevier, p. 202
Image haute résolution sur Gallica in corpore B ; atque in hoc uno ejus gravitatem consistere.
XXV. Ejus quantitatem non respondere quantitati materiae cujusque corporis. Utque nihil omittatur, advertendum etiam est, per materiam coelestem non hîc intelligi solos globulos secundi elementi, sed etiam materiam primi iis admistam, AT VIII-1, 215 et ad ipsam quoque esse referendas illas particulas terrestres, quae cursum ejus sequutae, caeteris celeriùs moventur ; quales sunt eae omnes quae aërem componunt. Advertendum praeterea, materiam primi elementi, caeteris paribus, majorem vim habere ad corpora terrestria deorsum pellenda, quàm globulos secundi, quia plus habet agitationis ; et hos majorem, quàm particulas terrestres aëris quas secum movent, ob similem rationem. Unde fit, ut ex solâ gravitate non facilè possit aestimari, quantum in quoque corpore materiae terrestris contineatur. Et fieri potest, ut quamvis, exempli caussâ, massa auri vicies plus ponderet, quàm moles aquae ipsi aequalis, non tamen quadruplo vel quintuplo plus materiae terrestris contineat : tum, quia tantundem ab utraque subducendum est, propter aërem in quo ponderantur ; tum etiam, quia in ipsâ aquâ, ut et in omnibus aliis liquidis corporibus, propter suarum particularum motum, inest levitas, respectu corporum durorum.
XXVI. Cur corpora non gravitent in locis suis naturalibus. Considerandum etiam, in omni motu esse circulum corporum quae simul moventur, ut jam suprà ostensum est, nullumque corpus à gravitate suâ deorsum ferri, nisi eodem temporis momento, aliud corpus magnitudine ipsi aequale, ac minùs habens gravitatis, sursum feratur. Unde fit, ut in vase, quantumvis profundo et lato, inferiores aquę alteriusve liquoris guttae, à superioribus non premantur ; Elzevier, p. 203
Image haute résolution sur Gallica nec etiam premantur singulae partes fundi, nisi à totidem guttis, quot ipsis perpendiculariter incumbunt. Nam exempli AT VIII-1, 216 causâ, in vase ABC, aquae gutta 1 non premitur ab aliis 234, supra ipsam exsistentibus, quia si haec deorsum ferrentur, deberent aliae guttae 567 aut similes in earum locum ascendere ; quae, cùm sint aequè graves, illarum descensum impediunt. Hae autem guttae 1234, junctis viribus premunt partem fundi B ; quia, si efficiant ut descendat, descendent etiam ipsae, ac in earum locum partes aëris 89, quae sunt ipsis leviores, ascendent. Sed eandem vasis partem B, non plures guttae premunt quàm hae 1234, vel aliae ipsis aequipollentes ; quia eo temporis momento, quo haec pars B potest descendere, non plures eam sequi possunt. Atque hinc innumera experimenta circa corporum gravitatem, vel potiùs, si sic loqui licet, gravitationem, quae malè philosophantibus mira videntur, perfacile est explicare.
XXVII. Gravitatem corpora deprimere versus centrum Terrae. Notandum denique, quamvis particulae materiae coelestis, eodem tempore multis diversis motibus cieantur, omnes tamen earum actiones ita simul conspirare, ac tanquam in aequipondio consistere, unasque aliis opponi, ut ex hoc solo quòd terrae moles objectu suo earum motibus adversetur, quaquaversus aequaliter propendeant ad se ab ejus viciniâ, et tanquam ab ejus centro, removendas ; nisi fortè aliqua exterior caussa, diversitatem hac in re constituat. Elzevier, p. 204
Image haute résolution sur Gallica Talesque aliquot AT VIII-1, 217 caussę possunt excogitari ; sed an earum effectus sit tantus, ut sensu deprehendatur, nondum mihi compertum est.
XXVIII. De tertiâ actione quae est lumen ; quomodo particulas aëris commoveat. Vis luminis, quatenus à Sole ac stellis in omnes coeli partes se diffundit, jam satis suprà fuit explicata : superest tantùm ut hîc notemus, ejus radios à Sole delapsos, Terrae particulas diversimodè agitare. Quippe quamvis in se spectata, nihil aliud sit quàm pressio quaedam, quae fit secundùm lineas rectas, à Sole in Terram extensas : quia tamen ista pressio, non aequaliter omnibus particulis tertii elementi, quae supremam terrae regionem componunt, sed nunc unis, nunc aliis, ac etiam, nunc uni ejusdem particulae extremitati, nunc alteri applicatur : facilè potest intelligi, quo pacto ex ipsâ variae motiones in particulis istis excitentur. Exempli causâ, si AB sit una ex particulis tertii elementi, supremam terrae regionem componentibus, quę incumbat alteri particulę C, atque inter ipsam et Solem aliae multae interjaceant, ut DEF ; hae interjacentes nunc impedient, ne radii Solis GG, premant extremitatem B, non autem ne premant A ; sicque extremitas A deprimetur, atque alia B attolletur. Et quia istae particulae assiduè situm mutant, paullò pòst opponentur radiis Solis tendentibus versus A, non autem aliis tendentibus versus B ; sicque extremitas A rursus attolletur, et B deprimetur. AT VIII-1, 218 Quod idem in omnibus terrę particulis, ad quas Solis radii pertingunt, Elzevier, p. 205
Image haute résolution sur Gallica habet locum ; et ideò omnes à Solis lumine agitantur.
XXIX. De quartâ quae est calor : quid sit, et quomodo sublato lumine perseveret. Haec autem particularum terrestrium agitatio, sive orta sit à lumine, sive ab aliâ quavis caussâ, calor vocatur ; praesertim cùm est major solito, et movet sensum ; caloris enim denominatio ad sensum tactûs refertur. Notandumque est unamquamque ex particulis terrestribus sic agitatam, perseverare postea in suo motu juxta leges naturae, donec ab aliquâ aliâ caussâ sistatur ; atque ideò calorem à lumine ortum, semper aliquamdiu post sublatum lumen remanere.
XXX. Cur altiùs penetret, quàm lumen. Notandum praeterea particulas terrestres, à radiis Solis sic impulsas, alias sibi vicinas, ad quas isti radii non perveniunt, agitare ; hasque rursus alias, et sic consequenter. Cumque semper tota Terrae medietas à Sole illustretur, tot ejusmodi particulas simul commoveri, ut quamvis lumen in primâ opacâ superficie subsistat, calor tamen ab eo genitus, usque ad intimas partes mediae terrae regionis debeat pervenire.
XXXI. Cur corpora ferè omnia rarefaciat. Notandum denique istas particulas terrestres, cùm à calore plus solito agitantur, in tam angusto spatio vulgò non posse contineri, quàm cùm quiescunt vel minùs moventur ; quia figuras habent irregulares, quae minùs loci occupant, cùm certo aliquo modo junctę quiescunt, quàm cùm assiduo motu disjunguntur. Unde fit, ut calor omnia ferè corpora terrestria rarefaciat, sed una magis, alia minùs, pro vario situ et figurâ particularum, ex quibus constant.
XXXII. Quomodo suprema Terrae regio, in duo diversa corpora fuerit primum divisa. His variis actionibus animadversis, si rursus consideremus AT VIII-1, 219 Terram, jam primùm ad viciniam Solis accedentem, Elzevier, p. 206
Image haute résolution sur Gallica et cujus suprema regio constat particulis tertii elementi, sibi mutuò non firmiter annexis, quibus immisti sunt globuli coelestes, aliquantò minores iis, qui reperiuntur in ea coeli parte per quam transit, vel etiam in eâ ad quam venit, facilè intelligemus minores istos globulos, majusculis qui eam circumplectuntur loca sua relinquere ; hosque majusculos in illa cum impetu ruentes, in multas tertii elementi particulas impingere, praesertim in crassiores, ipsasque infra caeteras detrudere, juvante etiam ad hoc vi gravitatis ; atque ita efficere ut istae crassiores infra caeteras depulsae, figurasque habentes irregulares et varias, arctiùs inter se nectantur quàm superiores, et motus globulorum coelestium interrumpant. Quò fit, ut suprema Terrae regio, qualis hîc exhibetur versus A, in duo corpora valde diversa distinguatur, qualia exhibentur versus B et C, quorum Elzevier, p. 207
Image haute résolution sur Gallica superius B est rarum, fluidum AT AT VIII-1, 220 et pellucidum ; inferius autem C est aliquatenus densum, durum et opacum.
XXXIII. Distinctio particularum terrestrium in tria summa genera. Deinde ex eo quòd existimemus corpus C, à corpore B distinctum fuisse per hoc solùm, quòd ejus partes à globulis coelestibus deorsum pressae, sibi invicem adhaererent, intelligemus etiam aliud adhuc corpus, quale est D, inter ista duo debere postea generari. Etenim figurae particularum tertii elementi, ex quibus constant corpora B et C, admodum variae sunt, ut suprà notatum est, ipsasque hîc in tria praecipua genera licet distinguere. Nempe quaedam sunt in varia quasi brachia divisae, atque hinc inde expansae tanquam rami arborum, et alia id genus ; atque hae sunt potissimùm, quę à materiâ coelesti deorsum expulsae, sibi mutuò adhaerescunt, et corpus C componunt. Aliae sunt solidiores, figurasque habent, non quidem omnes globi vel cubi, sed etiam cujuslibet ruderis angulosi ; atque hae, si majusculae sunt, infra caeteras vi gravitatis descendunt ; si autem sint minusculae, manent prioribus immistae, occupantque intervalla quae ab ipsis relinquuntur. Aliae denique sunt oblongae, ac ramis destitutae, instar bacillorum : atque hae prioribus etiam se interserunt, cùm satis magna inter ipsas intervalla reperiunt, sed non illis facilè annectuntur.
XXXIV. Quomodo tertium corpus inter duo priora factum sit. Quibus animadversis rationi consentaneum est ut credamus, cùm primùm particulae ramosae corporis C, sibi mutuò coeperunt implicari, plerasque ex oblongis fuisse ipsis interjectas, easque postea, dum ramosae illae AT VIII-1, 221 magis et magis pressae, paullatim arctiùs jungebantur, supra ipsas ascendisse versus D, atque ibi simul congregatas fuisse, in Elzevier, p. 208
Image haute résolution sur Gallica corpus à duobus aliis B et C valde diversum. Eâdem ratione, qua videmus in paludosis locis terram calcando, aquam ex ea exprimi, quae postea ipsius superficiem tegit. Nec dubium etiam, quin interim alię plures ex corpore B delapsae sint, quae duorum inferiorum corporum C et D molem auxerunt.
XXXV. Particulas tantùm unius generis in isto corpore contineri. Quamvis autem initio, non solae istae particulae oblongae ramosis interjectae fuerint, sed aliae etiam, quę tanquam rudera aut fragmenta lapidum solidę erant, notandum tamen has solidiores, non tam facilè supra ramosas ascendisse, quàm illas oblongas ; vel, si quae ascenderint, faciliùs postea infra ipsas rursus descendisse : oblongae enim, caeteris paribus, plus habent superficiei pro ratione suę molis ; atque ideò à materia coelesti per meatus corporis C fluente, faciliùs expelluntur : AT VIII-1, 222 et postquam ad D pervenerunt, Elzevier, p. 209
Image haute résolution sur Gallica ibi transversim jacentes supra superficiem istius corporis C, non facilè meatibus occurrunt, per quos in ipsum regredi possint.
XXXVI. Duas tantùm in eo esse species istarum particularum. Sic itaque multae oblongae particulae tertii elementi, versus D congregatae sunt ; et quamvis initio non fuerint inter se perfectè aequales, nec similes, hoc tamen commune habuerunt, quòd nec sibi mutuò, nec aliis tertii elementi particulis facilè possent adhaerere, quódq; à materiâ coelesti ipsas circumfluente moverentur : propter hanc enim proprietatem à corpore C excesserunt, atque in D sunt simul collectae ; cumque ibi materia coelestis assiduè circa illas fluat, efficiatque ut variis motibus cieantur, et unae in aliarum loca transmigrent, successu temporis fieri debuerunt laeves, et teretes, et quam-proximè inter se aequales, atque ad duas tantùm species reduci. Nempe quae fuerunt satis tenues, ut ab illo solo impetu, quo à materiâ coelesti agebantur flecti possent, circa alias paullò crassiores, quae sic flecti non poterant, convolutae, ipsas secum detulerunt. Atque hae duae particularum species, flexilium scilicet atque inflexilium, sic junctae faciliùs perseverârunt in suo motu, quàm solae flexiles, vel solae inflexiles potuissent : unde factum est, ut ambae in corpore D remanserint ; atque etiam ut illae quae initio circa alias flecti potuerunt, postea successu temporis, assiduo usu se inflectendi, magis et magis flexiles redderentur, fierentque instar anguillarum aut brevium funiculorum ; aliae autem, cùm nunquam flecterentur, si quam antè flexilitatem habuerint, eam paullatim amitterent, ac telorum instar rigidae manerent.
AT VIII-1, 223 XXXVII. Quomodo infimum corpus C, in plura alia fuerit divisum. Praeterea putandum est corpus D, priùs distingui coepisse Elzevier, p. 210
Image haute résolution sur Gallica à duobus aliis B et C, quàm haec duo perfectè formata essent, hoc est, priusquam C esset tam durum, ut non ampliùs possent ejus particulae arctiùs connecti, et inferiùs expelli à motu materiae coelestis ; ac priusquam particulae corporis B ita essent omnes ordinatae, ut isti materiae coelesti, faciles et aequales vias undique circa se pręberent : ideoque postea multas particulas tertii elementi, fuisse adhuc à corpore B versus C expulsas. Atque hae particulae si solidiores fuerint iis quae congregatae erant in D, infra ipsas descendentes corpori C se adjunxerunt, ac pro diversa ratione suarum figurarum, vel in ejus superficie manserunt, vel infra ipsam penetrârunt : sicque hoc unum corpus C in plura alia divisum est ; ac etiam fortè in aliquâ sua regione totum fluidum evasit, iis particulis ibi congregatis, quarum figurae impediebant ne sibi Elzevier, p. 211
Image haute résolution sur Gallica AT VIII-1, 224 mutuò facilè adhaerent, sed omnia hîc explicari non possunt.
XXXVIII. De formatione alterius quarti corporis supra tertium. Ubi autem etiam particulae, minùs solidae iis quę corpus D componebant, ex B deorsum lapsae sunt, haeserunt in superficie hujus corporis D ; ac quia pleraeque ex ipsis fuerunt ramosę, paullatim sibi mutuò annexae, corpus durum E, à duobus B et D, quae sunt fluida, valde diversum, composuerunt. Atque hoc corpus E, initio admodùm tenue erat, instar crustę vel corticis superficiem corporis D contegentis : sed cum tempore crassius evasit, novis particulis ex corpore B se illi adjungentibus ; nec non etiam ex D, quia cùm reliquis ejusdem corporis D planèsimiles non essent, motu globulorum coelestium expellebantur, ut mox dicam. Et quia istę particulae aliter disponebantur, in iis partibus terrae ubi dies erat vel aestas, quàm in AT VIII-1, 225 iis ubi erat nox vel hyems, propter diversas actiones luminis et caloris, quod huic corpori accedebat in unâ die, vel in unâ aestate, aliquo modo distinguebatur ab eo, quod eidem accedebat in die vel aestate sequenti ; sicque ex variis quasi crustis vel corticibus, sibi mutuò superinductis fuit conflatum.
XXXIX. De hujus quarti corporis accretione, et tertii expurgatione. Et quidem non longo tempore opus fuit, ut Terrę suprema regio A, in duo corpora B et C distingueretur ; nec etiam ut multae particulę oblongae coacervarentur versus D ; nec denique, ut prima interior crusta corporis E formaretur. Sed non nisi spatio plurium annorum particulae corporis D, ad duas species paullò antè descriptas reduci, atque omnes crustae corporis E formari potuerunt. Neque enim initio ratio fuit, cur particulae quae confluebant versus D, non essent unae aliis paullò crassiores et longiores, Elzevier, p. 212
Image haute résolution sur Gallica nec etiam cur essent planè laeves et teretes, sed aliquid adhuc scabritiei habere potuerint, quamvis non tantum haberent, ut ideò ramosis annecterentur ; potueruntque etiam secundùm longitudinem planę esse vel angulosae, ac crassiores in unâ extremitate quàm in alterâ. Cùm autem sibi mutuò non adhaererent, ideoque materia coelestis assiduè circumfluens, vim haberet ipsas movendi, pleraeque paullatim mutuo attritu laeves et teretes evaserunt, atque inter se aequales et secundùm longitudinem aequaliter crassae : propterea quòd per easdem vias transibant, et aliae in aliarum loca succedebant, quae loca non poterant majores recipere, nec à minoribus tota impleri. Sed pleraeque etiam, cùm ad communem aliarum normam reduci non possent, paullatim AT VIII-1, 226 motu globulorum coelestium, ex hoc corpore D ejectae sunt, et harum quidem nonnullae se corpori C adjunxerunt ; sed maxima pars sursum ascendit versus E et B, materiamque augendo corpori E subministravit.
XL. Quomodo hoc tertium corpus fuerit mole imminutum et spatium aliquod inter se et quartum reliquerit. Quippe tempore diei et aestatis, cùm Sol unam medietatem corporis D, vi luminis et caloris rarefaciebat, non poterat omnis materia istius medietatis inter duo corpora vicina C et E contineri ; neque haec corpora vicina, quae dura erant, locis expellere ; atque ideò pleraeque ejus materiae particulae, per poros corporis E versus B ascendebant, quae deinde tempore noctis et hyemis cessante istâ rarefactione, ob gravitatem suam rursus descendebant. Multae autem caussae erant, propter quas particulae tertii elementi, quae sic ex corpore D egrediebantur, non poterant omnes postea in illud reverti. Nam majore impetu exibant, quàm redibant ; quia major est vis dilatationis à Elzevier, p. 213
Image haute résolution sur Gallica calore ortae, quàm gravitatis. Et idcirco multae per angustos meatus corporis E, sibi viam faciebant ad ascendendum, quae postea nullam invenientes ad revertendum, in ejus superficie consistebant ; ac etiam nonnullae meatibus istis impactę, ulteriùs ascendere non valentes, aliis descensuris vias occludebant. Praeterea quaecunque caeteris erant tenuiores, et à figura laevi et tereti magis distabant, solo globulorum coelestium motu extra corpus D pellebantur, ideoque primae se offerebant ad ascendendum versus E et B : atque horum corporum particulis occurrendo, non rarò figuras suas mutabant, et vel illis adhaerebant, vel saltem desinebant aptae esse ad revertendum versus D. Unde sequi debuit post multos dies et annos, ut magna pars hujus corporis D esset absumpta, AT VIII-1, 227 et nullae ampliùs in eo particulae reperirentur, nisi duarum specierum antè descriptarum ; ac etiam ut corpus E esset satis densum et crassum, quia ferè omnes particulae quae ex D recesserant, vel ejus poris impactae densius illud effecerant, vel occursu particularum corporis B mutatae, illisque annexae, Elzevier, p. 214
Image haute résolution sur Gallica versus E relapsae erant, sicque crassitiem ejus auxerant ; ac denique ut spatium satis amplum F, inter D et E relinqueretur ; quod non aliâ materiâ potuit impleri, quàm eâ ex quâ conflatur corpus B ; cujus scilicet particulę tenuissimae, per meatus corporis E facilè transierunt, in loca quae ab aliis paullò crassioribus ex D exeuntibus, relinquebantur.
XLI. Quomodo multae fissurae in quarto factae sint. Ita corpus E, quamvis gravius et densius quàm F, ac fortè etiam quàm D, aliquandiu tamen ob suam duritiem, fornicis instar, supra D et F suspensum mansit. Sed notandum est ipsum, cùm primùm formari coepit, meatus habuisse quam-plurimos, ad mensuram corporis D excavatos. Cùm enim ejus superficiei tunc incumberet, non poterat non praebere transitum istis AT VIII-1, 228 particulis, quae quotidie, vi caloris motae, interdiu versus B ascendebant, ac noctu rursus descendebant, semperque se mutuò consequentes istos meatus implebant. Cùm autẽ postea corpore D mole imminuto, non ampliùs ejus particulę, omnes meatus corporis E occupârunt, aliae minores particulae ex B venientes, in earum loca successerunt ; cumque hae istos meatus corporis E non satis implerent, et vacuum in naturâ non detur, materia coelestis, quâ solâ omnia exigua intervalla, quae circa particulas corporum terrestrium reperiuntur, impleri possunt, in illos ruens, eorum figuras immutabat, impetumque faciebat ad quosdam ita diducendos, ut hoc ipso alii vicini angustiores redderentur. Unde facilè contingebat, ut quibusdam partibus corporis E, à se mutuò disjunctis, in eo fierent fissurae, quae postea successu temporis majores et majores evaserunt. Eâdem planè ratione, quâ videmus aestate in terrâ multas rimas Elzevier, p. 215
Image haute résolution sur Gallica aperiri, dum à Sole siccatur, eamque magis et magis hiare quò diutius siccitas perseverat.
XLII. Quomodo ipsum in varias partes sit confractum. Cùm autem multae tales rimae essent in corpore E, atque ipsae semper augerentur, tandem ejus partes tam parum sibi mutuò adhaeserunt, ut non ampliùs in modum fornicis inter F et B posset sustineri, et ideò totum confractum, in superficiem corporis C gravitate suâ delapsum est. Cumque haec superficies satis lata non esset, ad omnia Elzevier, p. 216
Image haute résolution sur Gallica illius fragmenta sibi mutuò adjacentia, et situm quem priùs habuerant servantia, recipienda, quaedam ex ipsis in latus inclinari atque una in alia recumbere debuerunt. Nempe si ex. gr. in eo tractu corporis E, quem hęc figura repręsentat, praecipuę AT VIII-1, 229 fissurae ita fuerint dispositę in locis 1 2 3 4 5 6 7, ut duo fragmenta 23 et 67, paullò priùs quàm reliqua coeperint delabi, et aliorum quatuor fragmentorum extremitates 2, 3, 5 et 6 priùs quàm oppositę 1, 4 et v ; itemq; extremitas 5 fragmenti 45, aliquantò priùs delapsa sit, quàm extremitas v fragmenti v, 6 ; non dubium est, quin ipsa jam debeant eo modo esse disposita, supra superficiem corporis C, quo hîc depicta sunt ; ita scilicet, ut fragmenta 23, et 67 proximè jungantur corpori C ; alia autem quatuor in latus sint reclinata, et una in alia recumbant, etc.
AT VIII-1, 230 XLIII. Quomodo tertium corpus supra quartum ex parte ascenderit, et ex parte infra remanserit. Nec dubium etiam, quin corpus D, quod fluidum est, et minùs grave quàm fragmenta corporis E, occupet quidem quantum potest, inferiores omnes cavitates sub istis fragmentis relictas, nec non eorum rimas et meatus ; sed praeterea etiam, quia totum in illis contineri non potest, quin supra inferiora ex istis fragmentis, ut 23 et 67, ascendat.
XLIV. Inde in superficie Terrae ortos esse montes, campos, maria, etc. Jamque si consideremus, hîc per corpus B et F aërem intelligi ; per C, quandam terrae crustam interiorem crassissimam, ex qua metalla oriuntur ; per D, aquam ; ac denique per corpus E, terram exteriorem, quae ex lapidibus, argillâ, arenâ et limo est conflata : facilè etiam per aquam, supra fragmenta 23 et 67 eminentem, maria ; per alia fragmenta molliter tantùm inclinata, et nullis aquis tecta, ut 89, et vx, camporum planities ; ac per alia magis erecta ut 12, et 94v, montes intelligemus. Et denique advertemus, Elzevier, p. 217
Image haute résolution sur Gallica cùm fragmenta ista vi propriae gravitatis hoc pacto delapsa sunt, eorum extremitates sibi mutuò fortiter allisas, in alia multa minora fragmenta dissiluisse, quae saxa in quibusdam litoribus maris, ut in 1, et multiplicia montium AT VIII-1, 231 juga, partim altissima ut in 4, partim remissiora ut in 9 et v, ac etiam scopulos in mari, ut in 3 et 6, composuerunt.
XLV. Quae sit aëris natura. Atque intimae horum omnium naturae, ex jam dictis erui possunt. Nam primò ex iis cognoscimus, aërem nihil aliud esse debere, quàm congeriem particularum tertii elementi, tam tenuium et à se mutuò disjunctarum, ut quibuslibet motibus globulorum coelestium obsequantur ; ideoque illum esse corpus valde rarum, fluidum, et pellucidum, et ex minutiis cujuslibet figurae posse componi. Quippe nisi ejus particulae, à se mutuò essent planè disjunctae, jamdudum adhaesissent corpori E ; cumque disjunctę sint, unaquaeque movetur independenter à vicinis, occupatque totam illam exiguam sphaeram, quam ad motum circularem circa proprium suum centrum requirit, Elzevier, p. 218
Image haute résolution sur Gallica et ex ea vicinas omnes expellit. Quamobrem nihil refert, cujusnam sint figurae.
XLVI. Cur facilè rarefiat et densetur. Aër autem frigore facilè densatur, et rarefit calore : cùm enim ejus particulae ferè omnes sint flexiles, instar mollium plumularum, vel tenuium funiculorum, quò celeriùs aguntur eò latiùs se extendunt, et idcirco majorem spatii sphaeram, ad motum suum requirunt ; atque notum est ex dictis, per calorem nihil hîc aliud quàm accelerationem motûs in istis particulis, et per frigus ejusdem imminutionem debere intelligi.
XLVII. De violentâ ejus compressione in quibusdam machinis. Denique aër in vase aliquo violenter compressus, vim habet resiliendi, ac per ampliorem locum se protinus extendendi. Unde fiunt machinę, quae ope solius aëris, aquas sursum versus, instar fontium ; et aliae quę tela cum magno impetu, arcuum instar, jaculantur. AT VIII-1, 232 Hujusque caussa est, quòd aëre ita compresso, unaquaeque ejus particula sphęricum illud spatiolum, quod ad motum suum requirit, sibi soli non habeat, sed aliae vicinę in ipsum ingrediantur ; cumque interim idem calor, sive eadem agitatio istarum particularum, conservetur à motu globulorum coelestium, assiduè circa ipsas fluentium, eae suis extremitatibus se mutuò verberent, et loco expellant, sicque omnes simul impetum faciant ad majus spatium occupandum.
XLVIII. De aquae naturâ : et cur facilè modò in aërem, modò in glaciem vertatur. Quantum ad aquam, jam ostendi cur duae tantùm particularum species in ea reperiantur, quarum unę sunt flexiles, aliae inflexiles : atque si ab invicem separentur, hae salem, illae aquam dulcem componunt. Et quia jam omnes proprietates, cùm salis tum aquę dulcis, ex hoc uno fundamento deductas, fusè in Meteoris explicui, non opus est, ut plura de ipsis hîc scribam. Sed tantùm notari velim, Elzevier, p. 219
Image haute résolution sur Gallica quàm aptè omnia inter se cohaereant, et quomodo ex tali generatione aquae sequatur, etiam eam esse debere proportionem, inter ejus particularum crassitiem, et crassitiem particularum aëris ; itemque inter ipsas, et vim quâ globuli secundi elementi eas movent, ut cùm isti globuli paullò minùs solito agunt, aquam in glaciem mutent, et particulas aëris in aquam ; cùm autem agunt paullò fortiùs, tenuiores aquę particulas, eas nempe quae sunt flexiles, in aërem vertant.
XLIX. De fluxu et refluxu maris. Explicui etiam in Meteoris caussas ventorum, à quibus mare variis irregularibus modis agitatur. Sed AT VIII-1, 233 superest alius regularis ejus motus, quo bis in die singulis in locis attollitur et deprimitur, interimque semper ab Oriente in Occidentem fluit. Ad cujus motûs caussam explicandam, ponamus nobis ob oculos exiguum illum coeli vorticem, qui Terram pro centro habet, quique cum illâ et cum Lunâ, in majori vortice circa Solem fertur. Sitque ABCD ille exiguus vortex ; EFGH Terra ; 1234 superficies maris, à quo majoris perspicuitatis caussâ Terram ubique tegi supponimus ; et 5678 superficies aëris mare ambientis. Jamque consideremus, si nulla in isto vortice Luna esset, punctum T, quod est centrum Terrae, fore in puncto M, quod est vorticis centrum ; sed Lunâ ☾ exsistente versus B, AT VIII-1, 234 hoc centrum T esse debere inter M et D : quia cùm materia coelestis hujus vorticis, aliquantò celeriùs moveatur quàm Luna vel Terra, quas secum defert, nisi punctum T aliquantò magis distaret à B quàm à D, Lunae praesentia impediret, ne illa tam liberè fluere posset inter B et T, quàm inter T et D ; cúmque locus Terrae in isto vortice non determinetur, nisi ab aequalitate virium materiae Elzevier, p. 220
Image haute résolution sur Gallica coelestis eam circumfluentis, evidens est ipsam idcirco nonnihil accedere debere versus D. Atque eodem modo cùm Luna erit in C, Terrę centrum esse debebit inter M et A : sicque semper Terra nonnihil à Lunâ recedit. Praeterea quoniam hoc pacto, ex eo quòd Luna sit versus B, non modò spatium per quod materia coelestis fluit inter B et T, sed etiam illud per quod fluit inter T et D, redditur angustius, inde sequitur istam materiam coelestem ibi celeriùs fluere, atque ideò magis premere, tum superficiem aëris in 6 et 8, tum superficiem aquae in 2 et 4, quàm si Luna non esset in vorticis diametro BD ; cumque corpora aëris et aquae sint fluida, et facilè pressioni isti obsequantur, Elzevier, p. 221
Image haute résolution sur Gallica ipsa minùs alta esse debere supra Terrae partes F et H, quàm si Luna esset extra hanc diametrum BD ; ac è contrà esse altiora versus G et E, adeò ut superficies aquae 1, 3, et aëris 5, 7, ibi protuberent.
L. Cur aqua horis 6 ⅕ ascendat, et horis 6 ⅕ descendat. Jam verò, quia pars Terrae quae nunc est in F, è regione puncti B, ubi mare est quam-minimè altum, post sex horas erit in G, è regione puncti C, ubi est altissimum, et post sex alias horas in H, è regione puncti D, atque ita consequenter. Vel potiùs, quia Luna etiam interim nonnihil progreditur à B versus C, utpote quae mensis spatio circulum ABCD percurrit, pars Terrae AT AT VIII-1, 235 quae nunc est in F, è regione corporis Lunae, post sex horas cum 12 minutis praeterpropter, erit ultra punctum G, in eâ diametro vorticis ABCD, quae illam ejusdem vorticis diametrum, in quo tunc Luna erit, ad angulos rectos intersecat ; tuncque aqua erit ibi altissima ; et post sex alias horas cum duodecim minutis, erit ultra punctum H, in loco ubi aqua erit quam-minimè alta, etc. Unde clarè intelligitur aquam maris, singulis duodecim horis cum 24 minutis, in uno et eodem loco fluere ac refluere debere.
LI. Cur aestus maris sint majores, cùm Luna plena est vel nova. Notandum est hunc vorticem ABCD, non esse accuratè rotundum, sed eam ejus diametrum, in qua AT 236 Luna versatur cùm est nova vel plena, breviorem esse illâ quae ipsam secat ad angulos rectos, ut in superiore parte ostensum est ; unde sequitur fluxus et refluxus maris debere esse majores, cùm Luna nova est vel plena, quàm in temporibus intermediis.
LII. Cur in aequinoctiis sint maximi. Notandum etiam, Lunam semper esse in plano Eclipticae vicino, Terram autem motu diurno secundùm planum aequatoris converti, quae duo plana in aequinoctiis se intersecant, Elzevier, p. 222
Image haute résolution sur Gallica in solstitiis autem multùm ab invicem distant : unde sequitur, maximos aestus maris esse debere circa initia Veris et autumni.
LIII. Cur aër et aqua semper ab Oriente ad Occidentem fluant. Praeterea notandum est, dum Terra fertur ab E per AT VIII-1, 237 F versus G, sive ab Occidente in Orientem, aquae tumorem 412, itemque aëris tumorem 856, qui nunc parti Terrae E incumbunt, paullatim ad alias ejus partes, magis Occidentales migrare ; ita ut post sex horas incumbant parti Terrae H, et post horas duodecim parti Terrae G. Idemque etiam de tumoribus aquae et aëris 234 et 678 est intelligendum : Unde fit, ut aqua et aër ab Orientalibus Terrae partibus, in ejusdem partes Occident fluxu continuo ferantur.
Elzevier, p. 223
Image haute résolution sur Gallica LIV. Cur in eâdem poli altitudine, regiones quae mare habent ad Orientem, sint aliis magis temperatae. Qui fluxus, licet non admodùm celer, manifestè tamen deprehenditur ex eo, quòd magnae navigationes sint multò tardiores et difficiliores, versus partes Orientales quàm versus Occidentales ; et quòd in quibusdam maris angustiis, aqua semper fluat versus occasum ; et denique quòd caeteris paribus, eae regiones quae Mare habent in Oriente, ut Brasiliâ, non tantum Solis calorem sentiant, quàm eae quae longos terrae tractus habent ad Orientem et Mare ad Occidentem, ut Guinea : quoniam aër qui à mari venit, frigidior est, quàm qui à Terra.
LV. Cur nullus sit fluxus nec refluxus in lacubus aut stagnis : et cur in variis litoribus variis horis fiat. Notandum denique, totam quidem Terram mari non tegi, ut paullò antè assumpsimus, sed tamen, quia Oceanus per omnem ejus ambitum se diffundit, idem de illo quantum ad generalem aquarum motum esse intelligendum, ac si totam involveret. Lacus autem et stagna, quorum aquae ab Oceano sunt disjunctae, nullos ejusmodi motus patiuntur : quia eorum superficies tam latae non sunt, ut multò magis in unâ parte quàm in aliâ, ob Lunae praesentiam à materiâ coelesti premantur. AT VIII-1, 238 Atque propter inęqualitatem sinuum et anfractuum, quibus cingitur Oceanus, ejus aquarum incrementa et decrementa diversis horis ad diversa litora perveniunt, unde innumerae eorum varietates oriuntur.
LVI. Quomodo ejus caussae particulares, in singulis litoribus sint investigandae. Quarum omnium varietatum causę particulares, deduci poterunt ex dictis, si consideremus aquas Oceani, cùm Luna nova est vel plena, in locis à litoribus remotis versus Eclipticam et Æquatorem horâ sextâ tam matutina, quàm vespertinâ esse altissimas, et ideò versus litora fluere ; horâ autem duodecimâ esse maximè depressas, et ideò à litoribus ad illa loca refluere : ac prout litora sunt vicina Elzevier, p. 224
Image haute résolution sur Gallica vel remota, prout aquae ad ipsa tendunt per vias magis rectas vel obliquas, latas vel angustas, profundas vel vadosas, ad ipsa citiùs aut tardiùs, et in majore aut minore copiâ deferri ; Ac etiam propter admodùm varios et inaequales eorum anfractus, saepe contingere ut aquę versus unum litus tendentes, iis quae ab alio litore veniunt occurrant, utque ita earum cursus diversimodè mutetur : Ac denique varios ventos, et quorum nonnulli quibusdam in locis ordinarii sunt, istas aquas diversis modis impellere. Nihil enim puto ullibi observari circa fluxum et refluxum maris, cujus caussę in his paucis non contineantur.
LVII. De natura Terrae interioris. Circa terram interiorem C, notare licet eam constare particulis cujusvis figurae, ac tam crassis, ut globuli secundi elementi, ordinario suo motu eas secum non abripiant, sed tantùm deorsum premendo graves reddant, ac per meatus, qui plurimi inter ipsas reperiuntur, AT VIII-1, 239 transeundo, nonnihil commoveant. Quod etiam facit materia primi elementi, eos ex istis meatibus, qui angustissimi sunt, replens : ac idem faciunt particulae terrestres superiorum corporum D et E, quę saepe in eos qui sunt omnium latissimi descendunt, atque inde nonnullas ex crassis hujus corporis particulis secum abducunt. Quippe credibile est, superiorem ejus superficiem constare partibus ramosis, sibi quidem mutuò valde firmiter annexis ; utpote quae dum hoc corpus formaretur, impetum globulorum coelestium per corpora B et D discurrentium, primae sustinuerunt et fregerunt ; sed inter quas nihilominus permulta sunt intervalla satis lata, ut per ipsa particulae aquae dulcis, et salis, nec non etiam aliae angulosae aut ramosae, ex corpore E delapsae, transire possint.
Elzevier, p. 225
Image haute résolution sur Gallica LVIII. De naturâ argenti vivi. Verùm infra istam superficiem, partes corporis C minùs arctè sibi mutuò adhaerent ; ac etiam fortè in quadam ab ipsâ distantiâ, multae simul sunt congregatae, quae figuras habent tam teretes et tam laeves, ut quamvis ob gravitatem suam sibi mutuò incumbant ; nec, quemadmodum aquae partes, globulos secundi elementi undique circa se fluere permittant, facilè tamen agitentur, tum à minutioribus ex istis globulis, qui nonnulla etiam spatia inter ipsas inveniunt, tum praecipuè à materia primi elementi, quae omnes angustissimos angulos ibi relictos replet. Atque ideò liquorem componunt valde ponderosum et minimè pellucidum, cujusmodi est argentum vivum.
LIX. De inaequalitate caloris interiorem Terram pervadentis. Praeterea, quemadmodum videmus eas maculas, quę quotidie circa Solem generantur, figuras habere admodum irregulares et varias, ita existimandum est AT VIII-1, 240 mediam Terrę regionem M, quae ex materiâ istis maculis simili conflata est, non ubique esse ęqualiter densam ; et ideò quibusdam in locis transitum praebere majori copiae primi Elzevier, p. 226
Image haute résolution sur Gallica elementi, quàm in reliquis ; atque hanc materiam primi elementi, per corpus C transeuntem, ejus partes quibusdam in locis fortiùs quàm in aliis commovere : sicuti etiam calor, à Solis radiis excitatus, atque, ut suprà dictum est, usque ad intima Terrae pertingens, non uniformiter agit in hoc corpus C, quia faciliùs ei communicatur per fragmenta corporis E, quàm per aquam D ; atque altitudo montium efficit, ut quaedam Terrę partes Soli obversae, multò magis incalescant, quàm ab illo aversę ; ac denique aliter incalescunt versus Æquatorem, aliter versus polos, calorque iste per vices variatur propter vicissitudinem tum diei et noctis, tum praecipuè aestatis et hyemis.
LX. De istius caloris actione. Unde fit, ut omnes particulae hujus terrae interioris C, semper aliquantulum, et modò plus modò minùs moveantur ; non eae solùm quae vicinis non annexae AT VIII-1, 241 sunt, ut particulae argenti vivi, et salis, et aquae dulcis, et aliae quaevis in majoribus ejus meatibus contentae ; sed etiam eae quae sunt omnium durissimae, ac sibi mutuò quam-firmissimè adhaerent. Non quidem quòd hae ab invicem planè separentur ; Elzevier, p. 227
Image haute résolution sur Gallica sed eodem modo quo videmus arborum ramos, ventis impulsos agitari, et eorum intervalla nunc majora reddi, nunc minora, quamvis istae arbores idcirco radicibus suis non evellantur ; ita putandum est crassas et ramosas corporis C particulas, ita connexas esse atque implexas, ut non soleant vi caloris ab invicem planè disjungi, sed aliquantulum duntaxat concutiantur, et meatus circa se relictos modò magis modò minùs aperiant. Cumque duriores sint aliis particulis, ex superioribus corporibus D et E, in meatus istos delapsis, ipsas facilè motu isto suo contundunt et comminuunt, sicque ad duo genera figurarum reducunt, quae hîc sunt consideranda.
LXI. De succis acribus et acidis, ex quibus fiunt atramentum sutorium, alumen, etc. Nempe particulae quarum materia paullò solidior est, quales sunt salis, meatibus istis interceptae, atque contusae, ex teretibus et rigidis planae ac flexiles redduntur : non aliter quàm ferri candentis virga rotunda, crebris malleorum ictibus in laminam oblongam potest complanari : cumque interim hae particulae vi caloris actae, hinc inde per meatus istos serpant, duris eorum parietibus allisae, atque affrictae, gladiolorum instar acuuntur, sicque in succos quosdam acres, acidos, erodentes vertuntur : qui succi postea cum metallicâ materiâ concrescentes, atramentum sutorium ; cum lapideâ, alumen ; et sic alia multa componunt.
AT VIII-1, 242 LXII. De materia oleaginea bituminis, sulphuris, etc. Particulae autem molliores, quales sunt pleraeque ex terrâ exteriori E delapsae, nec non etiam eae aquae dulcis, ibi penitùs elisae, tam tenues evadunt, ut motu materiae primi elementi discerpantur, atque in multos minutissimos et quam-maximè flexiles ramulos dividantur : qui ramuli terrestribus aliis particulis adhaerentes, componunt Elzevier, p. 228
Image haute résolution sur Gallica sulphur, bitumen, et alia omnia pinguia sive oleaginea, quę in fodinis reperiuntur.
LXIII. De Chymicorum principiis ; et quomodo metalla in fodinas ascendant. Atque sic tria hîc habemus, quae pro tribus vulgatis Chymicorum principiis, sale, sulphure ac Mercurio sumi possunt, sumendo scilicet succum acrem pro sale, mollissimos ramulos oleagineae materiae pro sulphure, ipsumque argentum vivum pro illorum Mercurio. Credique potest omnia metalla ideò tantùm ad nos pervenire, quòd acres succi per meatus corporis C fluentes, quasdam ejus particulas ab aliis disjungant, quae deinde materiâ oleagineâ involutae, atque vestitae, facilè ab argento vivo calore rarefacto sursum rapiuntur, et pro diversis suis magnitudinibus ac figuris, diversa metalla constituunt. Quae fortasse singula descripsissem hoc in loco, si varia experimenta, quae ad certam eorum cognitionem requiruntur, facere hactenus licuisset.
LXIV. De Terrâ exteriore, et de origine fontium. Jam verò consideremus terram exteriorem E, cujus fragmenta quaedam sub mari delitescunt, alia in campos extenduntur, alia in montes attolluntur. Et notemus inprimis, quàm facilè in eâ possit intelligi, quo pacto fontes et flumina oriantur ; et quamvis semper in mare fluant, nunquam tamen ipsorum aqua deficiat, nec mare augeatur aut dulcescat. Quippe, cum AT VIII-1, 243 infrà campos et montes magnae sint cavitates aquis plenae, non dubium est, quin multi quotidie vapores, hoc est, aquae particulae vi caloris ab invicem disjunctae, ac celeriter motae, usque ad exteriorem camporum superficiem, atque ad summa montium juga perveniant ; videmus enim etiam plerosque istiusmodi vapores, ulteriùs usque ad nubes attolli ; ac faciliùs per terrae meatus ascendunt, ab Elzevier, p. 229
Image haute résolution sur Gallica ejus particulis suffulti, quàm per aërem, cujus fluidae ac mobiles particulae, ipsos ita fulcire non possunt. Postquam autem isti vapores sic ascenderunt, frigore succedente torpescunt, et amissâ vaporis formâ rursus in aquam vertuntur ; quae aqua descendere non potest per eosdem illos meatus, per quos vapor ascendit, quia sunt nimis angusti ; sed aliquantò latiores vias invenit, in intervallis crustarum sive corticum, quibus tota exterior terra conflata est ; quae viae ipsam obliquè secundùm vallium et camporum declivitatem deducunt. Atque ubi istae subterraneae aquarum viae, in superficie montis, vel vallis, vel campi terminantur, ibi fontes scaturiunt ; quorum rivi multi simul congregati, flumina componunt et per decliviores exterioris terrae superficiei partes, in mare labuntur.
LXV. Cur mare non augeatur ex eo, quòd flumina in illud fluant. Quamvis autem assiduè multae aquae ex montibus versus mare fluant, nunquam tamen idcirco cavitates ex quibus ascendunt, possunt exhauriri, nec mare augeri. Haec enim terra exterior, non potuit modo paullò antè descripto generari, nempe ex fragmentis corporis AT VIII-1, 244 ENB. Vide fig. pag. 226., in superficiem corporis C cadentibus, quin aqua D multos sibi patentissimos meatus, sub istis fragmentis retinuerit, per quos tanta semper ejus quantitas, à mari versus radices montium redit, quanta ex montibus egreditur. Atque ita, ut animalium sanguis in eorum venis et arteriis, sic aqua in terrae venis et in fluviis circulariter fluit.
LXVI. Cur fontes non sint salsi, nec mare dulcescat. Et quamvis mare sit salsum, solae tamen aquae dulcis particulae in fontes ascendunt, quia nempe sunt tenues ac flexiles, particulae autem salis cùm sint rigidae ac durae, nec facilè in vapores mutari, nec ullo modo per obliquos Elzevier, p. 230
Image haute résolution sur Gallica terrae meatus transire possunt. Et quamvis assiduè ista aqua dulcis in mare per flumina revertatur, non ideò mare dulcescit, quia semper aequalis quantitas salis in eo manet.
LXVII. Cur in quibusdam puteis aqua sit salsa. Sed tamen non valde mirabimur, si fortè in quibusdam puteis, à mari valde remotis, multum salis reperiatur. Cùm enim terra multis rimis fatiscat, fieri facilè potest, ut aqua salsa non percolata, usque ad illos puteos perveniat ; sive quia maris superficies aequè alta est atque ipsorum fundus ; sive etiam, quia AT AT VIII-1, 245 ubi viae sunt satis latae, facilè salis particulae, à particulis aquae dulcis, per corporis duri declivitatem sursum attolluntur. Ut experiri licet in vase, cujus labra nonnihil sint repanda, quale est ABC ; dum enim aqua salsa in eo evaporatur, omnes ejus orae salis crustâ vestiri solent.
LXVIII. Cur etiam ex quibusdam montibus sal effodiatur. Atque hinc etiam potest intelligi, quo pacto in montibus nonnullis, magnae salis moles instar lapidum concreverint. qQuippe aqua maris eò ascendente, ac particulis flexilibus aquae dulcis ulteriùs pergentibus, solum sal in cavitatibus, quae casu ibi fuerunt, remansit, ipsasque implevit.
LXIX. De nitro aliisque salibus, à sale marino diversis. Sed et aliquando salis particulae, nonnullos satis angustos terrae meatus pervadunt, atque ibi nonnihil de figurâ et quantitate suâ deperdentes, in nitrum, vel sal ammoniacum, vel quid simile mutantur. Quinetiam plurimae terrae particulę oblongae, non ramosae, ac satis rigidae, ab origine Elzevier, p. 231
Image haute résolution sur Gallica suâ nitri et aliorum salium formas habuerunt. Neque enim in alio sitae sunt eae formae, quàm quòd illorum particulę sint oblongae, non flexiles, nec ramosae, ac prout de caetero variae sunt, varias salis species componunt.
LXX. De vaporibus, spiritibus, et exhalationibus à terrâ interiore ad exteriorem ascendentibus. Praeter vapores ex aquis sub terrâ latentibus eductos, multi etiam spiritus acres, et oleagineę exhalationes, nec non vapores argenti vivi, aliorum metallorum particulas secum vehentes, ex terrâ interiori ad exteriorem ascendunt : atque ex diversis eorum misturis omnia fossilia componuntur. Per spiritus acres AT VIII-1, 246 intelligo particulas succorum acrium, nec non etiam salium volatilium, ab invicem sejunctas, et tam celeriter se commoventes, ut vis qua in omnes partes moveri perseverant, praevaleat eorum gravitati. Per exhalationes autem, intelligo particulas ramosas, tenuissimas, oleagineae materię, sic etiam motas. Quippe in aquis, et aliis succis, et oleis, particulae tantùm repunt ; sed in vaporibus, spiritibus, et exhalationibus, volant.
LXXI. Quomodo ex variâ eorum misturâ, varia lapidum, aliorumque fossilium genera oriantur. Et quidem spiritus majori vi sic volant, et faciliùs angustos quosque terrae meatus pervadunt, atque ipsis intercepti firmiùs hęrent, et ideo duriora corpora efficiunt, quàm exhalationes, aut vapores. Cumque permagna inter haec tria sit diversitas, pro diversitate particularum ex quibus constant, multa etiam ex ipsis lapidum, aliorumque fossilium non transparentium genera oriuntur, cùm in angustis terrę meatibus inclusa hęrent ; ipsiusque particulis permiscentur ; Et multa genera fossilium transparentium, atque gemmarum, cùm in rimis et cavitatibus terrę primùm in succos colliguntur, et deinde paulatim, maximè Elzevier, p. 232
Image haute résolution sur Gallica lubricis et fluidis eorum particulis abeuntibus, reliquae sibi mutuò adhaerescunt.
LXXII. Quomodo metalla ex terrâ interiore ad exteriorem perveniãt, et quomodo minium fiat. Sic etiam vapores argenti vivi, terrae rimulas et majusculos meatus perreptando, particulas aliorum metallorum, sibi admistas in iis relinquunt, et ita illam auro, argento, plumbo, aliisque impraegnant ; ipsique deinde ob eximiam suam lubricitatem ulteriùs pergunt, aut deorsum relabuntur ; aut etiam aliquando ibi haerent, cùm meatus per quos regredi possent, sulphureis exhalationibus impediuntur. Atque tunc ipsę argenti vivi particulae, minutissimâ istarum exhalationum AT VIII-1, 247 quasi lanugine vestitae, minium componunt. Ac denique spiritus et exhalationes, nonnulla etiam metalla, ut aes, ferrum, stibium, ex terra interiore ad exteriorem adducunt.
LXXIII. Cur non in omnibus terrae locis metalla inveniantur. Notandumq; est ista metalla, ferè tantùm ascendere ex iis partibus terrae interioris, quibus fragmenta exterioris immediatè conjuncta sunt. Ut ex. gr. in hac figuraVide fig. pag. 226., ex 5 versus v, quia per aquas evehi non possunt. Unde fit, ut non passim omnibus in locis metalla reperiantur.
LXXIV. Cur potissimùm inveniantur in radicibus montium, versus Meridiem et Orientem. Notandum etiam haec metalla, per terrae venas versus radices montium solere attolli, ut hîc versus v, ibique potissimùm congregari, quia ibidem terra pluribus rimis quàm in aliis locis fatiscit ; et quidem in iis montium partibus, quae Soli meridiano vel Orienti obversae sunt, magis quàm in aliis congregari, quia major ibi est calor, cujus vi attolluntur. Et ideò etiam in illis praesertim locis, à fossoribus quaeri solent.
LXXV. Fodinas omnes esse in terrâ exteriore ; nec posse unquam ad interiorem fodiendo perveniri. Neque putandum est, ullâ unquam fodiendi pertinaciâ, usque ad interiorem terram posse perveniri : tum quia exterior nimis est crassa, si ad hominum vires comparetur ; Elzevier, p. 233
Image haute résolution sur Gallica tum praecipuè propter aquas intermedias, quae eò majore cum impetu salirent, quò profundior esset locus, in quo primùm aperirentur earum venae, fossoresque omnes obruerent.
LXXVI. De sulphure, bitumine, argillâ, oleo. Exhalationum particulae tenuissimae, quales paullò ante descriptae sunt, nihil nisi purum aërem solae componunt, sed tenuioribus spirituum particulis facilè AT VIII-1, 248 annectuntur, illasque ex laevibus et lubricis ramosas reddunt ; ac deinde hae ramosae, succis acribus ac metallicis quibusdam particulis admistae, sulphur constituunt ; et admistae particulis terrae, multis etiam ejusmodi succis gravidae, faciunt bitumen ; et cum solis particulis terrae conjunctae, faciunt argillam ; et denique solae in oleum vertuntur, cùm earum motus ita languescit, ut sibi mutuò planè incumbant.
LXXVII. Quomodo fiat terrae motus. Sed cùm celeriùs agitantur, quàm ut ita in oleum verti possint, si fortè in rimas et cavitates terrae magnâ copiâ affluant, pingues ibi et crassos fumos componunt, non absimiles iis qui ex candelâ recens exstinctâ egrediuntur ; ac deinde, si quae fortè ignis scintilla in istis cavitatibus excitetur, illi fumi protinus accenduntur, atque subitò rarefacti, omnes carceris sui parietes magnâ vi concutiunt, praesertim cùm multi spiritus ipsis sunt admisti : et ita oriuntur terrae motus.
LXXVIII. Cur ex quibusdam montibus ignis erumpat. Contingit etiam aliquando, cùm hi motus fiunt, ut parte terrae disjecta et apertâ, flamma per juga montium coelum versus erumpat, Idque ibi potiùs fit, quàm in humilioribus locis ; tum quia sub montibus plures sunt cavitates, tum etiam, quia magna illa fragmenta, quibus constat terra exterior, in se invicem reclinata, faciliorem ibi praebent exitum flammae, quàm in ullis aliis locis. Et quamvis Elzevier, p. 234
Image haute résolution sur Gallica claudatur terrae hiatus, simul ac flamma hoc pacto ex eo erupit, fieri potest, ut tanta sulphuris aut bituminis copia, ex montis visceribus ad ejus summitatem expulsa sit, ut ibi longo incendio sufficiat. Novique fumi postea in iisdem cavitatibus rursus collecti, et accensi, facilè per eundem hiatum AT VIII-1, 249 erumpunt ; unde fit, ut montes nonnulli crebris ejusmodi incendiis sint infames, ut Ætna Siciliae, Vesuvius Campaniae, Hecla Islandiae, etc.
LXXIX. Cur plures concussiones fieri soleant in terrae motu : Sicque per aliquot horas aut dies interdum duret. Denique, durat aliquando terrae-motus per aliquot horas, aut dies ; quia non una tantùm continua cavitas esse solet, in qua pingues et inflammabiles fumi colliguntur, sed plures diversae, terrâ multo sulphure aut bitumine saturâ disjunctae ; cumque exhalatio in unis accensa, terram semel concussit, aliqua mora intercedit, priusquam flamma per meatus sulphure oppletos, ad alias possit pervenire.
LXXX. De naturâ ignis, ejusque ab aëre diversitate. Sed hîc superest ut dicam, quo pacto in istis cavitatibus flamma possit accendi, simulque ut explicem ignis naturam. Particulae terrestres, cujuscunque sint magnitudinis aut figurae, cùm singulae seorsim primi elementi motum sequuntur, ignis formam habent ; ut etiam habent aëris formam, cùm inter globulos secundi elementi volitantes, eorum agitationem imitantur. Sicque prima et praecipua inter aërem et ignem differentia est, quòd multò celeriùs hujus quàm illius particulae agitentur. Jam enim suprà satis ostensum est, motum materiae primi elementi, multò celeriorem esse quàm secundi. Sed alia etiam est permagna differentia, quòd etsi crassiores tertii elementi particulae, quales sunt eae quibus constant vapores argenti vivi, possint aëris formam induere, Elzevier, p. 235
Image haute résolution sur Gallica non tamen ad ejus conservationem sint necessariae, ac contrà ille purior sit, minusque corruptioni obnoxius, cùm solis minutissimis particulis constat. Crassiores enim, nisi calore continuo agitentur, pondere suo deorsum labentes, sponte exuunt ejus formam. Ignis autem, sine crassiusculis corporum AT VIII-1, 250 terrestrium particulis, quibus alatur et renovetur, esse non potest.
LXXXI. Quomodo primùm excitetur. Cùm enim globuli secundi elementi, occupent omnia intervalla circa Terram, quae satis magna sunt ad illos capiendos, et sibi mutuò omnes ita incumbant, ut uni absque aliis moveri non possint, (nisi fortè circulariter circa proprium axem) quamvis materia primi elementi, omnes exiguos angulos à globulis istis relictos replens, in ipsis quam-celerrimè moveatur, si tamen non habeat plus spatii, quàm quod in istis angulis continetur, non potest ibi habere satis virium, ad particulas terrestres, quae omnes à se mutuò, et à globulis secundi elementi sustinentur, secum rapiendas, nec proinde ad ignem generandum. Sed ut ignis alicubi primùm excitetur, debent aliquâ vi expelli globuli coelestes, ab intervallis nonnullarum particularum terrestrium, quae deinde ab invicem disjunctae, atque in solâ materiâ primi elementi natantes, celerrimo ejus motu rapiantur, et quaquaversus impellantur.
LXXXII. Quomodo conservetur. Utque ille ignis conservetur, debent istae particulae terrestres esse satis crassae, solidae, atque ad motum aptae, ut à materiâ primi elementi sic impulsae, vim habeant globulos coelestes, à loco illo in quo est ignis, et in quem redire parati sunt, repellendi ; atque ita impediendi ne globuli isti, rursus ibi occupent intervalla primo elemento Elzevier, p. 236
Image haute résolution sur Gallica relicta, sicque vires ejus frangendo ignem exstinguant.
LXXXIII. Cur egeat alimento. Ac praeterea particulae terrestres, in globulos istos impingentes, non possunt ab iis impediri, ne ulteriùs pergant, et egrediendo ex eo loco in quo primùm elementum suas vires exercet, ignis formam amittant, AT VIII-1, 251 abeantque in fumum. Quapropter nullus ibi ignis diu remaneret, nisi eodem tempore aliquae ex istis particulis terrestribus, in aliquod corpus aëre crassius impingendo, alias satis solidas particulas ab eo disjungerent, quae prioribus succedentes, et à materiâ primi elementi abreptę, novum ignem continuò generarent.
LXXXIV. Quomodo ex silicibus excutiatur. Sed ut haec accuratiùs intelligantur, consideremus primò varios modos quibus ignis generatur, deinde omnia quae ad ejus conservationem requiruntur, ac denique, quales sint ejus effectus. Nihil usitatius est, quàm ut ex silicibus ignis excutiatur ; hocque ex eo fieri existimo, quòd silices sint satis duri et rigidi, simulque satis friabiles. Ex hoc enim quòd sint duri et AT VIII-1, 252 rigidi, si percutiantur ab aliquo corpore etiam duro, spatia quae multas eorum particulas interjacent, et à globulis secundi elementi solent occupari, solito fiunt angustiora, et ideò isti globuli exsilire coacti, nihil praeter solam materiam primi elementi circa illas relinquunt ; deinde ex eo quòd sint friabiles, simul ac istae silicum particulae non ampliùs ictu premuntur, ab invicem dissiliunt, sicque materiae primi elementi, quae sola circa ipsas reperitur, innatantes, ignem componunt. Ita, si A sit silex, inter cujus anteriores particulas globuli secundi elementi conspicui sunt, B repraesentabit eundem silicem, cùm ab aliquo corpore duro percutitur, et ejus Elzevier, p. 237
Image haute résolution sur Gallica meatus angustiores facti, nihil amplius nisi materiam primi elementi possunt continere ; C verò eundem jam percussum, cùm quaedam ejus particulae ab eo separatae, ac solam materiam primi elementi circa se habentes, in ignis scintillas sunt conversae.
LXXXV. Quomodo ex lignis siccis. Si lignum, quantumvis siccum, hoc pacto percutiatur, non idcirco scintillas ita emittet, quia cùm non adeò Elzevier, p. 238
Image haute résolution sur Gallica durum sit, prima ejus pars quae corpori percutienti occurrit, flectitur versus secundam, eamque attingit, priusquam haec secunda flecti incipiat versus tertiam. Sicque globuli secundi elementi, non eodem tempore ex multis eorum intervallis, sed successivè nunc ex uno, nunc ex alio discedunt. Atqui si hoc lignum aliquandiu et satis validè fricetur, inaequalis ejus particularum agitatio et vibratio, quae oritur ex istâ frictione, potest ex pluribus earum intervallis globulos secundi elementi excutere, simulque ipsas ab invicem disjungere, atque ita in ignem mutare.
AT VIII-1, 253 LXXXVI. Quomodo ex collectione radiorum Solis. Accenditur etiam ignis ope speculi concavi, vel vitri convexi, multos Solis radios versus eundem aliquem locum dirigentis. Quamvis enim istorum radiorum actio, globulos secundi elementi pro subjecto suo habeat, multò tamen concitatior est ordinario eorum motu, et cùm procedat à materiâ primi elementi, ex qua Sol est conflatus, satis habet celeritatis ad ignem excitandum, radiique tam multi simul colligi possunt, ut satis etiam habeant virium, ad particulas corporum terrestrium eâdem istâ celeritate agitandas.
LXXXVII. Quomodo à solo motu valde violento. Quippe nihil refert, à quâ caussa particulae terrestres celerrimè moveri primùm incipiant. Sed quamvis antea fuerint sine motu, si tantùm innatent materiae primi elementi, ex hoc solo protinus celerrimam agitationem acquirunt : eâdem ratione quâ navis, nullis funibus alligata, in aquâ torrente esse non potest, quin simul cum ipsâ feratur. Et quamvis eae terrestres particulae, nondum primo elemento sic innatent, si tantùm à qualibet aliâ causâ satis celeriter agitentur, hoc ipso se mutuò, et globulos secundi elementi circa se positos, ita excutient, ut statim ei innatare Elzevier, p. 239
Image haute résolution sur Gallica incipiant, et porrò ab illo in motu suo conservabuntur. Quamobrem omnis motus valde concitatus, sufficit ad ignem excitandum. Et talis in fulmine ac turbinibus solet reperiri, cùm scilicet nubes excelsa, in aliam humiliorem ruens, aërem interceptum explodit ; ut in Meteoris explicui.
LXXXVIII. Quomodo à diversorum corporum misturâ. Quanquam sanè vix unquam iste solus motus, ibi est ignis caussa ; nam ferè semper aëri admiscentur exhalationes, quarum talis est natura, ut facilè vel in flammam, vel saltem in corpus lucidum vertantur. Atque AT VIII-1, 254 hinc ignes fatui circa Terram, et fulgetrae in nubibus, et stellę trajicientes et cadentes in alto aëre excitantur. Quippe jam dictum est exhalationes constare particulis tenuissimis, et in multos quasi ramulos divisis, quibus involutae sunt aliae paullò crassiores, ex succis acribus aut salibus volatilibus eductae. Notandumque est hos ramulos solere esse tam minutos et confertos, ut nihil per illorum interstitia, pręter materiam primi elementi transire possit ; inter particulas autem istis ramulis vestitas, esse quidem alia majora intervalla, quae globulis secundi elementi solent impleri, tuncque exhalatio non ignescit ; sed interdum etiam accidere, ut occupentur à particulis alterius exhalationis aut spiritûs, quae inde secundum elementum expellentes, primo duntaxat locum relinquunt, ejusque motu protinus abreptae flammam componunt.
LXXXIX. In fulmine, in stellis trajicientibus. Et quidem in fulmine, vel fulgetris, caussa quae plures exhalationes simul compingit, manifesta est, propter unius nubis in aliam lapsum. In aëre autem tranquillo, unâ exhalatione frigore densata et quiescente, facilè alia, ex loco calidiore adveniens, aut particulis ad motum aptioribus Elzevier, p. 240
Image haute résolution sur Gallica constans, aut etiam aliquo leni vento impulsa, in ejus poros impetum facit, atque ex iis secundum elementum expellit : cumque particulae prioris exhalationis nondum tam arctè simul junctae sunt, quin hoc aliarum impetu disjungi possint, hoc ipso in flammam erumpunt : quâ ratione stellas trajicientes accendi puto.
XC. In iis quae lucent et non urunt : ut in stellis cadentibus. Cùm autem exhalationis particulae, in corpus tam crassum et viscidum coaluerunt, ut non ita disjungantur, AT VIII-1, 255 lucem duntaxat aliquam emittunt, similem illi quae in lignis putridis, in piscibus sale conditis, in guttis aquae marinae, et similibus solet apparere. Ex hoc enim solo, quòd globuli secundi elementi, à materiâ primi pellantur, fit lumen, ut ex suprà dictis satis patet. Cumque plurium particularum terrestrium simul junctarum, intervalla tam angusta sunt, ut soli primo elemento locum dent, etsi fortè hoc primùm elementum, non satis habeat virium ad ipsas disjungendas, facilè tamen habet satis, ad globulos secundi elementi circumjacentes, actione illâ quam pro lumine sumendam esse diximus, impellendos. Et tales puto esse stellas cadentes ; saepe enim earum materia humi delapsa, viscida et tenax esse deprehenditur : quanquam sane non sit certum, fuisse illam ipsam viscidam materiam, quae habuit lucem, potuit enim esse aliqua tenuis flamma ei adhaerens.
XCI. In guttis aquae marinae, in lignis putridis, et similibus. At in guttis aquae marinae, cujus naturam suprà explicuimus, facile est videre quo pacto lux excitetur : nempe dum illae earum particulae quae sunt flexiles, sibi mutuò manent implexae, aliae quae sunt rigidę ac laeves, vi tempestatis, alteriusve cujuslibet motûs, ex guttâ excutiuntur, et spiculorum instar vibratae, facilè ex ejus vicinia globulos Elzevier, p. 241
Image haute résolution sur Gallica secundi elementi expellunt, sicque lucem producunt. In lignis autem putridis, et piscibus qui siccari incipiunt, et talibus, non aliunde lucem oriri puto, quàm quòd in iis dum sic lucent, AT VIII-1, 256 multi sint meatus tam angusti, ut solum primum elementum admittant.
XCII. In iis quae incalescunt et non lucent : ut in foeno incluso. Quod verò alicujus spiritûs aut liquoris particulę, meatus corporis duri, vel etiam liquidi, subeundo, ignem aliquando possint excitare, ostendunt foenum madidum alicubi conclusum, calx aqua aspersa, fermentationes omnes, liquoresque non pauci Chymicis noti, qui dum inter se permiscentur, incalescunt, ac etiam aliquando inflammantur. Non enim alia ratio est cur foenum recens, si recondatur antequam sit siccum, paullatim incalescat, flammamque sponte concipiat, quàm quòd multi spiritus vel succi per herbarum viridium poros, ab earum radicibus versus summitates fluere assueti, atq; ibi vias ad mensuram suam accommodatas habentes, maneant aliquandiu in herbis excisis ; quae, si interim angusto loco includantur, particulę istorum succorum ex unis herbis in alias migrantes, multos meatus in ipsis jam siccari incipientibus inveniunt, paullò angustiores, quàm ut illos simul cum globulis secundi elementi subire possint ; ideoq; per illos fluentes, solâ materiâ primi elementi circumdantur, à qua celerrimè impulsae, ignis agitationem acquirunt. Ita, ex. ca. si spatium quod est inter duo corpora B et C, repraesentet unum ex meatibus alicujus herbę virentis, ac funiculi 123 exiguis orbiculis circumdati, sumantur pro particulis succorum sive spirituum, à globulis secundi elementi per ejusmodi Elzevier, p. 242
Image haute résolution sur Gallica meatus vehi solitis ; spatium autem inter corpora D et E, sit alius meatus angustior herbae AT VIII-1, 257 siccescentis, quem subeuntes eaedem particulę 123, non ampliùs secundum elementum, sed primum duntaxat circa se habere possint ; Perspicuum est ipsas inter B et C, motum moderatum secundi elementi, sed inter D et E motum celerrimum primi sequi debere. Nec refert, quòd perexigua tantùm quantitas istius primi elementi, circa ipsas reperiatur. Satis enim est, quòd ipsi totae innatent : quemadmodum videmus navem secundo flumine delabentem, non minùs facilè ipsius cursum sequi, ubi tam angustum est, ut ejus ripas utrimque ferè attingat, quàm ubi est latissimum. Sic autem celeriter motae, multò plus habent virium ad particulas corporum circumjacentium concutiendas, quàm ipsum primum elementum : ut navis etiam in pontem aliumve obicem impingens, fortiùs illum quatit quàm aqua fluminis, à quo defertur. Et idcirco in duriores foeni particulas irruendo, facilè ipsas separant ab invicem, praesertim cùm plures simul, à diversis partibus in eandem ruunt ; cumque satis multas hoc pacto disjungunt, secumque abducunt, fit ignis ; cùm autem concutiunt duntaxat, nondumque habent vim multas simul ab invicem disjungendi, lentè tantùm foenum calefaciunt et corrumpunt.
XCIII. In calce aquâ aspersâ, et reliquis. Eâdem ratione credere licet, cùm lapis excoquitur in calcem, multos ejus meatus, solis antea globulis secundi elementi pervios, adeò laxari, ut aquae particulas, sed primo tantùm elemento cinctas, admittant. Atque, ut hîc omnia simul complectar, quoties aliquod corpus durum, admistione liquoris alicujus incalescit, existimo id ex eo Elzevier, p. 243
Image haute résolution sur Gallica fieri, quòd multi ejus meatus sint talis mensurae, ut istius liquoris particulas, solâ materiâ AT VIII-1, 258 primi elementi cinctas, admittant. Nec disparem rationem esse puto, cùm unus liquor alteri liquori affunditur : semper enim alteruter constat particulis ramosis, aliquo modo implexis et nexis ; atque ita corporis duri vicem subit : ut de ipsis exhalationibus paullò antè intellectum est.
XCIV. Quomodo in cavitatibus terrae ignis accendatur. His autem omnibus modis, non tantùm in terrae superficie, sed etiam in ejus cavitatibus, ignis potest accendi. Nam ibi spiritus acres, crassarum exhalationum meatus ita possunt pervadere, ut in iis flammam accendant ; et saxorum aut silicum fragmenta, secreto aquarum lapsu, aliisve causis exesa, ex cavitatum fornicibus in substratum solum decidendo, tum aërem interceptum magnâ vi possunt explodere, tum etiam silicum collisione ignem excitare ; atque ubi semel unum corpus flammam concepit, facilè ipsam etiam aliis vicinis corporibus, ad eam recipiendam aptis, communicat. Flammae enim particulae istorum corporum particulis occurrentes, ipsas movent, et secum abducunt. Sed hoc non tam spectat ad ignis generationem, quàm ad ejus conservationem ; de qua deinceps est agendum.
XCV. Quomodo candela ardeat. Consideremus ex. ca. candelam accensam AB, putemusque in omni spatio CDE, per quod ejus flamma se extendit, multas quidem volitare particulas cerae, vel cujuslibet alterius materiae oleagineae, ex qua haec candela conflata est, multosque etiam globulos AT VIII-1, 259 secundi elementi, sed tam hos quàm illos materiae primi elementi sic innatare, ut ejus motu rapiantur ; et quamvis se mutuò saepe tangant, et impellant, non tamen omni ex parte suffulciant, Elzevier, p. 244
Image haute résolution sur Gallica quemadmodum solent aliis in locis, ubi nullus est ignis.
XCVI. Quomodo ignis in eâ conservetur. Materia autem primi elementi, quae magnâ copiâ in hac flammâ reperitur, semper conatur egredi ex loco in quo est, quia celerrimè movetur ; et quidem egredi sursum versus, hoc est, se removeat à centro Terrae, quia ut suprà dictum est, ipsis globulis coelestibus, aëris meatus occupantibus, est levior, et tum hi globuli, tum omnes particulae terrestres aëris circumjacentis, descendere conantur in ejus locum, ideoque protinus flammam suffocarent, si solo primo elemento constaret. Sed particulae terrestres, ab ellychnio FG assiduè egredientes, statim atque primo elemento immersę sunt, ejus cursum sequuntur, et occurrentes iis aëris particulis, quae paratae erant ad descendendum in locum flammae ; ipsas repellunt, sicq; ignem conservant.
XCVII. Cur ejus flamma sit acuminata ; et fumus ex eâ egrediatur. Cùm autem hae sursum versus praecipuè tendant, hinc fit, ut flamma soleat esse acuminata. Et quia multò celeriùs aguntur, quàm istae particulę aëris quas sic repellunt, non possunt ab iis impediri, quò minùs ulteriùs AT VIII-1, 260 pergant versus H, ubi paullatim agitationem suam deponunt, sicque vertuntur in fumum.
XCVIII. Quomodo aër et alia corpora flammam alant. Qui fumus nullum in toto aëre locum reperiret, quia nullibi vacuum est, nisi, prout egreditur ex flammâ, tantundem aëris versus ipsam circulari motu regrederetur. Elzevier, p. 245
Image haute résolution sur Gallica Nempe dum fumus ascendit ad H, pellit inde aërem versus I , et K, qui aër lambendo summitatem candelae B, ac radices ellychnii F, ad flammam accedit, eique alendae inservit. Sed ad hoc non sufficeret, propter partium suarum tenuitatem, nisi multas cerę particulas, calore ignis agitatas, per ellychnium secum adduceret. Atque ita flamma debet assiduè renovari ut conservetur, et non magis eadem manet quàm flumen, ad quod novae semper aquae accedunt.
XCIX. De motu aëris versus ignem. Motum autem circularem aëris et fumi licet experiri, quoties magnus ignis in cubiculo aliquo excitatur. Si enim cubiculum ita sit clausum, ut praeter tubum camini per quem fumus exit, unum tantùm aliquod foramen sit apertum, sentietur continuò magnus ventus, per hoc foramen ad focum tendens, in locum fumi abeuntis.
C. De iis quae ignem exstinguunt. Atq; ex his patet, ad ignis conservationem duo requiri ; primum, ut in eo sint particulae terrestres, quae à primo elemento impulsae, vim habeant impediendi, ne ab aëre aliisve liquoribus supra ipsum positis ; suffocetur. Loquor tantùm de liquoribus supra ignem AT VIII-1, 261 positis ; quia, cùm solâ suâ gravitate versus illum ferantur, nullum periculum est, ne ab iis qui infra ipsum sunt, possit extingui. Sic flamma candelae inversae, obruitur à liquore qui aliàs eam conservat ; Et contrà, ignes alii fieri possunt, in quibus sint particulae terrestres tam solidae, tam multae, ac tanto cum impetu vibratae, ut ipsam aquam affusam repellant, et ab ea exstingui non possint.
CI. Quid requiratur, ut aliquod corpus alendo igni aptum sit. Alterum quod ad ignis conservationem requiritur, est, ut adhaereat alicui corpori, ex quo nova materia possit ad illum accedere, in locum fumi abeuntis : ideoq; istud corpus debet in se habere multas particulas satis tenues, pro Elzevier, p. 246
Image haute résolution sur Gallica ratione ignis conservandi ; easque inter se, vel etiam aliis crassioribus ita junctas, ut impulsu particularum illius ignis, cùm ab invicem, tum etiam à vicinis secundi elementi globulis sejungi possint, sicque in ignem converti.
CII. Cur flamma ex spiritu vini linteum non urat. Dico particulas istius corporis, esse debere satis tenues, pro ratione ignis conservandi ; nam ex. ca. si vini spiritus linteo aspersus flammam conceperit, depascet quidem haec flamma tenuissima totum istum vini spiritum, sed linteum quod alius ignis facilè combureret, non attinget ; quoniam ejus particulae non sunt satis tenues, ut ab ea moveri possint.
CIII. Cur spiritus vini facillimè ardeat. Et quidem spiritus vini facillimè alit flammam, quia non constat, nisi particulis valde tenuibus ; et quia in iis ramuli quidam sunt, tam breves quidem et flexiles, ut sibi mutuò non adhaereant, tunc enim spiritus in oleum verteretur, sed tales ut multa perexigua spatia circa se relinquant, quae non à globulis AT VIII-1, 262 secundi elementi, sed à solâ materia primi possint occupari.
CIV. Cur aqua difficillimè. Contrà autem aqua videtur igni valde adversa, quia particulis constat non modò crassiusculis, sed etiam laevibus et glabris ; quò fit, ut nihil obstet, quominus globuli secundi elementi undique illas cingant et sequantur ; atque insuper flexilibus, quò fit, ut facilè subeat meatus corporum quae uruntur, et ex iis ignis particulas arcendo, impediat ne aliae ignescant.
CV. Cur vis magnorum ignium, ab aquâ aut salibus injectis augeatur. Sed tamen nonnulla corpora talia sunt, ut aquae particulae eorum meatibus immissae ignem juvent ; quia inde cum impetu resilientes, ipsę ignescunt. Ideò fabri carbones fossiles aquâ aspergunt. Et aquae parva copia, ingentibus flammis injecta, ipsas auget. Quod etiam salia potentiùs Elzevier, p. 247
Image haute résolution sur Gallica praestant : cum enim eorum particulae rigidae sint, et oblongae, spiculorum instar in flammâ vibrantur, et in alia corpora impingentes magnam vim habent ad ipsorum minutias concutiendas : unde fit, ut metallis liquefaciendis soleant adjungi.
CVI. Qualia sint corpora quae facilè uruntur. Illa autem quae alendo igni communiter adhibentur, ut ligna, et similia, constant variis particulis, quarum quaedam sunt tenuissimae, aliae paullò crassiores, et gradatim aliae crassiores, et pleraeque sunt ramosae, magnique meatus ipsas interiacent ; quò fit ut ignis particulae meatus istos ingressae, primò quidem tenuissimas, ac deinde etiam mediocres, et earum ope crassiores celerrimè commoveant ; sicque globulos coelestes, primò ex angustioribus intervallis, ac deinde etiam ex reliquis excutiant, ipsasque omnes (solis crassissimis exceptis, ex quibus cineres fiunt) secum abripiant.
AT VIII-1, 263 CVII. Cur quaedam inflammentur, alia non. Et cùm ejusmodi particulae, quae ex corpore quod uritur, simul egrediuntur, sunt tam multae ut vim habeant globulos coelestes ex aliquo aëris vicini spatio expellendi, spatium illud flammâ implent ; si verò sint pauciores, fit ignis sine flammâ : qui vel paulatim per fomitis sui meatus serpit, cùm materiam quam possit depascere, ibi nanciscitur : ut in istis funibus sive ellychniis quorum usus est in bello ad tormentorum pulverem incendendum.
CVIII. Cur ignis aliquandiu in prunis se conservet. Vel certè, si nullam talem materiam circa se habet, non conservatur, nisi quatenus inclusus poris corporis cui inhaeret, tempore aliquo eget ad omnes ejus particulas ita dissolvendas, ut se ab iis possit liberare. Hocque videre est in carbonibus accensis, qui cineribus tecti, per multas horas ignem retinent, propter hoc solùm, quòd Elzevier, p. 248
Image haute résolution sur Gallica ille ignis insit quibusdam particulis tenuibus et ramosis, quae aliis crassioribus implicatae, quamvis celerrimè agitentur, non tamen nisi unae post alias egredi possunt ; ac fortè priusquam ita egrediantur, longo motu deteri, et singulae in plures alias dividi debent.
CIX. De pulvere tormentario ex sulphure, nitro et carbone confecto ; ac primo de sulphure. Nihil verò celeriùs ignem concipit, nec minùs diu illum conservat, quàm pulvis tormentarius, ex sulphure, nitro, et carbone confectus. Quippe vel solum sulphur quam-maximè inflammabile est, quia constat particulis succorum acrium, quae tam tenuibus et spissis materiae oleagineę ramulis sunt involutę, ut permulti meatus inter istos ramulos, soli primo elemento pateant. Unde fit, ut etiam ad usum, medicinae sulphur calidissimum censeatur.
CX. De nitro. Nitrum autem constat particulis oblongis et rigidis, AT VIII-1, 264 sed in hoc à sale communi diversis, quòd in unâ extremitate sint crassiores, quàm in aliâ : ut vel ex eo patet, quòd aquâ solutum, non ut sal commune, figurâ quadratâ in ejus superficie concrescat, sed vasis fundo et lateribus adhaereat.
CXI. De sulphuris et nitri conjunctione. Et quantum ad magnitudinem particularum, putandum est talem esse inter illas proportionem, ut eae succorum acrium, quae sunt in sulphure, à primo elemento commotae, facillimè globulos secundi, ex intervallis ramulorum materiae oleagineae excutiant, simulque nitri particulas, quae ipsis sunt crassiores, exagitent.
CXII. De motu particularum nitri. Atque hae nitri particulae, quâ parte sunt crassiores, gravitate suâ deorsum tendunt, earumque ideò pręcipuus motus est in parte acutiore, quae sursum erecta, ut in B, agitur in gyrum, primò exiguum, Elzevier, p. 249
Image haute résolution sur Gallica ut in C ; sed qui (nisi quid impediat) statim fit major, ut in D ; cùm interim sulphuris particulae, celerrimè versus omnes partes latae, ad alias nitri particulas brevissimo tempore perveniunt.
CXIII. Cur flamma hujus pulveris valde dilatetur, et praecipuè agat versus superiora. Et quoniam harum nitri particularum, singulę multum spatii exigunt, ad circulos sui motûs describendos, hinc sit, ut hujus pulveris flamma plurimum dilatetur : Et quia circulos istos, describunt eâ cuspide, quae sursum versus erecta est, hinc tota ejus vis tendit ad superiora : et cùm valde siccus et subtilis est, innoxiè in manu potest accendi.
CXIV. De carbone. Sulphuri autem et nitro carbo admiscetur, atq; ex hac mixtura, humore aliquo aspersâ, granula sive pilulae fiunt, quae deinde exsiccantur. Quippe in carbone AT VIII-1, 265 multi sunt meatus ; tum quia plurimi antea fuerunt in corporibus, quorum ustione factus est, tum etiam quia, cùm corpora ista urebantur, multum fumi ex iis evolavit. Et duo particularum genera duntaxat in eo reperiuntur : unum est crassiuscularum, quae, cùm solae sunt, cineres componunt ; aliud tenuiorum, quae facilè quidem ignescunt, quia jam antè ignis vi fuerunt commotae, sed longis et multiplicibus ramis implexae, non sine aliquâ vi disjungi possunt ; ut patet ex eo, quòd aliis in fumum praecedente ustione abeuntibus, ipsae ultimae remanserunt.
CXV. De granis hujus pulveris, et in quo praecipua ipsius vis consistat. Itaque facilè sulphur et nitrum, latos carbonis meatus ingrediuntur, et ramosis ejus particulis involvuntur atque constringuntur ; praesertim cùm humore aliquo madefacta, et in grana, vel exiguas pilulas, compacta, postea siccantur. Hujusque rei usus est, ad efficiendum, ut nitri particulae, non tantùm unae post alias, sed multae simul, uno et eodem temporis momento incendantur. Etenim cùm primùm Elzevier, p. 250
Image haute résolution sur Gallica ignis aliunde admotus, grani alicujus superficiem tangit, non statim illud inflammat et dissolvit, sed tempore quodam illi opus est, ut ab ista grani superficie, ad interiores ejus partes perveniat ; ibique sulphure priùs incenso, paullatim etiam nitri particulas exagitet, ut tandem ipsae viribus assumtis, et majus spatium ad gyros suos describendos exigentes, carbonis vincula discerpant, totumque granum confringant. Et quamvis hoc tempus sit admodùm breve, si ad horas aut dies referatur ; notandum tamen, esse satis longum, si comparetur cum summa illa celeritate, quâ granum ita dissiliens, flammam suam per totum aërem vicinum spargit. AT VIII-1, 266 Nam cùm ex. ca. in bellico tormento, pauca quaedam pulveris grana, ellychnii, alteriusve fomitis igne contacta, prima omnium accenduntur, flamma ex iis erumpens, in minimo temporis momento, per omnia granorum circumjacentium intervalla dispergitur ; ac deinde, quamvis non tam subitò ad interiores ipsorum partes possit penetrare, quia tamen eodem tempore multa attingit, efficit ut multa simul incendantur et dilatentur, sicque magnâ vi tormentum explodant. Ita carbonis resistentia valde auget celeritatem, qua nitri particulae in flammam erumpunt ; et granorum distinctio necessaria est, ut satis magnos circa se habeant meatus, per quos flamma pulveris primùm accensi ad multas pulveris residui partes liberè accedat.
CXVI. De lucernis diutissimè ardentibus. Post illum ignem, qui omnium minimè durabilis est, consideremus, an dari possit aliquis alius, qui è contrà sine ullo alimento, diutissimè perseveret. Ut narratur de lucernis quibusdam, quae aliquando in hypogaeis, ubi mortuorum corpora servabantur, post multos annos inventae Elzevier, p. 251
Image haute résolution sur Gallica sunt accensae. Nempe in loco subterraneo et arctissimè clauso, ubi nullis vel minimis ventis aër unquam commovebatur, potuit fortasse contingere, ut multae ramosae fuliginis particulae, circa flammam lucernae colligerentur, quae sibi mutuò incumbentes manerent immotae, atque ita exiguum quasi fornicem componentes, sufficerent ad impediendum, ne aër circumjacens istam flammam obrueret, ac AT AT VIII-1, 267 suffocaret ; nec non etiam ad ejusdem flammae vim sic frangendam, et obtundendam, ut nullas ampliùs olei vel ellychnii particulas, si quae adhuc residuae erant, posset inflammare. Quo fiebat, ut materia primi elementi, sola ibi remanens, et tanquam in exigua quadam stellâ celerrimè semper gyrans, undique à se repelleret globulos secundi, quibus solis, inter particulas circumpositae fuliginis, transitus adhuc patebat, sicque lumen per totum conditorium diffunderet ; exiguum quidem et subobscurum, sed quod externi aëris motu, cùm locus aperiretur, facilè vires posset resumere, ac fuligine discussâ lucernam ardentem exhibere.
CXVII. De reliquis ignis effectibus. Nunc veniamus ad eos ignis effectus, qui nondum ex modis quibus oritur et conservatur, potuerunt agnosci. Quippe jam ex dictis patet, quomodo luceat, quomodo calefaciat, quomodo corpora omnia quibus alitur, in multas particulas dissolvat ; nec non etiam, quomodo ex istis corporibus, primo loco maximè tenues et lubricae, deinde aliae non quidem fortè prioribus crassiores, sed magis ramosae atque implexae particulae egrediantur ; eae scilicet quae caminorum parietibus adhaerentes, fuliginem componunt ; solaeque omnium crassissimae in cineres remaneant. Sed superest ut breviter ostendamus, quo pacto Elzevier, p. 252
Image haute résolution sur Gallica ejusdem ignis vi, quaedam ex corporibus quibus non alitur, liquescunt et bulliunt, alia siccantur et durescunt, alia exhalantur, alia in calcem, alia in vitrum convertuntur.
CXVIII. Quaenam corpora illi admota liquescant et bulliant. Corpora omnia dura conflata ex particulis, quae non multò difficiliùs unae quàm aliae à vicinis suis separantur, et aliquâ ignis vi possunt disjungi, dum istam vim patiuntur, liquescunt. Nihil enim aliud est liquidum AT VIII-1, 268 esse, quàm constare particulis à se mutuò disjunctis, et quae in aliquo sint motu. Cumque tantus est istarum particularum motus, ut quaedam ex ipsis in aërem vel ignem vertantur, sicque solito plus spatii ad motum suum exigentes, alias expellant, corpora ista liquida effervescunt et bulliunt.
CXIX. Quaenam siccentur et durescant. Corpora autem quibus insunt multae particulae tenues, flexiles, lubricae, aliis crassioribus aut ramosis intertextae, sed non valde firmiter annexae, igni admota illas exhalant, hocque ipso siccantur. Nihil enim aliud est siccum esse, quàm carere fluidis illis particulis, quae cùm simul sunt congregatae, aquam aliumve liquorem componunt. Atque hae fluidae particulę, durorum corporum meatibus inclusae, illos dilatant, aliasque ipsorum particulas motu suo concutiunt ; quod eorum duritiem tollit, vel saltem imminuit : sed iis exhalatis, aliae quae remanent arctiùs jungi, et firmiùs necti solent, sicque corpora durescunt.
CXX. De aquis ardentibus, insipidis, acidis. Et quidem particulę quae sic exhalantur, in varia genera distinguuntur. Nam primò, ut eas omittam quae sunt adeò mobiles et tenues, ut solae nullum corpus praeter aërem conflare possint, post ipsas omnium tenuissimae, Elzevier, p. 253
Image haute résolution sur Gallica quaeque facillimè exhalantur, sunt illae quae Chymicorum vasis undique accuratè clausis exceptae, ac simul collectae, componunt aquas ardentes, sive spiritus, quales ex vino, tritico, aliisque multis corporibus elici solent. Sequuntur deinde aquae dulces, sive insipidae, quales sunt eae quae ex plantis, aliisve corporibus destillantur. Tertio loco sunt aquae erodentes et acidae, sive succi acres, qui ex salibus non sine magnâ ignis vi educuntur.
AT VIII-1, 269 CXXI. De sublimatis et oleis. Quaedam etiam particulae crassiores, quales sunt eae argenti vivi, et salium, quae, vasorum summitati adhaerentes, in corpora dura concrescunt, satis magnâ vi opus habent, ut in sublime attollantur. Sed olea omnium difficillimè ex duris et siccis corporibus exhalantur ; idque non tam ignis vi, quàm arte quadam perfici debet. Cùm enim eorum particulae tenues sint, et ramosae, magna vis eas frangeret atque discerperet, priusquam ex istorum corporum meatibus educi possent. Sed iis affunditur aqua copiosa, cujus particulae laeves et lubricae, meatus istos pervadentes, paullatim illas integras eliciunt, ac secum abripiunt.
CXXII. Quod mutato ignis gradu mutetur ejus effectus. Atque in his omnibus ignis gradus est observandus ; eo enim variato, semper aliquo modo effectus variatur. Ita multa corpora, lento primùm igni, ac deinde gradatim fortiori, admota, siccantur, et varias particulas exhalant : quales non emitterent, sed potiùs tota liquescerent, si ab initio validis ignibus torquerentur.
CXXIII. De calce. Modus etiam ignem applicandi, variat ejus effectum : Sic quaedam, si tota simul incalescant, liquefiunt ; sed si valida flamma ipsorum superficiem lambat, illam Elzevier, p. 254
Image haute résolution sur Gallica in calcem convertit. Quippe corpora omnia dura, quae solâ ignis actione in pulverem minutissimum reducuntur, fractis scilicet vel expulsis tenuioribus quibusdam eorum particulis, quae reliquas simul jungebant, vulgò apud Chymicos dicuntur in calcem verti. Nec alia inter cineres et calcem differentia est, quàm quòd cineres sint reliquiae eorum corporum, quorum magna pars igne consumta est, calx verò sit eorum, quae ferè tota post absolutam ustionem manent.
AT VIII-1, 270 CXXIV. De vitro, quomodo fiat. Ultimus ignis effectus, est calcis et cinerum in vitrum conversio. Postquam enim ex corporibus, quae uruntur, tenuiores omnes particulae evulsae ac rejectae sunt, caeterae quae pro calce vel cineribus manent, tam solidae sunt et crassae, ut ignis vi sursum attolli non possint ; figurasque habent ut plurimùm irregulares et angulosas ; unde sit, ut unae aliis incumbentes, sibi mutuò non adhaereant, nec etiam, nisi fortè in minutissimis quibusdam punctis, se contingant. Cùm autem postea validus et diuturnus ignis, pergit in illas vim suam exercere, hoc est, cùm tenuiores particulae tertii elementi, unà cum globulis secundi à materia primi abreptae, celerrimè circa ipsas in omnes partes moveri pergunt, paullatim earum anguli atteruntur, et superficies laevigantur, et fortè etiam nonnullae ex ipsis inflectuntur, sicque unae super alias repentes, et fluentes, non punctis duntaxat, sed exiguis quibusdam superficiebus se contingunt, et hoc pacto simul connexae vitrum componunt.
CXXV. Quomodo ejus particulae simul jungantur. Quippe notandum est, cùm duo corpora, quorum superficies aliquam latitudinem habent, sibi mutuò secundùm lineam rectam occurrunt, ipsa non posse tam propè Elzevier, p. 255
Image haute résolution sur Gallica ad invicem accedere, quin spatium aliquod intercedat, quod à globulis secundi elementi occupetur ; cùm autem unum supra aliud obliquè ducitur vel repit, ea multò arctiùs jungi posse. Nam ex.ca. si corpora B et C, sibi invicem occurrant secundum lineam AD, globuli coelestes eorum superficiebus AT VIII-1, 271 intercepti, contactum immediatum impediunt. Si autem corpus G, hinc inde moveatur supra corpus H, secundùm lineam rectam EF, nihil impediet quominus immediatè ipsum tangat ; saltem si utriusque superficies sint laeves et planae ; si autem sint rudes et inaequales, paullatim hoc ipso motu laevigantur et explanantur. Itaq; putandum est, calcis et cinerum particulas ab invicem disjunctas, hîc exhiberi per corpora B et C ; particulas autem vitri simul junctas, per corpora G et H. Atque ex hac solâ diversitate, quam perspicuum est in illas, per vehementem et diuturnam ignis actionem, debere induci, omnes vitri proprietates acquirunt.
CXXVI. Cur sit liquidum cùm candet, omnesque figuras facilè induat. Vitrum enim cùm adhuc candet, liquidum est, quia ejus particulae facilè moventur, illâ ignis vi qua jam antè fuerunt laevigatę atque inflexae. Cùm verò incipit refrigerari, quaslibet figuras potest induere. Hocque omnibus corporibus igne liquefactis est commune ; dum enim adhuc liquida sunt, ipsorum particulae non aegrè se accommodant, ad quaslibet figuras, et cùm postea frigore concrescunt, easdem retinent, quas ultimò induerunt. Potest etiam in Elzevier, p. 256
Image haute résolution sur Gallica fila capillorum instar tenuia extendi, quia ejus particulae jam concrescere incipientes, faciliùs unę supra alias fluunt, quàm ab invicem disjungantur.
AT VIII-1, 272 CXXVII. Cur, cùm frigidum est, sit valde durum. Cùm deinde vitrum planè refriguit, est valde durum, sed simul etiam valde fragile, atque eò fragiliùs quo citiùs refriguit. Nempe duritiei caussa est, quòd constet tantùm particulis satis crassis et inflexilibus, quę non ramulorum intextu, sed immediato contactu sibi invicem adhaerent. Alia enim pleraq; corpora ideò mollia sunt, quòd eorum particulę sint flexiles, vel certè desinant in ramulos quosdam flexiles, qui sibi mutuò annexi eas jungunt. Nulla autem duorum corporum firmior adhaesio esse potest, quàm ea quę oritur ex ipsorum immediato contactu ; cùm scilicet ita se invicem tangunt, ut neutrum sit in motu ad se ab alio sejungendum ; quod accidit vitri particulis, statim atque ab igne remotae sunt : quia earum crassities, et contiguitas, et figurę inaequalitas impediunt, ne possint ab aëre circumjacente in eo motu, quo ab invicem disjungebantur, conservari.
CXXVIII. Cur valde fragile. At nihilominus vitrum est valde fragile, quia superficies secundùm quas ejus particulae se invicem tangunt, sunt admodum exiguae ac paucae. Multaque alia corpora molliora difficiliùs franguntur, quia eorum partes ita sunt intertextę, ut separari non possint, quin ipsarum multi ramuli rumpantur et evellantur.
CXXIX. Cur ejus fragilitas minuatur si lentè refrigeretur. Est etiam fragilius cùm celeriter, quàm cùm lentè refriguit : ejus enim meatus sunt satis laxi dum candet, quia tunc multa materia primi elementi, simul cum globulis secundi, ac etiam fortè cum nonnullis ex tenuioribus tertii particulis, per illos transit. Cùm autem refrigeratur Elzevier, p. 257
Image haute résolution sur Gallica sponte, redduntur angustiores ; quia soli globuli secundi elementi, per ipsos transeuntes, minùs spatii requirunt ; atque si refrigeratio nimis celeriter AT VIII-1, 273 fiat, vitrum priùs est durum, quàm ejus meatus ita potuerint arctari : quo fit, ut globuli isti semper postea impetum faciant, ad ejus particulas ab invicem disjungendas ; cúmque hę particulae solo contactu suo junctae sint, non potest una tantillum ab aliâ separari, quin statim aliae plures, ei vicinae secundùm eam superficiem in quâ ista separatio fieri coepit, etiam separentur, atque ita vitrum planè frangatur. Quam ob caussam, qui vitrea vasa conficiunt, ea gradatim ex fornacibus removent, ut lentè refrigerentur. Atque si vitrum frigidum igni apponatur, ita ut in unâ parte multò magis quàm in aliis vicinis calefiat, hoc ipso in illâ parte frangetur ; quia non possunt ejus meatus calore dilatari, meatibus vicinarum partium immutatis, quin illa ab istis disjungatur. Sed si vitrum lento primùm igni, ac deinde gradatim vehementiori admoveatur, et secundùm omnes partes ęqualiter incalescat, non frangetur ; quia omnes ejus meatus, aequaliter et eodem tempore laxabuntur.
CXXX. Cur sit pellucidum. Praeterea vitrum est pellucidum, quia dum generatur liquidum est, et materia ignis undique circa ejus particulas fluens, innumeros ibi meatus sibi excavat, per quos postea globuli secundi elementi liberè transeuntes, actionem luminis in omnes partes secundùm lineas rectas transferre possunt. Neque enim ad hoc necesse est, ut sint accuratè recti, sed tantùm ut nullibi sint interrupti : Adeò ut si, ex. ca. fingamus vitrum constare particulis accuratè sphaericis et aequalibus, sed tam crassis, ut globuli secundi elementi transire possint per spatium illud triangulare, Elzevier, p. 258
Image haute résolution sur Gallica quod AT VIII-1, 274 inter tres se mutuò tangentes manere debet, vitrum illud erit planè pellucidum, quamvis sit multò solidius omni eo, quod nunc habetur.
CXXXI. Quomodo fiat coloratum. Cùm autem materiae ex qua fit vitrum, metalla vel alia corpora permiscentur, quorum particulae magis igni resistunt, et non tam facilè laevigantur, quàm aliae quae ipsum componunt, hoc ipso fit minùs pellucidum, et varios induit colores, prout istae duriores particulae, meatus ejus magis, aut minùs, et variis modis, intercludunt.
CXXXII. Cur sit rigidum instar arcûs ; et generaliter, cur rigida cùm inflexa sunt, sponte redeant ad priorem figuram. Denique vitrum est rigidum : ita scilicet, ut nonnihil quidem à vi externâ flecti possit absque fracturâ, sed postea cum impetu resiliat, arcûs instar, et redeat ad priorem figuram : ut evidenter apparet, cùm in fila valde tenuia ductum est. Atque proprietas hoc pacto resiliendi, generaliter habet locum in omnibus corporibus duris, quorum particulae immediato contactu, non ramulorum intextu sunt conjunctae. Cùm enim innumeros habeant meatus, per quos aliqua semper materia movetur, quia nullibi vacuum est, et quorum figurae aptae sunt ad liberum isti materiae transitum praebendum, quia ejus ope antea formati fuerunt, talia corpora nullo modo flecti possunt, quin istorum meatuum figura nonnihil varietur ; quò fit, ut particulae materiae, per illos transire assuetae, vias ibi solito minùs commodas invenientes, impetum faciant in eorum parietes, ad priorem figuram ipsis reddendam. Nempe si ex. ca. in arcu laxo, meatus, per quos transire solent globuli secundi elementi, sint circulares, putandum est eosdem in arcu intenso sive inflexo, esse AT VIII-1, 275 ellipticos, et globulos per ipsos transire laborantes, impingere in eorum parietes secundùm minores diametros istarum ellipsium, Elzevier, p. 259
Image haute résolution sur Gallica sicque vim habere illis figuram circularem restituendi. Et quamvis ista vis, in singulis globulis secundi elementi exigua sit, quia tamen assiduè quamplurimi, per ejusdem arcûs quamplurimos poros meare conantur, illorum omnium vires simul junctae, atque in hoc conspirantes, ut arcum reducant, satis magnae esse possunt. Arcus autem diu intentus, praesertim si sit ex ligno, aliâve materiâ non admodum durâ, vim resiliendi paullatim amittit : quia ejus meatuum figurae, longo attritu particularum materiae per ipsos transeuntis, sensim ad earum mensuram magis et magis aptantur.
CXXXIII. De magnete. Repetitio eorum ex antè dictis, quae ad ejus explicationem requiruntur. Hactenus naturas aëris, aquae, terrae, et ignis, quae hujus globi quem incolimus, elementa vulgò censentur, simulque praecipuas eorum vires et qualitates explicare conatus sum ; sequitur nunc, ut etiam agam de magnete ; cùm enim ejus vis per totum hunc Terrae globum sit diffusa, non dubium est, quin ad generalem ejus considerationem pertineat. Jam itaque revocemus nobis in memoriam, particulas illas striatas primi elementi, quae suprà in tertiae partis articulo 87 et sequentibus, satis accuratè descriptae sunt. Atque id omne, quod ibi ab articulo 105 ad 109 de sidere I dictum est, de Terrâ hic intelligentes, putemus esse multos meatus in mediâ ejus regione, axi parallelos, AT VIII-1, 276 per quos particulę striatae ab uno polo venientes, liberè ad alium pergant, eosque ad illarum mensuram ita esse excavatos, ut ii qui recipiunt particulas striatas, à polo Australi venientes, nullo modo possint recipere alias, quae veniunt à polo Boreali ; nec contra, qui recipiunt Boreales, Australes admittant : quia scilicet in modum cochlearum intortae sunt, unae in unam partem, aliae in oppositam. Ac Elzevier, p. 260
Image haute résolution sur Gallica praeterea etiam easdem particulas, per unam tantùm partem istorum meatuum ingredi posse, non autem regredi per adversam ; propter tenuissimas quasdam ramulorum extremitates, in spiris istorum meatuum, inflexas versus eam partem, secundùm quam progredi solent, et ita in adversam partem assurgentes, ut ipsarum regressum impediant. Unde fit, ut postquam istae particulae striatae, per totam mediam Terram secundùm lineas rectas, vel rectis aequipollentes, ejus axi parallelas, ab uno hemisphaerio ad aliud transiverunt, ipsae per aetherem circumfusum, revertantur ad illud idem hemisphaerium, per quod priùs Terram ingressae sunt, atque ita rursus illam permeantes, quendam ibi quasi vorticem componant.
CXXXIV. Nullos in aëre, nec in aquâ esse meatus recipiendis particulis striatis idoneos. Et quoniam ex illo aethere, per quem particulas striatas, ab uno polo ad alium reverti dixeramus, quatuor diversa corpora genita esse postea ostendimus ; nempe Terrae crustam interiorem sive metallicam, aquam, terram exteriorem, et aërem : Notavimusque, articulo 113.tertiae partis, nulla nisi in crassioribus AT VIII-1, 277 istius aetheris particulis, meatuum ad mensuram particularum striatarum efformatorum, vestigia manere potuisse ; Advertendum est hoc in loco, istas omnes crassiores particulas, ad interiorem Terrae crustam initio confluxisse ; nullasque in aqua nec in aëre esse posse ; tum quia nullae ibi particulae satis crassae ; tum etiam quia, cùm ista corpora fluida sint, ipsorum particulae assiduè situm mutant, et proinde si qui olim in iis fuissent tales meatus, cùm certum et determinatum situm requirant, jamdudum istâ mutatione corrupti essent.
Elzevier, p. 261
Image haute résolution sur Gallica CXXXV. Nullos etiam esse in ullis corporibus terrae exterioris praeterquã in ferro. Ac praeterea cùm supra dictum sit, Terrę crustam interiorem, constare partim ramosis particulis sibi mutuò annexis, partim aliis quae per ramosarum intervalla hinc inde moventur, isti etiam meatus in his mobilioribus esse non possunt, propter rationem mox allatam, sed in ramosis duntaxat. Et quantum ad terram exteriorem, nulli quidem etiam in eâ tales meatus initio fuerunt, quoniam inter aquam et aërem formata est : sed cùm postea varia metalla, ex terrâ interiore ad hanc exteriorem ascenderint, quamvis ea omnia, quę ex mobilioribus et solidioribus illius particulis conflata sunt, ejusmodi meatus habere non debeant, certè illud quod ex ramosis et crassis, sed non adeò solidis particulis constat, non potest iis esse destitutum. Et valde rationi consentaneum est, ut credamus ferrum tale esse.
CXXXVI. Cur tales meatus sint in ferro. Nullum enim aliud metallum tam difficulter malleo flectitur, vel igne liquescit, nec ullum etiam adeò durum, sine alterius corporis misturâ reddi potest : quę tria indicio sunt, ejus ramenta magis ramosa sive angulosa AT VIII-1, 278 esse, quàm cęterorum, et ideò sibi invicem firmiùs annecti. Nec obstat quòd nonnullae ejus glebae satis facilè primâ vice igni liquescant, tunc enim earum ramenta, nondum sibi mutuò annexa, sed una ab aliis disjuncta sunt, et ideò caloris vi facilè agitantur. Praeterea quamvis ferrum, sit aliis metallis durius et minùs fusile, est tamen etiam unum ex minimè ponderosis, et facilè rubigine corrumpitur, aut aquis fortibus eroditur : quę omnia indicio sunt, ejus particulas non esse aliorum metallorum particulis solidiores, ut sunt crassiores, sed multos in iis meatus contineri.
CXXXVII. Quâ ratione etiam sint in singulis ejus ramentis. Nolo tamen hîc affirmare, in singulis ferri ramentis Elzevier, p. 262
Image haute résolution sur Gallica esse integra foramina, in modum cochlearum intorta, per quae transeant particulae striatae ; ut etiam nolo negare, quin talia multa in ipsis reperiantur : sed hîc sufficiet, si putemus istiusmodi foraminum medietates, in singulorum ramentorum superficiebus ita esse insculptas, ut, cùm istae superficies aptè junguntur, foramina integra componant. Et facilè credi potest, crassiores illas ramosas, et foraminosas interioris terrae particulas, ex quibus fit ferrum, vi spirituum sive succorum acrium, illam permeantium, ita fuisse divisas, ut dimidiata ista foramina, in superficiebus ramentorum quae ab ipsis separabantur, remanerent ; atque haec ramenta postea per venas terrae exterioris, tum ab istis spiritibus, tum etiam ab exhalationibus et vaporibus protrusa, paullatim in fodinas ascendisse.
CXXXVIII. Quomodo isti meatus apti reddantur, ad particulas striatas ab utravis parte venientes, admittendas. Notandumque est ipsa sic ascendendo, non semper in easdem partes converti posse, quia sunt angulosa, et diversas inaequalitates in terrae venis offendunt ; atque cùm particulae striatae, quae à terrâ interiore AT VIII-1, 279 cum impetu venientes, per totam exteriorem sibi vias quaerunt, istorum ramentorum meatus ita sitos inveniunt, ut, ad motum suum secundùm lineas rectas continuandum, per illa eorum orificia, per quae priùs egredi consueverant, ingredi conentur, ipsas ibi occurrere, perexiguis istis ramulorum extremitatibus, quas inter meatuum spiras eminere, ac regressuris particulis striatis assurgere suprà dictum est ; hasque ramulorum extremitates initio quidem illis resistere, sed ab ipsis saepe saepius impulsas, successu temporis omnes in contrariam partem flecti, aut etiam nonnullas frangi ; cumque postea isti meatus, ramentorum quibus Elzevier, p. 263
Image haute résolution sur Gallica insunt, situ mutato, alia sua orificia particulis striatis obvertunt, has rursus occurrere extremitatibus ramulorum in meatibus assurgentium, ipsasque paullatim in aliam partem inflectere, et quò saepius atque diutius hoc iteratur, eò ramulorum istorum in utramque partem inflexionem faciliorem evadere.
CXXXIX. Quae sit natura magnetis. Et quidem ea ramenta, quae saepe hoc pacto per exterioris terrę venas ascendendo, modò in unam, modò in aliam partem conversa fuere, sive sola simul collecta sint, sive aliorum corporum meatibus impacta, glebam ferri componunt. Ea verò quae vel semper eundem situm retinuerunt ; vel certè, si ut ad fodinas pervenirent, illum aliquoties mutare coacta fuerint, saltem ibi postea, lapidis alteriusve corporis meatibus firmiter impacta, per multos annos immota remanserunt, faciunt magnetem. Atque ita vix ulla est ferri gleba, quae non aliquo modo ad magnetis naturam accedat, et nullus omnino est magnes, in quo non aliquid ferri AT VIII-1, 280 contineatur ; etsi fortè aliquando istud ferrum aliquibus aliis corporibus tam arctè adhaereat, ut faciliùs igne corrumpi, quàm ab iis educi possit.
CXL. Quomodo fusione fiat chalybs, et quodvis ferrum. Cùm autem ferri glebae igni admotae liquefiunt, ut in ferrum aut chalybem vertantur, earum ramenta vi caloris agitata, et ab heterogeneis corporibus disjuncta, hinc inde se contorquent, donec applicent se unà aliis, secundùm eas superficies, in quibus dimidiatos meatus, recipiendis particulis striatis idoneos, insculptos esse paullò antè dictum est ; ac etiam donec istorum meatuum medietates tam aptè congruant, ut integros meatus efforment. Quod ubi accidit, statim particulae striatae, quae non minùs in igne quàm in aliis corporibus reperiuntur, per illos liberiùs Elzevier, p. 264
Image haute résolution sur Gallica quàm per alia loca fluentes, impediunt ne exiguae superficies, ex quarum apto situ et conjunctione exsurgunt, tam facilè quàm priùs situm mutent, et ipsarum contiguitas, vel saltem vis gravitatis, quae ramenta omnia deorsum premit, impedit ne facilè disjungantur. Cúmque interim ramenta ipsa, propter agitationem ignis pergant moveri, multa simul in eundem motum conspirant, et totus liquor ex iis conflatus, in varias quasi guttulas aut grumulos distinguitur : ita scilicet, ut omnia illa ramenta quę simul moventur, unam quasi guttam conficiant, quae gutta suam superficiem motu suo statim lęvigat et perpolit. Occursu enim aliarum guttarum, quidquid est rude atque angulosum in ramentis, ex quibus constat, ab ejus superficie ad partes interiores detruditur, atque ita omnes cujusque guttulae partes quam-arctissimè simul junguntur.
AT VIII-1, 281 CXLI. Cur chalybs sit valde durus, rigidus, et fragilis. Et totus liquor, hoc pacto in guttulas sive grumulos distinctus, si celeriter frigescat, concrescit in chalybem admodùm durum, rigidum, et fragilem, ferè ut vitrum. Quippe durus est, quia constat ramentis sibi mutuò arctissimè conjunctis ; et rigidus, hoc est, talis, ut si flectatur, spontè redeat ad priorem figuram, quia flexione istâ ejus ramentorum exiguę superficies non disjunguntur, sed soli meatus figuras mutant, ut suprà de vitro dictum est ; denique est fragilis, quia guttulae, sive grumuli, quibus constat, sibi mutuò non adhaerent, nisi per superficierum suarum contactum ; atque hic contactus, non nisi in paucissimis et perexiguis locis immediatus esse potest.
CXLII. Quae sit differentia inter chalybem, et aliud ferrum. Non autem omnes glebae aequè aptae sunt, ut in chalybem vertantur ; ac etiam illae eaedem, ex quibus optimus et Elzevier, p. 265
Image haute résolution sur Gallica durissimus chalybs fieri solet, vile tantùm ferrum dant, cùm igne non convenienti funduntur. Nam si glebae ramenta sint adeò angulosa et confragosa, ut sibi mutuò priùs adhaereant, quàm superficies suas aptè possint ad invicem applicare, atque in guttulas distingui ; vel si ignis non sit satis fortis, ad liquorem ita in guttulas distinguendum, et ramenta ipsas componentia simul constringenda ; vel contrà si sit tam fortis, ut istorum ramentorum aptum situm disturbet, non chalybs, sed ferrum minùs durum et magis flexile habetur.
CXLIII. Quomodo chalybs temperetur. Ac etiam chalybs jam factus, si rursus igni admoveatur, etsi non facilè liquescat, quia ejus grumuli nimis crassi sunt et solidi, ut ab igne integri moveantur ; et ramenta quibus unusquisque grumulus constat, AT VIII-1, 282 nimis arctè compacta, ut locis suis planè extrudi possint ; mollitur tamen, quia omnes ejus particulae calore concutiuntur : et postea si lentè refrigeretur, non resumit priorem duritiem, nec rigorem, nec fragilitatem, sed fit flexile instar ferri vilioris. Dum enim hoc pacto refrigeratur, ramenta angulosa et confragosa, quae ex. grumulorum superficiebus, ad interiores eorum partes vi caloris protrusa erant, foras se exserunt, et unà aliis implicata, tanquam uncis quibusdam perexiguis unos grumulos aliis annectunt ; quo fit, ut ramenta ista, non ampliùs tam arctè in grumulis suis compacta sint, atque ut grumuli non ampliùs immediato contactu, sed tanquam hamis vel uncis quibusdam alligati, sibi mutuò adhaereant ; et ideò chalybs non admodum durus, nec rigidus, nec fragilis, sed mollis et flexilis evadat. In quo non differt à ferro communi, nisi quòd chalybi iterum candefacto, et deinde celeriter refrigerato, prior durities Elzevier, p. 266
Image haute résolution sur Gallica et rigiditas reddatur, non autem ferro, saltem tanta. Cujus ratio est, quòd ramenta in chalybe, non tam longè absint à situ, ad maximam duritiem convenienti, quin facilè illum ignis vi resumant, et in celerrima refrigeratione retineant : cùm autem in ferro talem situm nunquam habuerint, nunquam etiam illum resumunt. Et quidem ut ita chalybs aut ferrum candens celerrimè refrigeretur, in aquam, aliosve liquores frigidos mergi solet ; ac contrà in oleum vel alia pinguia, ut lentiùs frigescat : et quia quò durior, et rigidior, eò etiam fragilior evadit, ut gladii, serrae, limae, aliave instrumenta ex eo fiant, non semper in frigidissimis liquoribus exstingui debet, sed in temperatis, prout in AT VIII-1, 283 unoquoque ex istis instrumentis, magis minusve fragilitas est vitanda, quàm durities optanda. Et ideò dum certis liquoribus ita mergitur, non immeritò dicitur temperari.
CXLIV. Quae sit differentia inter meatus magnetis, chalybis, et ferri. Quantum autem ad meatus, recipiendis particulis striatis idoneos, satis quidem patet ex dictis, permultos tam in chalybe quàm in ferro esse debere ; ac etiam eos esse in chalybe magis integros et perfectos, ramulorumque extremitates in ipsorum spiris eminentes, cùm semel in unam partem flexae sunt, non tam facilè in contrariam posse inflecti ; quanquam etiam in hoc faciliùs, quàm in magnete flectantur ; ac denique omnes istos meatus, non in chalybe aut alio ferro, ut in magnete, orificia sua recipiendis particulis striatis, ab Austro venientibus idonea, in unam partem, et idonea recipiendis aliis à Boreâ venientibus, in contrariam convertere ; sed eorum situm varium atque incertum esse debere, propterea quod ignis agitatione turbatur. Et in brevissimâ illâ morâ, qua haec ignis Elzevier, p. 267
Image haute résolution sur Gallica agitatio frigore sistitur, tot tantùm ex istis meatibus versus Austrum et Boream converti possunt, quot particulae striatae à polis Terrae venientes, sibi tunc temporis per illos viam quaerunt. Et quia istae particulę striatae, omnibus ferri meatibus multitudine non respondent, omne quidem ferrum aliquam vim magneticam accepit ab eo situ, quem habuit respectu partium terrae, cùm ultimò candefactum refriguit, vel etiam ab eo in quo diu immotum stetit, si diu in eodem situ steterit immotum ; sed pro multitudine meatuum quos in se continet, potest habere adhuc majorem.
AT VIII-1, 284 CXLV. Enumeratio proprietatum virtutis magneticae. Quae omnia ex principiis Naturae, suprà expositis, ita sequuntur, ut quamvis non respicerem ad illas magneticas proprietates, quas hîc explicandas suscepi, ea tamen non aliter se habere judicarem. Deinceps autem videbimus, horum ope tam aptè et perspicuè omnium istarum proprietatum dari rationem, ut hoc etiam videatur sufficere, ad persuadendum ea vera esse, quamvis ex Naturae principiis sequi nesciremus. Et quidem magneticae proprietates, quae ab ipsarum admiratoribus notari solent, ad haec capita possunt referri.
1. Quòd in magnete duo sint poli, quorum unus ubique locorum, versus Terrae polum Borealem, alius versus Australem se convertit.
2. Quòd isti magnetis poli, pro diversis Terrae locis quibus insistunt, diversimodè versus ejus centrum se inclinent.
3. Quòd si duo magnetes sint sphaerici, unus versus alium eodem modo se convertat, ac quilibet ex ipsis versus Terram.
Elzevier, p. 268
Image haute résolution sur Gallica 4. Quòd postquam sunt ita conversi, ad invicem accedant.
5. Quòd si in contrario situ detineantur, se mutuò refugiant.
6. Quòd si magnes dividatur plano, lineae per suos polos ductae parallelo, partes segmentorum quae priùs junctae erant, se mutuò etiam refugiant.
AT VIII-1, 285 7. Quòd si dividatur plano, lineam per polos ductam ad angulos rectos secante, duo puncta priùs contigua, fiant poli diversae virtutis, unus in uno, alius in alio segmento.
8. Quòd quamvis in uno magnete sint tantùm duo poli, unus Australis, alius Borealis, in unoquoque tamen ex ipsius fragmentis, duo etiam similes poli reperiantur ; adeò ut ejus vis, quatenus ratione polorum diversa videtur, eadem sit in quavis parte, ac in toto.
9. Quòd ferrum à magnete istam vim recipiat, cùm tantùm ei admovetur.
10. Quòd pro variis modis quibus ei admovetur, eam diversimodè recipiat.
11. Quòd ferrum oblongum, quomodocunque magneti admotum, illam semper secundùm suam longitudinem recipiat.
12. Quòd magnes de vi suâ nihil amittat, quamvis eam ferro communicet.
13. Quòd ipsa brevissimo quidem tempore ferro communicetur, sed temporis diuturnitate magis et magis in eo confirmetur.
14. Quòd chalybs durissimus eam majorem recipiat, et receptam constantiùs servet, quàm vilius ferrum.
Elzevier, p. 269
Image haute résolution sur Gallica 15. Quòd major ei communicetur à perfectiore magnete, quàm à minùs perfecto.
16. Quòd ipsa etiam Terra sit magnes, et nonnihil de suâ vi ferro communicet.
AT VIII-1, 286 17. Quòd haec vis in Terrâ, maximo magnete, minùs fortis appareat, quàm in plerisque aliis minoribus.
18. Quòd acus à magnete tactae, suas extremitates eodem modo versus Terram convertant, ac magnes suos polos.
19. Quòd eas non accuratè versus Terrae polos convertant, sed variè variis in locis ab iis declinent.
20. Quòd ista declinatio cum tempore mutari possit.
21. Quòd nulla sit, ut quidam ajunt, vel fortè quòd non eadem, nec tanta sit, in magnete supra unum ex suis polis perpendiculariter erecto, quàm in eo, cujus poli aequaliter à Terrâ distant.
22. Quòd magnes trahat ferrum.
23. Quòd magnes armatus, multò plus ferri sustineat, quàm nudus.
24. Quòd ejus poli, quamvis contrarii, se invicem juvent ad idem ferrum sustinendum.
25. Quòd rotulae ferreae, magneti appensae, gyratio in utramvis partem, à vi magneticâ non impediatur.
26. Quòd vis unius magnetis variè possit augeri vel minui, variâ magnetis alterius aut ferri ad ipsum applicatione.
27. Quòd magnes, quantumvis fortis, ferrum à se distans, ab alterius debilioris magnetis contactu, retrahere non possit.
28. Quòd contrà magnes debilis, aut exiguum ferrum, AT VIII-1, 287 Elzevier, p. 270
Image haute résolution sur Gallica saepe aliud ferrum sibi contiguum separet à magnete fortiore.
29. Quòd polus magnetis, quem dicimus Australem, plus ferri sustineat in his Borealibus regionibus, quàm ille quem dicimus Borealem.
30. Quòd limatura ferri circa unum, aut plures magnetes, certis quibusdam modis se disponat.
31. Quòd lamina ferrea polo magnetis adjuncta, ejus vim trahendi vel convertendi Ferri deflectat.
32. Quòd eandem nullius alterius corporis interpositio impediat.
34[33]. Quòd magnes ad Terram aliosve vicinos magnetes aliter conversus manens, quàm sponte se converteret, si nihil ejus motui obstaret, successu temporis suam vim amittat.
34. Quòd denique ista vis etiam rubigine, humiditate et situ minuatur, atque igne tollatur ; non autem ullâ aliâ nobis cognita ratione.
CXLVI. Quomodo particulae striatae per Terrae meatus fluant. Ad quarum proprietatum caussas intelligendas, proponamus nobis ob oculos Terram AB, cujus A est polus Australis, et B Borealis : notemusque particulas striatas, ab Australi coeli parte E venientes, alio planè modo intortas esse, quàm venientes à Boreali F ; quo fit, ut unae aliarum meatus ingredi planè non possint. Notemus etiam, Australes quidem rectâ pergere ab A versus B, per mediam Terram, ac deinde per aërem ei circumfusum reverti à B versus A ; eodemque AT VIII-1, 288 tempore Boreales transire à B ad A, per mediam Terram, et reverti ab A ad B per aërem circumfusum : quia meatus per quos ab unâ parte Elzevier, p. 271
Image haute résolution sur Gallica ad aliam venerant, sunt tales, ut per ipsos regredi non possint.
CXLVII. Quòd difficiliùs transeant per aërem, aquam, et terram exteriorem, quàm per interiorem. Interim verò quot novae semper accedunt à partibus coeli E et F, tot per alias partes coeli G et H abscedunt ; vel in itinere dissipantur, et figuras suas amittunt : non quidem transeundo per mediam Terrae regionem ; quia ibi meatus habent ad mensuram suam excavatos, per quos sine ullo offendiculo celerrimè fluunt ; sed redeundo per aërem, aquam et alia corpora terrae exterioris, AT VIII-1, 289 in quibus Elzevier, p. 272
Image haute résolution sur Gallica nullos ejusmodi meatus habentes, multò difficilius moventur, particulisque secundi et tertii elementi assiduè occurrunt, quas cùm loco expellere laborant, interdum ab ipsis comminuuntur.
CXLVIII. Quod faciliùs transeãt per magnetem, quàm per alia corpora hujus terrae exterioris. Jam verò si fortè istae particulae striatae magnetem ibi offendant, cùm in eo inveniant meatus ad suam figuram conformatos, eodemque modo dispositos ac meatus terrae interioris, ut paullò antè diximus, non dubium est, quin multò faciliùs per illum transeant, quàm per aërem vel alia corpora terrae exterioris : saltem cùm iste magnes ita situs est, ut habeat suorum meatuum orificia conversa versus eas Terrae partes, à quibus veniunt eae particulae striatae, quae per illa liberè ingredi possunt.
CXLIX. Qui sint poli magnetis. Et quemadmodum in Terrâ, sic in magnete, punctum medium ejus partis, in qua sunt orificia meatuum, per quę ingrediuntur particulae striatae, venientes ab Australi coeli parte, dicemus polum Australem ; punctum autem medium alterius partis, per quam hae particulae striatae egrediuntur, et aliae venientes à Septentrione ingrediuntur, dicemus polum Borealem. Nec moramur, quòd vulgò alii polum, quem vocamus, Australem vocent Borealem ; neq; enim ea de re vulgus, cui soli jus competit nomina rebus malè convenientia frequenti usu approbandi, loqui solet.
CL. Cur isti poli se convertant versus polos Terrae. Cùm autem hi poli magnetis, non respiciunt eas Terrae partes, à quibus veniunt eae particulae striatae, quibus liberum transitum praebere possunt, tunc istae particulę striatae, obliquè in magnetis meatus irruentes, illum impellunt eâ vi quam habent, ad perseverandum AT VIII-1, 290 in suo motu secundùm lineas rectas, donec ipsum ad naturalem situm reduxerint : sicque quoties à nullâ externâ vi retinetur, Elzevier, p. 273
Image haute résolution sur Gallica efficiunt ut ejus polus Australis, versus polum Terrę Borealem convertatur, et Borealis versus Australem. Quoniam eae quae à Terrę polo Boreali, per aërem ad Austrum tendunt, venêre priùs ab Australi coeli parte per mediam Terram, et venêre à Boreali quae ad Boream revertuntur.
CLI. Cur etiam certâ ratione versus ejus centrum se reclinent. Efficiunt etiam ut magnes, pro diversis terrae locis quibus insistit, unum ex polis suis, altero magis aut AT VIII-1, 291 minùs versus illam inclinet. Nempe in Æquatore quidem a, polus Australis magnetis L, versus B Borealem Terrae ; et b Borealis Elzevier, p. 274
Image haute résolution sur Gallica ejusdem magnetis, versus Australem Terrae dirigitur, ac neuter altero magis deprimitur, quia particulae striatae cum aequali vi ab utraque parte ad illos accedunt. Sed in polo Terrae Boreali, polus a magnetis N omnino deprimitur, et b ad perpendiculum erigitur. In locis autem intermediis, magnes M polum suum b magis aut minùs erigit, et polum a magis aut minùs deprimit, prout magis aut minùs vicinus est polo Terrae B. Quorum caussa est quòd Australes particulae striatae, magnetem N ingressurae, Elzevier, p. 275
Image haute résolution sur Gallica ab interioribus Terrae partibus per polum B, secundùm lineas rectas surgant ; Boreales verò ab hemisphaerio Terrae DAC, circumquaque per aërem versus eundem magnetem N venientes, non magis obliquè progredi debeant, ut ad ejus superiorem partem, quàm ut ad inferiorem accedant : Australes verò ingressurae magnetem M, à toto Terrae tractu qui est inter B et M ascendentes, vim habeant ejus polum a obliquè deprimendi, nec à Borealibus, quae à tractu Terrae AC ad alium ipsius polum b, non minùs facilè accedunt cùm erectus est, quàm cùm depressus, impediantur.
CLII. Cur unus magnes ad alium se convertat et inclinet, eodem modo atque ad Terram. Cùm autem istae particulae striatae, per singulos magnetes eodem planè modo ac per Terram fluant, non aliter duos magnetes sphęricos unum ad alium, quàm ad totam Terram debent convertere. Notandum enim ipsas circa unumquemque magnetem, multò majore copiâ semper esse congregatas, quàm in aëre inde remoto : quia nempe in magnete habent meatus, per AT VIII-1, 292 quos multò faciliùs fluunt quàm per aërem circumjacentem, à quo idcirco juxta magnetem retinentur ; ut etiam, propter meatus quos habent in Terrâ interiore, major est earum copia in toto aëre, aliisque corporibus Terram ambientibus, quàm in coelo. Et ita quantum ad vim magneticam, eadem planè omnia putanda sunt de uno magnete, respectu alterius magnetis, ac de Terrâ, quae ipsa maximus magnes dici potest.
CLIII. Cur duo magnetes ad invicem accedant, et quae sit cujusque sphaera activitatis. Neque verò duo magnetes, se tantùm ad invicem convertunt, donec polus Borealis unius polum Australem alterius respiciat, sed praeterea postquam sunt ita conversi, ad invicem accedunt donec se mutuò contingant, si nihil Elzevier, p. 276
Image haute résolution sur Gallica ipsorum motum impediat. Notandum enim est particulas striatas celerrimè moveri, quamdiu versantur in meatibus magnetum, quia ibi feruntur impetu primi elementi ad quem pertinent, cúmque inde egrediuntur, occurrere particulis aliorum corporum, easque propellere, quoniam hae ad secundum aut tertium elementum pertinentes, non tantum habent celeritatis. Ita illae quae transeunt per magnetem O, celeritate quâ feruntur ab A ad B, atque à B ad A, vim acquirunt ulteriùs progrediendi secundùm lineas AT VIII-1, 293 rectas, versus R et S, donec ibi tam multis particulis secundi aut tertii elementi occurrerint, ut ab ipsis utrimque reflectantur versus V. Totumque spatium RVS per quod ita sparguntur, vocatur sphaera virtutis, sive activitatis, hujus magnetis O ; quam patet eò majorem esse debere, quò magnes est major, praesertim quò longior secundùm lineam AB, quia particulae striatae longiùs per illum progredientes, majorem agitationem acquirunt. Ita etiam quae transeunt per magnetem P, rectâ utrimque pergunt versus S et T, atque inde reflectuntur versus X, totumque aërem in sphaerâ suę activitatis contentum propellunt. Sed non ideò expellunt, si nullum habeat locum Elzevier, p. 277
Image haute résolution sur Gallica quò possit recedere : ut nullum habet, cùm istorum magnetum sphaerae virtutis sunt ab invicem disjunctae ; sed cùm in unam coalescunt, tunc primò facilius est particulis striatis, quae veniunt ab O versus S, rectà pergere usque ad P, in locum earùm quae ex T per X ad S et b revertebantur, quàm reflecti versus V et R, quò non difficulter pergunt venientes ab X ; faciliusque est venientibus à P ad S, pergere usque ad O, quàm reflecti versus X, quò etiam non difficulter pergunt venientes ab V ; sicque istae particulae striatae, non aliter transeunt per hos duos magnetes O et P, quàm si unicus esset. Deinde facilius est particulis striatis, rectà pergentibus ab O ad P, atque à P ad O, aërem intermedium expellere ab S versus R et T, in locum magnetum O et P, sicque efficere, ut hi magnetes ad invicem accedant, donec se contingant in S, quàm per totum istum aërem eniti ab A ad b, atque ab V ad X ; quae duae viae breviores fiunt, cùm hi duo magnetes ad invicem AT AT VIII-1, 294 accedunt, vel, si unus retineatur, cùm saltem alter ad ipsum venit.
CLIV. Cur interdum se invicem refugiant. Poli autem cognomines duorum magnetum, non sic ad invicem accedunt, sed contrà potiùs si nimis prope admoveantur, recedunt. Particulae enim striatae ab eo unius magnetis polo, qui alteri magneti obversus est, venientes, cùm hunc alterum ingredi non possint, spatium aliquod exigunt inter istos duos magnetes quò transeant, ut ad alium magnetis ex quo egressae sunt polum revertantur. Nempe egredientes ab O per polum A, cùm ingredi non possint in P per ejus polum a, spatium aliquod exigunt inter A et a, per quod transeant versus V et B, atque vi, quâ motae sunt à B ad A, pellunt magnetem P ; sicque egredientes Elzevier, p. 278
Image haute résolution sur Gallica à P pellunt magnetem O : saltem cùm eorum axes BA et ab sunt in eadem lineâ rectâ. Sed cùm tantillo magis in unam partem, quàm in aliam inflexi sunt, tunc isti magnetes se convertunt, modo paullò antè explicato ; vel si hęc eorum conversio impediatur, non autem motus rectus, tunc rursus unus magnes alium fugat secundùm lineam rectam. Ita si magnes O exiguae cymbę impositus, aquę sic innatet, ut semper ejus axis maneat ad perpendiculum erectus, et magnes P, cujus polus Australis Australi alterius obversus est, manu moveatur versus Y, hinc fiet, ut magnes O recedat versus Z, antequam à magnete P tangatur. In quamcunque enim partem cymba se convertat, requiritur semper aliquod spatium inter istos duos magnetes, ut particulae striatae, ex iis per polos AT AT VIII-1, 295 A et a egredientes, versus V et X transire possint.
CLV. Cur segmentorum magnetis partes, quae ante sectionem junctae erant, se mutuò etiam refugiant. Et ex his facillimè intelligitur, cur si magnes secetur plano parallelo lineae per ejus polos ductae, segmentumque liberè suspendatur supra magnetem ex quo resectum est, sponte se convertat, et situm contrarium ejus quem priùs habuerat, affectet ; ita ut si partes A et a priùs junctae fuerint, itemque B et b, postea b vertat se versus A, et a versus B : quia nempe antea pars Australis unius, Australi alterius juncta erat, et Borealis Boreali, post divisionem verò particulae striatae per Elzevier, p. 279
Image haute résolution sur Gallica Australem partem unius egressae, per Borealem alterius ingredi debent ; et egressae per Borealem, ingredi per Australem.
CLVI. Cur duo puncta, quae priùs in uno magnete contigua erant, in ejus fragmentis sint poli diversae virtutis. Manifestum etiam est, cur si magnes dividatur plano, lineam per polos ductam ad angulos rectos secante, poli segmentorum quae ante sectionem se mutuò tangebant, ut b et a, sint contrariae virtutis : quia particulae striatae, quae per unum ex istis polis egrediuntur, per alium ingredi debent.
CLVII. Cur eadem sit vis in quavis magnetis parte, ac in toto. Nec minùs manifestum est, eandem esse vim in quavis magnetis parte ac in toto : neque enim ista vis alia est in polis, quàm in reliquis partibus, sed tantùm major videtur, quia per illos egrediuntur particulae striatae, quae per longissimos magnetis meatus transierunt, et quae inter omnes ab eadem parte venientes mediae sunt. Saltem in magnete sphaerico, ad cujus AT AT VIII-1, 296 exemplum, in reliquis ibi poli esse censentur, ubi maxima vis apparet. Nec etiam ista vis alia est in uno polo quàm in alio, nisi quatenus particulae striatae per unum ingressae per alium egrediuntur : atqui nulla est tantilla pars magnetis, in quâ, si habent ingressum, non habeant etiam egressum.
CLVIII. Cur magnes suam vim ferro sibi admoto communicet. Nec mirum est, quòd ferrum, magneti admotum, vim magneticam ab illo acquirat. Jam enim habet meatus recipiendis particulis striatis idoneos, nihilque ipsi deest ad istam vim acquirendam, nisi quod exiguae quaedam ramulorum, ex quibus ejus ramenta constant, extremitates, hinc inde in istis meatibus promineant ; quae omnes Elzevier, p. 280
Image haute résolution sur Gallica versus unam et eandem partem flecti debent, in iis meatibus per quos transire possunt particulae striatae ab Austro venientes, et versus oppositam in aliis. Atqui magnete admoto, particulae striatae magnâ vi et magnâ copiâ, torrentis instar, in ferri meatus irruentes, istas ramulorum extremitates hoc pacto inflectunt ; ac proinde ipsi dant id omne, quod in eo ad vim magneticam desiderabatur.
CLIX. Cur ferrum pro variis modis, quibus magneti admovetur, ipsam diversimodè recipiat. Et quidem pro variis partibus magnetis, ad quas ferrum applicatur, variè accipit istam vim. Sic pars R ferri RST, si applicetur polo Boreali magnetis P, fiet polus Australis ferri, quia per illam ingredientur particulae striatae ab Austro venientes, et per partem T ingredientur Boreales, ex polo A per AT VIII-1, 297 aërem reflexas. Eadem pars R, si jacet supra aequatorem magnetis, et respiciat ejus polum Borealem, ut in C, fiet rursus polus Australis ferri ; sed si invertatur, et respiciat polum Australem, ut in D, tunc amittet vim poli Australis, et fiet polus Borealis. Denique si S pars media istius ferri, tangat polum magnetis A, particulae striatae Boreales illud ingressae per S, utrimque egredientur per R et T ; sicque in utraque extremitate recipiet vim poli Australis, et in medio vim poli Borealis.
CLX. Cur ferrum oblongum eam non recipiat, nisi secundùm suam longitudinem. Quaeri tantùm potest, cur istae particulae striatae, ex magnetis polo A, ferri partem S ingredientes, non rectà pergant versus E, sed potiùs hinc inde reflectantur versus R Elzevier, p. 281
Image haute résolution sur Gallica et T, sicque hoc ferrum secundùm suam longitudinem potiùs quàm secundùm latitudinem, vim magneticam recipiat ; sed facilis responsio est, quia multò magis apertas et faciles vias inveniunt in ferro, quàm in aëre, à quo idcirco versus ferrum reflectuntur.
CLXI. Cur magnes nihil amittat de suâ vi, quamvis eam ferro communicet. Facilis etiam responsio est, si quaeratur cur magnes nihil amittat de suâ vi, cùm eam ferro communicat. Nulla enim in magnete mutatio fit, propterea quòd particulae striatae ex eo egredientes, ferrum potiùs quàm quodvis aliud corpus ingrediuntur : nisi forsan quòd liberiùs per ferrum, quàm per alia corpora transeundo, copiosiùs etiam ex magnete, cùm ferrum ei adjunctum est, egrediantur ; quo tantum abest, ut ejus vis minuatur, quin potiùs augetur.
AT VIII-1, 298 CLXII. Cur haec vis celerrimè ferro communicetur, sed diuturnitate temporis in eo confirmetur. Et brevissimo tempore ista vis ferro accedit, quia particulae striatae celerrimè per ipsum fluunt ; sed longâ morâ in eo confirmatur, quia quo diutius ramulorum extremitates in unam partem flexae manserunt, eo difficiliùs in contrariam reflectuntur.
CLXIII. Cur chalybs ad eam recipiendã aptior sit, quàm vilius ferrum. Et chalybs istam vim majorem accipit quàm vilius ferrum, quia plures et perfectiores habet meatus, particulis striatis recipiendis idoneos : Eamque constantiùs servat, quia ramulorum in iis meatibus prominentium extremitates habet minùs flexiles.
CLXIV. Cur major ei communicetur à perfectiore magnete, quàm à minùs perfecto. Et major ei communicatur à majore et perfectiore magnete ; tum quia particulae striatae, majori cum impetu in ejus meatus irruentes, ramulorum in iis prominentium extremitates magis inflectunt ; tum etiam quia plures simul eò ruentes, plures ejusmodi meatus sibi aperiunt. Notandum enim est, plures esse tales meatus in chalybe, Elzevier, p. 282
Image haute résolution sur Gallica qui scilicet ex solis ferri ramentis constat, quàm in magnete in quo multum est materiae lapideae, cui ferri ramenta infixa sunt ; atque ideò cùm paucae tantùm particulae striatae, ex magnete debili ferrum ingrediantur, non omnes ejus meatus aperiunt, sed paucos tantùm, et quidem illos, qui extremitatibus ramulorum quam-maximè flexilibus claudebantur.
CLXV. Cur ipsa etiam terra vim magneticam ferro tribuat. Unde fit, ut etiam vile ferrum, in quo scilicet istae ramulorum extremitates sunt valde flexiles, ab ipsâ Terrâ magnete quidem maximo, sed admodùm debili, AT VIII-1, 299 nonnullam vim magneticam brevissimo tempore possit accipere. Nempe si sit oblongum, nullâ tali vi adhuc imbutum, et unâ suâ extremitate versus Terram inclinetur ; protinus ex hoc solo acquiret, in istâ extremitate versus Terram inclinata, vim poli Australis in his Borealibus regionibus ; et momento illam amittet, ac planè contrariam acquiret, si eadem ejus extremitas attollatur, et opposita deprimatur.
CLXVI. Cur vis magnetica in Terrâ debilior sit, quàm in parvis magnetibus. Sed si quaeratur, cur ista vis in Terra maximo magnete, debilior sit quàm in aliis minoribus : Respondeo, me non putare illam esse debiliorem, sed potiùs multò fortiorem, in mediâ illâ Terrae regione, quam totam particulis striatis perviam esse suprà dictum est ; verùm istas particulas striatas, ab ipsâ egressas, maximâ ex parte reverti per interiorem illam superioris Terrae regionis crustam, ex quâ metalla oriuntur, et in qua sunt etiam multi meatus, iis recipiendis idonei ; atque idcirco perpaucas usque ad nos pervenire. Judico enim istos meatus, tum in illâ crustâ interiore, tum etiam in magnetibus, et ferri ramentis, quae in venis hujus exterioris continentur, planè alio modo Elzevier, p. 283
Image haute résolution sur Gallica conversos esse, quàm meatus mediae regionis ; ita ut particulae striatae, quae per hanc mediam regionem ab Austro ad Boream fluunt, revertantur à Boreâ ad Austrum, per omnes quidem superioris partes, sed praecipuè per ejus crustam interiorem, itemque per magnetes et ferrum exterioris ; quò cum maxima earum pars se conferat, paucae supersunt quae per hunc nostrum aërem, et alia circumjacentia corpora, AT VIII-1, 300 meatibus idoneis destituta, sibi viam quaerant. Quae si rectè conjicio, magnes è terrâ excisus, et in cymba super aquam liberè collocatus eandem illam faciem, quâ semper antea, dum terrae haerebat, Septentriones spectavit, debet adhuc in Septentriones convertere : ut Gilbertus virtutis magneticae praecipuus indagator, et ejus quae in Terrâ est primus inventor, expertum se esse affirmat. Nec moror quòd alii contrarium putent se vidisse ; forsan enim iis imposuit, quòd cùm illa ipsa pars terrae, ex qua magnetem excidi curaverant, esset magnes, poli magnetis excisi ad eam se converterent ; ut paullò antè dictum est, unius magnetis fragmentum ad aliud converti.
CLXVII. Cur acus magnete tactae semper suae virtutis polos in extremitatibus suis habeant. Jam verò, cùm ista virtus magnetica non communicetur ferro oblongo, nisi secundùm ejus longitudinem, certum est acum ipsâ imbutam, suas semper extremitates versus easdem terrae partes debere convertere, versus quas magnes sphaericus polos suos convertit ; et semper ejusmodi acus suae magneticae virtutis polos in extremitatibus istis praecisè habere.
CLXVIII. Cur poli magneticae virtutis, non semper accuratè versus Terrae polos dirigantur, sed ab iis variè declinent. Et quia faciliùs earum extremitates, à reliquis partibus dignosci possunt, quàm poli magnetis, ipsarum ope notatum est, magneticae virtutis polos non ubique Terrae polos Elzevier, p. 284
Image haute résolution sur Gallica accuratè respicere, sed variè variis in locis ab iis declinare. Cujus declinationis caussa, ut jam antè Gilbertus animadvertit, ad solas inaequalitates quae sunt in hac terrae superficie, referri debet. Manifestum enim est, in unis hujus exterioris terrae partibus, multò plura ferri ramenta, pluresque magnetes AT VIII-1, 301 reperiri, quàm in aliis ; quo fit, ut particulae striatae, à terrâ interiori egredientes, majori copiâ versus quaedam loca fluant, quàm versus alia, sicque ab itineribus suis saepe deflectant. Et quia polorum magnetis, vel extremitatum acûs conversio, pendet à solo cursu istarum particularum, omnes earum inflectiones sequi debet. Hujusque rei experimentum facere licet in magnete, cujus figura non sit sphaerica : nam si acus exigua supra diversas ejus partes collocetur, non semper eodem planè modo ad ejus polos se convertet, sed saepe ab ipsis aliquantum declinabit. Nec putandum est in eo disparem esse rationem, quòd inaequalitates quae sunt in extimâ terrae superficie, ad totam ejus molem comparatę, perexiguę sint ; non enim cum ipsâ, sed cum acubus aut magnetibus in quibus declinatio fit, sunt comparandae, sicque satis magnas esse apparet.
CLXIX. Cur etiam interdum ista declinatio cum tempore mutetur. Sunt qui dicunt, istam declinationem non semper in iisdem terrae locis eandem manere, sed cum tempore mutari : quod minimè mirum videri debet ; non modò quia ferrum quotidie, ex unis terrae partibus in alias ab hominibus transfertur ; sed etiam quia ejus glebae, quae sunt in hac terrâ exteriore, quibusdam in locis cum tempore corrumpi possunt, et aliae in aliis generari, sive ab interiore terrâ submitti.
CLXX. Cur in magnete supra unum ex suis polis erecto minor esse possit, quàm cùm ejus AT VIII-1, 302 poli aequaliter à Terrâ distant. Sunt etiam qui dicunt, istam declinationem nullam esse Elzevier, p. 285
Image haute résolution sur Gallica in magnete sphaerico, supra polum suum Australem, in his Borealibus regionibus, vel supra Borealem AT VIII-1, 302 in Australibus, perpendiculariter stante, illumque hoc pacto cymbae impositum, quandam aequatoris sui partem, semper accuratè eandem versus Boream, et oppositam versus Austrum convertere. Quod an verum sit, nullo mihi adhuc experimento compertum est. Sed facilè mihi persuadeo non omnino eandem, nec fortè etiam tantam esse declinationem, in magnete ita constituto, quàm in eo cujus poli aequaliter à Terrâ distant. Nam particulae striatae, in hac superiore Terrae regione, non modò per lineas aequaliter ab ejus centro distantes, ab uno polo ad alium revertuntur, sed etiam ubique (praeterquam sub aequatore) nonnullae ab interioribus ejus partibus ascendunt : et magnetis supra polos erecti conversio ab his ultimis, declinatio verò à prioribus praecipuè dependet.
CLXXI. Cur magnes trahat ferrum. Praeterea magnes trahit ferrum, sive potiùs magnes et ferrum ad invicem accedunt : neque enim ulla ibi tractio est, sed statim atque ferrum est intra sphaeram activitatis magnetis, vim ab eo mutuatur, et particulae striatae ab utroque egredientes, aërem intermedium expellunt ; quo fit, ut ambo ad invicem, non aliter quàm duo magnetes accedant. Imò etiam ferrum liberiùs movetur quàm magnes, quia constat iis tantùm ramentis, in quibus particulae striatae suos habent meatus, magnes autem multa materia lapidea gravatur.
CLXXII. Cur magnes armatus, multò plus ferri sustineat, quàm nudus. Sed multi mirantur magnetem armatum, sive laminam ferream magneti adjunctam, plus ferri posse sustinere, quàm solum magnetem. Cujus tamen ratio AT VIII-1, 303 detegi potest ex eo, quòd etiamsi plus sibi appensi ferri sustineat, Elzevier, p. 286
Image haute résolution sur Gallica non tamen idcirco plus ad se alliciat, si vel minimùm ab eo removeatur ; nec etiam plus sustineat, si corpus aliquod, quantumvis tenue, interjaceat : hinc enim apparet, istam majorem ejus vim, ex solâ differentiâ contactûs oriri : quòd nempe laminae ferreae meatûs, aptissimè congruant cum meatibus ferri ipsi appensi, et ideò particulae striatae, per hos meatus ex uno ferro in aliud transeuntes, omnem aërem intermedium expellant, efficiantque, ut eorum superficies se invicem immediatè contingentes, difficillimè disjungantur : jamque suprà ostensum est, nullo glutino duo corpora meliùs ad invicem posse alligari, quàm immediato contactu. Meatus autem magnetis, non ita congruunt cum meatibus ferri, propter materiam lapideam quae in eo est ; hincque fit, ut semper aliquantulum spatii, inter magnetem et ferrum debeat remanere, per quod particulae striatae, ex unius meatibus ad meatus alterius perveniant.
CLXXIII. Cur ejus poli, quãvis contrarii, se invicem juvent ad ferrum sustinendum. Mirantur etiam nonnulli, quòd quamvis poli magnetis contrariae virtutis esse videantur, se tamen invicem juvent ad ferrum sustinendum : ita ut, si ambo laminis ferreis armentur, possint ferè duplo plus ferri simul sustinere, quàm unus solus. Nempe si AB est magnes, cujus polis adjunctae sunt laminae CD et EF, ita utrimque prominentes, ut ferrum GH iis applicatum, superficie satis latâ ipsas tangat, hoc ferrum GH AT VIII-1, 304 duplo ferè gravius esse potest, quàm si ab unâ tantùm ex istis laminis sustineretur. Sed hujus rei ratio evidens est, ex motu particularum striatarum jam explicato : quamvis enim Elzevier, p. 287
Image haute résolution sur Gallica in eo contrariae sint, quòd quae per unum polum ingrediuntur, non possint etiam ingredi per alium, hoc non impedit quò minùs in sustinendo ferro consentiant ; quia venientes ab Australi magnetis polo A, per laminam chalybeam CD reflexae, ingrediuntur unam ferri partem b, in qua faciunt ejus polum Borealem ; atque inde fluentes usque ad Australem a, occurrunt alii laminae chalybeae FE, per quam ascendunt ad B, polum magnetis Borealem ; et vice versâ egressae ex B, per armaturam EF, ferrum appensum HG, aliamque armaturam DC, revertuntur ad A.
CLXXIV. Cur gyratio rotulae ferreae, à vi magnetis cui appensa est, non impediatur. Hic autem motus particularum striatarum per magnetem et ferrum, non ita videtur consentire cum motu circulari ferrearum rotularum, quae turbinis instar contortae, diutius gyrant è magnete pendentes, quàm cùm ab eo remotae terrae insistunt. Et sanè si particulae striatae motu tantùm recto agerentur, et singulos ferri meatus per quos ingredi debent, è regione meatuum magnetis ex quibus egrediuntur, offenderent, judicarem eas sistere debere gyrationem istarum rotularum. Sed quia semper ipsaemet gyrant, unae in unam partem, aliae in contrariam, et obliquè transire debent ex meatibus magnetis in meatus ferri, quomodocunque rotula vertatur, aequè facilè in ejus meatus ingrediuntur, AT VIII-1, 305 ac si esset immota, minúsque ipsius motus impeditur à contactu magnetis, cùm ei sic appensa gyratur, quàm à contactu Terrae, cùm suo pondere illam premit.
CLXXV. Quomodo et quare vis unius magnetis, augeat vel minuat vim ulterius. Variis modis vis unius magnetis augetur vel minuitur, alterius magnetis aut ferri accessu. Sed una in hoc generalis regula est, quòd quoties ita siti sunt isti magnetes, ut Elzevier, p. 288
Image haute résolution sur Gallica unus in alium particulas striatas mittat, se invicem juvent ; contrà autem, si unus ab alio eas abducat, sibi obstent. Quia quò celeriùs et copiosius istae particulae, per unumquemque magnetem fluunt, eò major in eo est virtus, et magis agitatae ac plures, ab uno magnete vel ferro in alium mitti possunt, quàm eo absente ab aëre, alióve ullo corpore in ejus locum constituto. Sic non modò, cùm polus Australis unius magnetis, polo Boreali alterius conjunctus est, se invicem juvant ad ferrum aliis suis polis appensum sustinendum ; sed etiam cùm disjuncti sunt, et ferrum inter utrumque collocatur. Ex. gr. magnes C juvatur à magnete F, ad ferrum DE sibi conjunctum retinendum ; et vice versâ, magnes F juvatur à magnete C, ad hujus ferri extremitatem E in aëre sustinendam : potest enim esse tam gravis, ut ab eo solo sic sustineri non posset, si alia extremitas D alteri corpori, quàm magneti C inniteretur.
CLXXVI. Cur magnes quantumvis fortis, ferrum sibi non contiguum, à magnete debiliore attrahere non possit. Sed interim quaedam vis magnetis F, impeditur à magnete C, nempe illa quam habet ad ferrum DE ad AT VIII-1, 306 se alliciendum. Notandum enim est hoc ferrum, quamdiu tangit magnetem C, attrahi non posse à magnete F quem non tangit, etiamsi hunc illo multò potentiorem esse supponamus. Cujus ratio est, quòd particulae striatae per hos duos magnetes, et per hoc ferrum, tanquam per unicum magnetem, modo suprà explicato transeuntes, aequalem ferè habeant vim in toto spatio quod est inter C et F, nec ideò possint ferrum DE, non solâ istâ vi magneticâ, sed Elzevier, p. 289
Image haute résolution sur Gallica insuper contactu suo magneti C alligatum, versus F adducere.
CLXXVII. Cur magnes debilis, aut ferrum à magnete fortiori ferrũ sibi contiguum possit detrahere. Atque hinc patet, cur sępe magnes debilis, aut exiguum ferrum, detrahat aliud ferrum à magnete fortiore. Notandum enim est hoc nunquam fieri, nisi cùm magnes debilior tangit illud ferrum, quod detrahit à magnete fortiori. Quippe cùm duo magnetes, ferrum oblongum polis dissimilibus tangunt, unus in una extremitate, alius in aliâ, et deinde isti duo magnetes ab invicem removentur, ferrum intermedium non semper debiliori, nec etiam semper fortiori, sed modò uni, modò alteri adhaeret : nullamque puto esse rationem, cur uni potiùs quàm alteri adhaereat, nisi quòd eum cui adhaeret, in majori superficie quàm alium tangat.
CLXXVIII. Cur in his Borealibus regionibus, polus Australis magnetis sit fortior Boreali. Ex eo verò, quòd magnes F juvet magnetem C ad ferrum DE sustinendum, manifestum est cur ille polus magnetis, qui AT VIII-1, 307 à nobis vocatur Australis, plus ferri sustineat quàm alter, in his Borealibus regionibus : etenim à Terra maximo magnete juvatur, eodem planè modo ac magnes C à magnete F ; contrà autem alius polus, propter situm non convenientem, à Terra impeditur.
CLXXIX. De iis quae observari possunt in ferri limaturâ circa magnetem sparsâ. Si paullò curiosiùs consideremus, quo pacto limatura ferri circa magnetem se disponat, multa ejus ope advertemus, quae hactenus dicta confirmabunt. Nam in primis notare licet, ejus pulvisculos non confusè coacervari, sed unos aliis incumbendo, quosdam quasi tubulos componere, Elzevier, p. 290
Image haute résolution sur Gallica per quos particulae striatae liberiùs quàm per aërem fluunt, quique idcirco earum vias designant. Quae viae ut clarè ipsis oculis cerni possint, spargatur aliquid istius limaturae supra planum, in quo sit foramen cui magnes sphaericus ita immissus sit, ut polis suis utrimque planum tangat, eo modo quo Astronomorum globi Horizontis circulo immitti solent, ut sphaeram rectam repraesentent, et limatura ibi sparsa disponet se in tubulos, qui flexus particularum striatarum circa magnetem, sive etiam circa globum Terrae, à nobis suprà descriptos exhibebunt. Deinde si alius magnes eodem modo isti plano juxta priorem inseratur, et polus Australis unius, Borealem alterius respiciat, limatura circum sparsa ostendet etiam, quo pacto particulae striatae, per istos duos magnetes tanquam per unicum moveantur. Ejus enim tubuli, qui ab uno ex polis se mutuò respicientibus ad alium porrigentur, erunt omnino recti ; alii verò, qui ab uno ex adversis polis ad alium pertingent, AT VIII-1, 308 erunt circa magnetes inflexi : ut hîc sunt lineae BRVXTa. Notari etiam potest, cùm aliquid limaturae ferri ex polo, ex. gr. Australi, unius magnetis pendet, si polus Australis alterius magnetis infrà positi, versus Elzevier, p. 291
Image haute résolution sur Gallica illam convertatur, et paullatim ei appropinquetur, quo pacto tubuli ex eâ confecti primò sursum se retrahunt et inflectunt : quia scilicet eae particulae striatae, quae per illos fluunt, repelluntur ab aliis quę veniunt à magnete inferiore. Ac deinde, si iste inferior magnes multò potentior sit superiore, tubuli isti dissolvuntur, et limatura decidit in inferiorem : quia scilicet particulae striatę ex hoc inferiori ascendentes, impetum faciunt in singulos istius limaturae pulvisculos, quos cùm ingredi non possint, nisi per easdem illorum superficies quibus magneti superiori adhaerent, eos ab hoc superiore disjungunt. Contrà verò, si polo Australi superioris magnetis, cui limatura ferri adhaeret, polus Borealis inferioris obvertatur, haec limatura tubulos suos rectâ versus inferiorem dirigit, et quantum potest producit ; quia utrimque particulis striatis, ab uno magnete in alium transeuntibus, viam praebent ; sed non ideò à superiori separatur, nisi priùs inferiorem tetigerit, propter vim contactûs, de qua egimus AT VIII-1, 309 paullò antè. Atque propter istam eandem vim, si limatura magneti quantumvis forti adhaerens, tangatur ab alio debiliori magnete, vel tantùm à ferreo aliquo bacillo, nonnullae ejus partes fortiorem magnetem relinquent, et debiliorem, sive ferreum bacillum, sequentur ; illae scilicet, quae majori superficie hunc quàm illum tangent. Cùm enim exiguae istae superficies variae sint, et inaequales, semper accidit, ut quasdam limaturae particulas uni magneti vel ferro, alias alteri firmiùs jungant.
CLXXX. Cur lamina ferrea polo magnetis conjuncta, ejus vim trahendi vel convertendi ferri impediat. Lamina ferrea, quae polo magnetis admota, ejus vim sustinendi ferri multùm auget, ut antè dictum est, impedit ejusdem vim ferri ad se alliciendi aut convertendi. Elzevier, p. 292
Image haute résolution sur Gallica Nempe lamina DCD, impedit ne magnes AB, cujus polo adjuncta est, acum EF ad se alliciat, aut convertat. Jam enim advertimus particulas striatas, quae progrederentur à B versus EF, absque hac laminâ esset, in ea reflecti ex C versus extremitates DD, propterea quòd liberiùs per ipsam quàm per aërem fluunt, sicque vix ullae ad acum EF perveniunt. Eodem modo quo suprà diximus, paucas à mediâ Terrae regione ad nos pervenire, quia maxima earum pars, per interiorem crustam superioris Terrae regionis, ab uno polo ad alium revertitur ; unde fit, AT VIII-1, 310 ut debilis tantùm vis magnetica totius Terrae hîc apud nos sentiatur.
CLXXXI. Cur eandem nullius alterius corporis interpositio impediat. Sed praeter ferrum, aut magnetem, nullum aliud corpus in locum laminae CD poni potest, à quo magnes AB impediatur, ne vim suam in acum EF exerceat. Nullum enim habemus in hac exteriore terrâ, quantumvis solidum et durum, in quo non sint plurimi meatus ; non quidem ad mensuram particularum striatarum efformati, sed multò majores, utpote qui etiam globulos secundi elementi recipiunt, et per quos idcirco istae particulae striatae non minùs liberè transire possunt, quàm per aërem, in quo istos etiam globulos secundi elementi obvios habent.
CLXXXII. Cur magnetis positio non conveniens, ejus vires paullatim imminuat. Si ferrum aut magnes, diu detineatur aliter conversus ad Terram, aliosve vicinos magnetes, quàm sponte se converteret si nihil ejus motum impediret, hoc ipso vires suas paullatim amittit ; quia tunc particulae striatae, ex Terrâ Elzevier, p. 293
Image haute résolution sur Gallica vel aliis magnetibus vicinis advenientes, obliquè vel aversè ipsius meatibus occurrendo, paullatim eorum figuras mutant, et corrumpunt.
CLXXXIII. Cur rubigo, humiditas et situs, eas etiam imminuat, et vehemens ignis planè tollat. Denique vis magnetica humiditate, rubigine, ac situ valde minuitur ; et valido igne planè deletur. Rubigo enim ex ferri ramentis efflorescens, meatuum orificia occludit ; idemque praestat aëris humiditas et situs, quia rubiginis initia sunt. Ignis autem agitatio istorum ramentorum positionem planè disturbat. Nihilque puto AT AT VIII-1, 311 hactenus circa magnetem verè ac pro certo fuisse observatum, cujus ratio ex iis quae explicui, non facilè intelligatur.
CLXXXIV. De vi attractionis in succino, cerâ, resinâ, et similibus. Hîc autem occasione magnetis qui trahit ferrum, aliquid addendum est de succino, gagate, cerâ, resinâ, vitro et similibus, quae omnia minuta corpora etiam trahunt. Quamvis enim mei non sit instituti, particularia ulla explicare, nisi quatenus requiruntur ad generaliora, de quibus egi, confirmanda ; nec examinare possim istam vim in gagate vel succino, nisi priùs ex variis experimentis plures alias eorum proprietates deducam, et ita intimam ipsorum naturam investigem : quia tamen eadem vis in vitro etiam est, de quo mihi paullò antè fuit agendum, ad ignis effectus demonstrandos, nisi eam explicarem, alia forsan quae de illo scripsi, possent in dubium revocari. Praesertim quia fortè nonnulli, videntes istam vim in succino, cerâ, resinâ, et oleagineis ferè omnibus reperiri, putabunt ipsam in eo consistere, quòd tenues quaedam et ramosae istorum corporum particulae, frictione commotae, (frictio enim ad illam vim excitandam requiri solet,) per aërem vicinum se diffundant, ac sibi mutuò adhaerescentes protinus revertantur, et minuta corpora quae in itinere offendunt, Elzevier, p. 294
Image haute résolution sur Gallica secum trahant. Quemadmodum videmus ejusmodi pinguium liquefactorum guttas, bacillo appensas, levi motu ita excuti posse, ut unâ earum parte bacillo adhaerente, alia pars ad aliquam distantiam ab eo recedat, statimque revertatur, nec non festucas, aliáve obvia corpuscula secum adducat. Nihil enim tale in vitro licet imaginari, saltem si natura AT VIII-1, 312 ejus sit talis, qualem eam suprà descripsimus ; ac proinde in ipso alia istius attractionis caussa est assignanda.
CLXXXV. Quae sit causa istius attractionis in vitro. Nempe ex modo quo illud generari dictum est, facilè colligitur, pręter illa majuscula intervalla, per quae globuli secundi elementi, versus omnes partes transire possunt, multas etiam rimulas oblongas inter ejus particulas reperiri, quae cùm sint angustiores, quàm ut istos globulos recipiant, soli materiae primi elementi transitum praebent : putandumq; est, hanc materiam primi elementi, omnium meatuum quos ingreditur figuras induere assuetam, per rimulas istas transeundo, in quasdam quasi fasciolas tenues, latas, et oblongas efformari, quae, cùm similes rimulas in aëre circumjacente non inveniant, intra vitrum se continent, vel certè ab eo non multùm evagantur, et circa ejus particulas convolutae, motu quodam circulari, ex unis ejus rimulis in alias fluunt. Quamvis enim materia primi elementi fluidissima sit, quia tamen constat minutiis inaequaliter agitatis, ut in tertiae partis art. 87 et 88 explicui, rationi consentaneum est, ut credamus multas quidem ex maximè concitatis ejus minutiis, à vitro in aërem assiduè migrare, aliasque ab aëre in vitrum earum loco reverti ; sed cùm eae quę revertuntur non sint omnes aequè concitatae, illas quę minimùm habent agitationis, versus rimulas, Elzevier, p. 295
Image haute résolution sur Gallica quibus nulli meatus in aëre correspondent, expelli, atque ibi unas aliis adhaerentes, fasciolas istas componere : quae fasciolae idcirco successu temporis figuras acquirunt AT VIII-1, 313 determinatas, quas non facilè mutare possunt. Unde fit, ut si vitrum satis validè fricetur, ita ut nonnihil incalescat, ipsae hoc motu foras excussae, per aërem quidem vicinum se dispergant, aliorumque etiam corporum vicinorum meatus ingrediantur, sed quia non tam faciles ibi vias inveniunt, statim ad vitrum revolvantur, et minutiora corpora, quorum meatibus sunt implicitae, secum adducant.
CLXXXVI. Eandem ipsius caussam in reliquis etiam videri. Quod autem hîc de vitro notavimus, de plerisque aliis corporibus etiam credi debet ; nempe quòd interstitia quaedam inter eorum particulas reperiantur, quae cùm nimis angusta sint, ad globulos secundi elementi admittendos, solam materiam primi recipiunt, et cùm sint majora iis quae in aëre circumjacente, soli isti materiae primi elementi etiam patent, implentur minùs agitatis ejus minutiis ; quae sibi mutuò adjunctae, particulas componunt diversas quidem habentes figuras, juxta diversitatem istorum interstitiorum, sed maximâ ex parte fasciolarum instar tenues, latas et oblongas ; ita ut circa particulas corporum quibus insunt, se convolvendo, assiduè moveri possint. Interstitia enim à quibus figuram suam mutuantur, cùm debeant esse valde angusta, ut globulos secundi elementi non admittant, nisi essent oblonga rimarum instar, vix possent esse majora iis, quae inter aëris particulas, à globulis secundi ejusdem secundi elementi non occupantur. Quapropter etsi non negem, aliam caussam attractionis antè expositam, in aliquibus fortè corporibus locum habere posse ; quia tamen non est ita generalis, et attractio Elzevier, p. 296
Image haute résolution sur Gallica ista in valde multis corporibus observatur, non aliam puto in illis, AT VIII-1, 314 vel saltem in maximâ illorum parte, quàm in vitro esse quaerendam.
CLXXXVII. Ex dictis intelligi, quaenam caussae esse possint reliquorum omnium mirabilium effectuum, qui ad occultas qualitates referri solent. Caeterùm hîc notari velim, particulas istas in meatibus corporum terrestrium, ex materiâ primi elementi efformatas, non modò variarum attractionum, quales sunt in electro et in magnete, sed et aliorum innumerabilium et admirandorum effectuum caussas esse posse. Quae enim in unoquoque corpore formantur, aliquid singulare habent in sua figurâ, quo differunt à reliquis omnibus, in aliis corporibus formatis : cúmque retineant maximam agitationem primi elementi, cujus sunt partes, minimas ob caussas fieri potest, ut vel extra corpus in quo sunt non evagentur, sed tantùm in ejus meatibus hinc inde discurrant ; vel contrà celerrimè ab eo discedant, et alia omnia corpora terrestria pervadentes, ad loca quantumlibet remota brevissimo tempore perveniant, ibique materiam suae actioni recipiendae idoneam invenientes, raros aliquos effectus producant. Et sané quisquis considerabit, quàm mirae sint magnetis et ignis proprietates, ac quàm diversae ab iis quas vulgò in aliis corporibus observamus ; quàm ingens flamma ex minima scintilla momento temporis possit accendi, quàm magna sit ejus vis ; ad quam immanem distantiam stellae fixae lumen suum circumquaque diffundant, et reliqua, quorum caussas, meo judicio, satis evidentes, et principiis omnibus notis, et ab omnibus admissis, figurâ scilicet, magnitudine, situ et motu particularum materiae, in hoc scripto deduxi : facilè sibi persuadebit, nullas esse vires in lapidibus aut plantis tam occultas, nulla sympathiae vel antipathiae AT VIII-1, 315 miracula tam stupenda, nihil Elzevier, p. 297
Image haute résolution sur Gallica denique in naturâ universâ, quod ad caussas tantùm corporales, sive mente et cogitatione destitutas, debeat referri, cujus ratio ex iisdem illis principiis deduci non possit : adeò ut aliqua alia ipsis adjungere non sit necesse.
CLXXXVIII. De iis, quae ex tractationibus de animali et de homine, ad rerũ materialium cognitionem mutuanda sunt. Plura non adderem in hac quarta principiorum Philosophiae parte, si (quemadmodum mihi antehac in animo fuit) duas adhuc alias, quintam scilicet de viventibus, sive de animalibus et plantis, ac sextam de homine essem scripturus. Sed quia nondum omnia, de quibus in iis agere vellem, mihi planè perspecta sunt, nec scio an satis unquam otii habiturus sim ad ipsas absolvendas, ne priores idcirco diutius retineam, vel quid in iis desideretur, quod ad alias reservârim, pauca quaedam de sensuum objectis hîc subjungam. Quippe hactenus hanc Terram, totumque adeò hunc mundum aspectabilem, instar machinae descripsi, nihil praeter figuras et motus in eo considerans ; sensus autem nostri multa alia nobis exhibent, colores scilicet, odores, sonos et similia, de quibus si planè tacerem, praecipuam explicationis rerum naturalium partem viderer omisisse.
CLXXXIX. Quid sit sensus, et quomodo fiat. Sciendum itaque humanam animam, etsi totum corpus informet, praecipuam tamen sedem suam habere in cerebro, in quo solo non modò intelligit, et imaginatur, sed etiam sentit : hocque opere nervorum, qui filorum instar, à cerebro ad omnia reliqua membra protenduntur, iisque sic annexi sunt, ut vix ulla pars AT VIII-1, 316 humani corporis tangi possit, quin hoc ipso moveantur aliquot nervorum extremitates per ipsam sparsae, atque earum motus, ad alias eorum nervorum extremitates, in cerebro circa sedem animae collectas transferatur, ut in Dioptricae capite Elzevier, p. 298
Image haute résolution sur Gallica quarto satis fusè explicui. Motus autem qui sic in cerebro à nervis excitantur, animam, sive mentem intimè cerebro conjunctam, diversimodè afficiunt, prout ipsi sunt diversi. Atque hae diversae mentis affectiones, sive cogitationes ex istis motibus immediatè consequentes, sensuum perceptiones, sive, ut vulgò loquimur, sensus appellantur.
CXC. De sensuum distinctione : ac primò de internis, hoc est, de animi affectibus, et de appetitibus naturalibus. Horum sensuum diversitates, primò ab ipsorum nervorum diversitate, ac deinde à diversitate motuum, qui in singulis nervis fiunt, dependent. Neque tamen singuli nervi, faciunt singulos sensus à reliquis diversos, sed septem tantùm praecipuas differentias in iis notare licet, quarum duae pertinent ad sensus internos, aliae quinque ad externos. Nempe nervi qui ad ventriculum, oesophagum, fauces, aliasque interiores partes, explendis naturalibus desideriis destinatas, protenduntur, faciunt unum ex sensibus internis, qui appetitus naturalis vocatur ; Nervuli verò qui ad cor et praecordia, quamvis perexigui sint, faciunt alium sensum internum, in quo consistunt omnes animi commotiones, sive pathemata, et affectus, ut laetitiae, tristitiae, amoris, odii, et similium. Nam, exempli caussâ, sanguis ritè temperatus, facilè ac plus solito in corde se dilatans, nervulos circa orificia sparsos ita laxat et movet, ut inde alius motus in cerebo sequatur, qui naturali AT VIII-1, 317 quodam sensu hilaritatis afficit mentem : ac etiam aliae quaevis caussae, nervulos istos eodem modo moventes, eundem illum laetitiae sensum dant. Ita imaginatio fruitionis alicujus boni, non ipsa sensum laetitiae in se habet, sed spiritus ex cerebro ad musculos, quibus illi nervi inserti sunt, mittit, eorumque ope orificia cordis expanduntur, et ejus nervuli moventur Elzevier, p. 299
Image haute résolution sur Gallica eo motu ex quo sequi debet ille sensus. Ita audito grato nuncio, mens primùm de ipso judicat, et gaudet gaudio illo intellectuali, quod sine ullâ corporis commotione habetur, quódque idcirco Stoici dixerunt cadere posse in sapientem ; deinde cùm illud imaginatur, spiritus ex cerebro ad praecordiorum musculos fluunt, et ibi nervulos movent, quorum ope alium in cerebro motum excitant, qui mentem afficit laetitiae animalis sensu. Eâdem ratione sanguis nimis crassus, malignè in cordis ventriculos fluens, et non satis ibi se dilatans, alium quendam motum, in iisdem praecordiorum nervulis facit, qui cerebro communicatus, sensum tristitiae ponit in mente, quamvis ipsa fortè nesciat cur tristetur : aliaeque plures caussae idem praestare possunt. Atque alii motus istorum nervulorum, efficiunt alios affectus, ut amoris, odii, metûs, irae, etc. quatenus sunt tantùm affectus, sive animi pathemata, hoc est, quatenus sunt confusae quaedam cogitationes, quas mens non habet à se solâ, sed ab eo quòd à corpore, cui intimè conjuncta est, aliquid patiatur. Nam distinctae cogitationes, quas habemus de iis quae amplectenda sunt, vel optanda, vel fugienda, etc. toto genere ab istis affectibus distinguuntur. Non alia ratio est appetituum naturalium, ut famis, sitis, etc. qui à nervis ventriculi, AT VIII-1, 318 faucium, etc. pendent, suntque à voluntate comedendi, bibendi, etc. planè diversi, sed, quia ut plurimum, ista voluntas sive appetitio eos comitatur, idcirco dicuntur appetitus.
CXCI. De sensibus externis : ac primò de tactu. Quantum ad sensus externos, quinque vulgò numerantur, propter quinque diversa objectorum genera, nervos iis servientes moventia, et totidem genera cogitationum confusarum, quae ab istis motibus in animâ excitantur. Elzevier, p. 300
Image haute résolution sur Gallica Nam primò nervi in universi corporis cutem desinentes, illâ mediante à quibuslibet terrenis corporibus tangi possunt, et ab illis integris moveri, uno modo ab illorum duritie, alio à gravitate, alio à calore, alio ab humiditate, etc. quotque diversis modis vel moventur, vel à motu suo ordinario impediuntur, tot in mente diversos sensus excitant, ex quibus tot tactiles qualitates denominantur. Ac praeterea cùm isti nervi solito vehementiùs agitantur, sed ita tamen, ut nulla laesio in corpore inde sequatur, hinc fit sensus titillationis, menti naturaliter gratus, quia vires corporis, cui arctè conjuncta est, ei testatur ; si verò aliqua laesio inde sequatur, fit sensus doloris. Atque hinc patet, cur corporea voluptas et dolor tam parum distent ab invicem in objecto, quamvis in sensu contrarii sint.
CXCII. De gustu. Deinde alii nervi, per linguam et partes ei vicinas sparsi, ab eorundem corporum particulis, ab invicem disjunctis, et simul cum salivâ in ore natantibus, diversimodè moventur, prout ipsorum figurae sunt diversae, sicque diversorum saporum sensus efficiunt.
CXCIII. De odoratu. Tertiò, duo etiam nervi, sive cerebri appendices extra calvariam non exsertae, moventur ab eorundem AT VIII-1, 319 corporum particulis disjunctis, et in aëre volantibus, non quidem quibuslibet, sed iis quae satis subtiles ac simul satis vividae sunt, ut in nares attractae per ossis spongiosi meatus, usque ad illos nervos perveniant, et à diversis eorum motibus fiunt diversorum odorum sensus.
CXCIV. De Auditu. Quartò, duo alii nervi, in intimis aurium cavernis reconditi, excipiunt tremulos et vibratos totius aëris circumjacentis motus. Aër enim membranulam tympani Elzevier, p. 301
Image haute résolution sur Gallica concutiens, subjunctam trium ossiculorum catenulam, cui isti nervi adhaerent, simul quatit ; atque ab horum motuum diversitate, diversorum sonorum sensus oriuntur.
CXCV. De Visu. Denique nervorum opticorum extremitates, tunicam, retinam dictam, in oculis componentes, non ab aëre nec à terrenis ullis corporibus ibi moventur, sed à solis globulis secundi elementi, unde habetur sensus luminis et colorum : ut jam satis in Dioptrica et Meteoris explicui.
CXCVI. Animam non sentire, nisi quatenus est in cerebro. Probatur autem evidenter, animam non quatenus est in singulis membris, sed tantùm quatenus est in cerebro, ea quae corpori accidunt in singulis membris nervorum ope sentire : primò ex eo quòd morbi varii, solum cerebrum afficientes, omnem sensum tollant, vel perturbent ; ut et ipse somnus, qui est in solo cerebro, quotidie nobis magnâ ex parte adimit sentiendi facultatem, quam postmodùm vigilia restituit. Deinde ex eo quòd cerebro illaeso, si tantùm viae, per quas AT VIII-1, 320 nervi, à membris externis ad illud porriguntur obstructę sint, hoc ipso illorum membrorum sensus etiam perit. Ac denique ex eo quòd dolor aliquando sentiatur, tanquam in quibusdam membris, in quibus nulla tamen est doloris caussa, sed in aliis per quae transeunt nervi, qui ab illis ad cerebrum protenduntur. Quod ultimum innumeris experimentis ostendi potest, sed unum hîc ponere sufficiet. Cùm puellae cuidam, manum gravi morbo affectam habenti, velarentur oculi quoties Chirurgus accedebat, ne curationis apparatu turbaretur, eique post aliquot dies brachium ad cubitum usque, ob gangraenam in eo serpentem fuisset amputatum, et panni in ejus locum ita substituti, ut eo se privatam esse planè ignoraret, ipsa interim varios dolores, nunc in uno Elzevier, p. 302
Image haute résolution sur Gallica ejus manûs quae abscissa erat digito, nunc in alio se sentire querebatur : quod sanè aliunde contingere non poterat, quàm ex eo, quòd nervi qui priùs ex cerebro ad manum descendebant, tuncque in brachio juxta cubitum terminabantur, eodem modo ibi moverentur, ac priùs moveri debuissent in manu, ad sensum hujus vel illius digiti dolentis, animae in cerebro residenti imprimendum.
CXCVII. Mentem esse talis naturae, ut à solo corporis motu varii sensus in eâ possint excitari. Probatur deinde talem esse nostrae mentis naturam, ut ex eo solo quòd quidam motus in corpore fiant, ad quaslibet cogitationes, nullam istorum motuum imaginem referentes, possit impelli ; et speciatim ad illas confusas, quae sensus, sive sensationes, dicuntur. Nam videmus verba, sive ore prolata, sive tantùm scripta, quaslibet in animis nostris cogitationes et commotiones excitare. In eadem chartâ, cùm eodem calamo et atramento, si tantùm calami extremitas certo modo AT VIII-1, 321 supra chartam ducatur, literas exarabit, quae cogitationes praeliorum, tempestatum, furiarum, affectusque indignationis et tristitiae in lectorum animis concitabunt ; si verò alio modo ferè simili calamus moveatur, cogitationes valde diversas, tranquillitatis, pacis, amoenitatis, affectusque planè contrarios amoris et laetitiae efficiet. Respondebitur fortasse, scripturam vel loquelam nullos affectus, nullasque rerum à se diversarum imaginationes immediatè in mente excitare, sed tantummodo diversas intellectiones ; quarum deinde occasione anima ipsa variarum rerum imagines in se efformat. Quid autem dicetur de sensu doloris et titillationis ? Gladius corpori nostro admovetur, illud scindit, ex hoc solo sequitur dolor, qui sanè non minùs diversus est à gladii, vel corporis quod scinditur locali motu, quàm color, vel sonus, Elzevier, p. 303
Image haute résolution sur Gallica vel odor, vel sapor. Atque ideò cùm clarè videamus, doloris sensum in nobis excitari ab eo solo, quòd aliquae corporis nostri partes contactu alicujus alterius corporis localiter moveantur, concludere licet, mentem nostram esse talis naturae, ut ab aliquibus etiam motibus localibus, omnium aliorum sensuum affectiones pati possit.
CXCVIII. Nihil à nobis in objectis externis sensu deprehendi, praeter ipsorum figuras, magnitudines et motus. Praeterea non deprehendimus ullam differentiam inter nervos, ex quâ liceat judicare, aliud quid per unos quàm per alios, ab organis sensuum externorum ad cerebrum pervenire, vel omnino quicquam eò pervenire praeter ipsorum nervorum motum localem. Videmusq; hunc motum localem, non modò sensum titillationis, vel doloris exhibere, sed etiam luminis et sonorum. Nam si quis in oculo percutiatur, ita ut AT VIII-1, 322 ictûs vibratio ad retinam usque perveniat, hoc ipso videbit plurimas scintillas luminis fulgurantis, quod lumen extra ejus oculum non erit : Atque si quis aurem suam digito obturet, tremulum quoddam murmur audiet, quod à solo motu aëris in eâ inclusi procedet. Denique saepe advertimus calorem, aliasve sensiles qualitates, quatenus sunt in objectis, nec non etiam formas rerum purè materialium, ut ex. gr. formam ignis, à motu locali quorundam corporum oriri, atque ipsas deinde alios motus locales, in aliis corporibus efficere. Et optimè comprehendimus quo pacto à variâ magnitudine, figurâ et motu particularum unius corporis, varii motus locales in alio corpore excitentur ; nullo autem modo possumus intelligere, quo pacto ab iisdem (magnitudine scilicet, figurâ et motu) aliquid aliud producatur, omnino diversae ab ipsis naturae, quales sunt illae formae substantiales et qualitates reales, quas in rebus esse multi supponunt ; Elzevier, p. 304
Image haute résolution sur Gallica nec etiam quo pacto postea istae qualitates aut formae, vim habeant in aliis corporibus motus locales excitandi. Quae cùm ita sint, et sciamus eam esse animae nostrae naturam, ut diversi motus locales sufficiant, ad omnes sensus in eâ excitandos ; experiamurque illos reipsâ varios sensus in eâ excitare, non autem deprehendamus quicquam aliud, praeter ejusmodi motus, à sensuum externorum organis ad cerebrum transire, omnino concludendum est, non etiam à nobis animadverti ea, quę in objectis externis, luminis, coloris, odoris, saporis, soni, caloris, frigoris et aliarum tactilium qualitatum, vel etiam formarum substantialium nominibus indigitamus, quicquam aliud esse quàm istorum objectorum AT VIII-1, 323 varias dispositiones, quae efficiunt ut nervos nostros variis modis movere possint.
CXCIX. Nullae naturae phaenomena in hac tractatione fuisse praetermissa. Atque ita facili enumeratione colligitur, nulla naturae phaenomena fuisse à me in hâc tractatione praetermissa. Nihil enim inter naturae phaenomena est recensendum, nisi quod sensu deprehenditur. Atqui exceptis magnitudine, figurâ et motu, quae qualia sint in unoquoque corpore explicui, nihil extra nos positum sentitur, nisi lumen, color, odor, sapor, sonus, et tactiles qualitates ; quae nihil aliud esse, vel saltem à nobis non deprehendi quicquam aliud esse in objectis, quàm dispositiones quasdam in magnitudine, figurâ et motu consistentes, hactenus est demonstratum.
CC. Nullis me in ea principiis usum esse, quae non ab omnibus recipiantur ; hancque Philosophiã non esse novam, sed maximè antiquam et vulgarem. Sed velim etiam notari, me hîc universam rerum materialium naturam ita conatum esse explicare, ut nullo planè principio ad hoc usus sim, quod non ab Aristotele, omnibusque aliis omnium seculorum Philosophis fuerit Elzevier, p. 305
Image haute résolution sur Gallica admissum : adeò ut haec Philosophia non sit nova, sed omnium maximè antiqua et vulgaris. Nempe figuras et motus, et magnitudines corporum consideravi, atque secundùm leges Mechanicae, certis et quotidianis experimentis confirmatas, quidnam ex istorum corporum mutuo concursu sequi debeat, examinavi. Quis autem unquam dubitavit, quin corpora moveantur, variasque habeant magnitudines et figuras, pro quarum diversitate ipsorum etiam motus varientur, atq; ex mutuâ collisione, quae majuscula sunt in multa minora dividantur, et figuras mutent ? Hoc non uno tantùm sensu, sed pluribus, visu, tactu, auditu deprehendimus ; hoc etiam distinctè imaginamur et AT VIII-1, 324 intelligimus : quod de reliquis, ut de coloribus, de sonis et caeteris, quae non ope plurium sensuum, sed singulorum duntaxat percipiuntur, dici non potest : semper enim eorum imagines in cogitatione nostra sunt confusae, nec quidnam illa sint scimus.
CCI. Dari particulas corporum insensiles. At multas in singulis corporibus particulas considero, quae nullo sensu percipiuntur : quod illi fortasse non probant, qui sensus suos pro mensurâ cognoscibilium sumunt. Quis autem potest dubitare, quin multa corpora sint tam minuta, ut ea nullo sensu deprehendamus, si tantùm consideret, quidnam singulis horis adjiciatur iis quae lentè augentur, vel quid detrahatur ex iis quae minuuntur ? Crescit arbor quotidie, nec potest intelligi majorem illam reddi, quàm prius fuit, nisi simul intelligatur aliquod corpus ei adjungi. Quis autem unquam sensu deprehendit, quaenam sint illa corpuscula, quae in unâ die arbori crescenti accesserunt Atque saltem illi, qui agnoscunt quantitatem esse indefinitè divisibilem, fateri debent ejus partes reddi posse Elzevier, p. 306
Image haute résolution sur Gallica tam exiguas, ut nullo sensu percipiantur. Et sanè mirum esse non debet, quòd valde minuta corpora sentire nequeamus ; cùm ipsi nostri nervi, qui moveri debent ab objectis, ad sensum efficiendum, non sint minutissimi, sed funiculorum instar, ex multis particulis se minoribus conflati ; nec proinde à minutissimis corporibus moveri possint. Nec puto quemquam ratione utentem negaturum, quin longè meliùs sit, ad exemplum eorum quę in magnis corporibus accidere sensu percipimus, judicare de iis quae accidunt in minutis corpusculis, ob solam suam parvitatem sensum effugientibus, quàm ad haec explicanda, AT VIII-1, 325 novas res nescio quas, nullam cum iis quae sentiuntur similitudinem habentes, excogitare.
CCII. Democriti Philosophiam non minùs differre à nostrâ, quàm à vulgari. At Democritus etiam corpuscula quaedam imaginabatur, varias figuras, magnitudines et motus habentia, ex quorum coacervatione mutuisque concursibus, omnia sensilia corpora exsurgerent ; et tamen ejus philosophandi ratio vulgò ab omnibus rejici solet. Verùm nemo unquam illam rejecit, propterea quòd in ea considerarentur quaedam corpora tam minuta, ut sensum effugerent, quae varias magnitudines, figuras et motus habere dicerentur ; quia nemo potest dubitare, quin multa revera talia sint, ut modò ostensum est. Sed rejecta est, primò quia illa corpuscula indivisibilia supponebat, quo nomine etiam ego illam rejicio : deinde quia vacuum circa ipsa esse fingebat, quod ego nullum dari posse demonstro : tertiò quia gravitatem iisdem tribuebat, quam ego nullam in ullo corpore cùm solum spectatur, sed tantùm quatenus ab aliorum corporum situ et motu dependet, atque ad illa refertur, intelligo : Ac denique quia non ostendebat, quo pacto res Elzevier, p. 307
Image haute résolution sur Gallica singulae, ex solo corpusculorum concursu orirentur, vel si de aliquibus id ostenderet, non omnes ejus rationes inter se cohaerebant ; saltem quantum judicare licet ex iis, quae de ipsius opinionibus memoriae prodita sunt. An autem ea quae hactenus de Philosophiâ scripsi, satis cohaereant, aliis judicandum relinquo.
CCIII. Quomodo figuras et motus particularum insensilium cognoscamus. At insensilibus corporum particulis, determinatas figuras et magnitudines et motus assigno, tanquam si eas vidissem, et tamen fateor esse insensiles ; atque ideò quaerent fortasse nonnulli, unde ergo quales sint AT AT VIII-1, 326 agnoscam. Quibus respondeo, me primò quidem ex simplicissimis et maximè notis principiis, quorum cognitio mentibus nostris à natura indita est, generaliter considerâsse, quaenam praecipuae differentiae inter magnitudines et figuras et situs corporum, ob solam exiguitatem suam insensilium esse possent, et quinam sensiles effectus, ex variis eorum concursibus sequerentur. Ac deinde cùm similes aliquos effectus in rebus sensibilibus animadverti, eas ex simili talium corporum concursu ortas existimâsse ; praesertim cùm nullus alius ipsas explicandi modus excogitari posse videbatur. Atque ad hoc arte facta non parum me adjuverunt : nullum enim aliud, inter ipsa et corpora naturalia discrimen agnosco, nisi quod arte factorum operationes, ut plurimum peraguntur instrumentis adeò magnis, ut sensu facilè percipi possint : hoc enim requiritur, ut ab hominibus fabricari queant. Contrà autem naturales effectus, ferè semper dependent ab aliquibus organis adeò minutis, ut omnem sensum effugiant. Et sanè nullae sunt in Mechanicâ rationes, quae non etiam ad Physicam, cujus pars vel species est, pertineant : nec minùs naturale est Elzevier, p. 308
Image haute résolution sur Gallica horologio, ex his vel illis rotis composito, ut horas indicet, quàm arbori ex hoc vel illo semine ortae, ut tales fructus producat. Quamobrem ut ii qui in considerandis automatis sunt exercitati, cùm alicujus machinae usum sciunt, et nonnullas ejus partes aspiciunt, facilè ex istis, quo modo aliae quas non vident sint factae, conjiciunt ; ita ex sensilibus effectibus, et partibus corporum naturalium, quales sint eorum caussae et particulae insensiles, investigare conatus sum.
AT VIII-1, 327 CCIV. Sufficere si de insensibilibus qualia esse possint, explicuerim, etsi fortè non talia sint. At quamvis fortè hoc pacto intelligatur, quomodo res omnes naturales fieri potuerint, non tamen ideò concludi debet, ipsas revera sic factas esse. Nam quemadmodum ab eodem artifice, duo horologia fieri possunt, quę quamvis horas aequè bene indicent, et extrinsecus omnino similia sint, intus tamen ex valde dissimili rotularum compage constant ; ita non dubium est, quin summus rerum opifex, omnia illa, quae videmus, pluribus diversis modis potuerit efficere. Quod equidem verum esse libentissimè concedo, satisque à me praestitum esse putabo, si tantùm ea quae scripsi talia sint, ut omnibus naturae phaenomenis accuratè respondeant. Hocque etiam ad usum vitae sufficiet, quia et Medicina, et Mechanica, et caeterae artes omnes, quae ope Physicae perfici possunt, ea tantùm quae sensilia sunt, ac proinde inter naturae phaenomena numeranda, pro fine habent. Et ne quis fortè sibi persuadeat, Aristotelem aliquid ampliùs praestitisse, aut praestare voluisse, ipsemet in primo Meteorologicorum, initio capitis septimi expressè testatur, de iis quae sensui non sunt manifesta, se putare sufficientes rationes et demonstrationes afferre, si tantùm ostendat ea ita fieri posse, ut à se explicantur.
Elzevier, p. 309
Image haute résolution sur Gallica CCV. Ea tamen quae explicui, videri saltem moraliter certa. Sed tamen ne qua hîc veritati fraus fiat, considerandum est quaedam esse quae habentur certa moraliter, hoc est, quantum sufficit ad usum vitae, quamvis si ad absolutam Dei potentiam referantur, sint incerta. Ut ex. gr. si quis legere velit epistolam, Latinis quidem literis, sed non in verâ significatione positis, scriptam, et conjiciens ubicunque in eâ est A, legendum AT VIII-1, 328 esse B, ubi B legendum C, atque ita pro unaquaque literâ proximè sequentem esse substituendam, inveniat hoc pacto Latina quaedam verba ex iis componi, non dubitabit quin illius epistolae verus sensus in istis verbis contineatur, etsi hoc solâ conjecturâ cognoscat, et fieri forsan possit, ut qui eam scripsit, non literas proximè sequentes, sed aliquas alias loco verarum posuerit ; atque sic alium in eâ sensum occultaverit : hoc enim tam difficulter potest contingere, ut non credibile videatur. Sed qui advertent, quàm multa de magnete, de igne, de totius Mundi fabricâ, ex paucis quibusdam principiis hîc deducta sint, quamvis ista principia tantùm casu et sine ratione à me assumpta esse putarent, fortè tamen agnoscent, vix potuisse contingere, ut tam multa simul cohaererent, si falsa essent.
CCVI. Imò plusquam moraliter. Praeterea quaedam sunt, etiam in rebus naturalibus, quę absolutè ac plusquam moraliter certa existimamus, hoc scilicet innixi Metaphysico fundamento, quòd Deus sit summè bonus et minimè fallax, atque ideò facultas quam nobis dedit ad verum à falso dijudicandum, quoties eâ recte utimur, et quid ejus ope distinctè percipimus, errare non possit. Tales sunt Mathematicae demonstrationes : talis est cognitio quòd res materiales exsistant ; et talia sunt evidentia omnia ratiocinia, quae de ipsis fiunt. In quorum Elzevier, p. 310
Image haute résolution sur Gallica numerum fortassis etiam haec nostra recipientur ab iis, qui considerabunt, quo pacto ex primis et maximè simplicibus cognitionis humanae principiis, continuâ serie deducta sint. Praesertim si satis intelligant, nulla nos objecta AT VIII-1, 329 externa sentire posse, nisi ab iis aliquis motus localis in nervis nostris excitetur ; talémque motum excitari non posse à stellis fixis, longissimè hinc distantibus, nisi fiat etiam aliquis motus in illis, et in toto coelo interjacente : his enim admissis, caetera omnia, saltem generaliora quae de Mundo et Terrâ scripsi, vix aliter quàm à me explicata sunt, intelligi posse videntur.
CCVII. Sed me omnia mea Ecclesiae auctoritati submittere. At nihilominus memor meae tenuitatis, nihil affirmo : sed haec omnia tum Ecclesiae Catholicae auctoritari, tum prudentiorum judiciis submitto ; nihilque ab ullo credi velim, nisi quod ipsi evidens et invicta ratio persuadebit.
FINIS.