PARS PRIMA,
De principiis cognitionis humanae.
- 1. Veritatem inquirenti, semel in vita de omnibus, quantum fieri potest, esse dubitandum. 1
- 2. Dubia etiam pro falsis habenda. ibid.
- 3. Hanc interim dubitationem ad usum vitae non esse referendam. ibid.
- 4. Cur possimus dubitare de rebus sensibilibus. ibid.
- 5. Cur etiam de Mathematicis demonstrationibus. 2
- 6. Nos habere liberum arbitrium, ad cobibendum assensum in dubiis, sicque ad errorem vitandum. ibid.
- 7. Non posse à nobis dubitari, quin exsistamus dum dubitamus ; atque hoc esse primum quod ordine philosophando cognoscimus. ibid.
- 8. Distinctionem inter animam et corpus, sive inter rem cogitantem et corpoream hinc agnosci. 3
- 9. Quid sit cogitatio. ibid.
- 10. Quae simplicissima sunt et per se nota, definitionibus Logicis obscuriora reddi ; et talia inter cognitiones studio acquisitas non esse numeranda. ibid.
- 11. Quomodo mens nostra notior sit quàm corpus. 4
- 12. Cur non omnibus aeque innotescat. ibid.
- 13. Quo sensu reliquarum rerum cognitio à Dei cognitione dependeat. 5
- 14. Ex eo quòd existentia necessaria, in nostro de Deo conceptu contineatur, rectè concludi Deum exsistere. ibid.
- 15. Non eodem modo in aliarum rerum conceptibus AT VIII-1, 332 exsistentiam necessariam, sed contingentem dumtaxat contineri. 6
- 16. Praejudicia impedire, quò minùs ista necessitas exsistentiae Dei, ab omnibus clarè cognoscatur. ibid.
- 17. Quò cujusque ex nostris ideis objectiva perfectio major est, eò ejus caussam esse debere majorem. ibid.
- 18. Hinc rursus concludi, Deum exsistere. 7
- 19. Etsi Dei naturam non comprehendamus, ejus tamen perfectiones omni aliâ re clariùs à nobis cognosci. ibid.
- 20. Nos non à nobis ipsis, sed à Deo factos, eumque proinde exsistere. 8
- 21. Exsistentiae nostrae durationem sufficere, ad exsistentiam Dei demonstrandam. ibid
- 22. Ex nostro modo exsistentiam Dei cognoscendi, omnia ejus attributa naturali ingenii vi cognoscibilia simul cognosci. ibid.
- 23. Deum non esse corporeum, nec sentire ut nos, nec velle malitiam peccati. 9
- 24. A Dei cognitione ad creaturarum cognitionem perveniri, recordando eum esse infinitum, et nos finitos. ibid.
- 25. Credenda esse omnia quae à Deo revelata sunt, quamvis captum nostrum excedant. 10
- 26. Nunquam disputandum esse de infinito ; sed tantùm ea in quibus nullos fines advertimus, qualia sunt extensio mundi, divisibilitas partium materiae, numerus stellarum, etc. pro indefinitis habenda. ibid.
- 27. Quae differentia sit inter indefinitum et infinitum. ibid.
- 28. Non causas finales rerum creatarum, sed efficientes esse examinandas. 11
- 29. Deum non esse errorum caussam. ibid.
- 30. Hinc sequi omnia quae clarè percipimus, vera esse, ac tolli dubitationes antè recensitas. ibid.
- 31. Errores nostros, si ad Deum referantur, esse tantùm negationes ; si ad nos, privationes. 12
- 32. Duos tantùm in nobis esse modos cogitandi, perceptionem scilicet intellectûs, et operationem voluntatis. ibid.
- 33. Nos non errare, nisi cùm de re non satis perceptâ judicamus. ibid.
- 34. Non solùm intellectum, sed etiam voluntatem requiri ad judicandum. 13
- 35. Hanc illo latiùs patere, errorumque caussam inde esse. ibid.
- 36. Errores nostros Deo imputari non posse. ibid.
- 37. Summam esse hominis perfectionem quòd agat liberè, sive per voluntatem, et per hoc laude vel vituperio dignum reddi. ibid.
- 38. Esse defectum in nostrâ actione, non in nostrâ naturâ, quòd erremus ; Et saepe subditorum culpas aliis dominis, nunquam autem Deo tribui posse. 14
- 39. Libertatem arbitrii esse per se notam. ibid.
- 40. Certum etiam omnia esse à Deo praeordinata. 15
- 41. Quomodo arbitrii nostri libertas et Dei praeordinatio, simul concilientur. ibid.
- 42. Quomodo quamvis nolimus falli, fallamur tamen per nostram voluntatem. ibid.
- 43. Nos nunquam falli, cùm solis clarè et distinctè perceptis assentimur. 16
- 44. Nos semper malè judicare, cùm assentimur non clarè perceptis, etsi casu incidamus in veritatem ; idque ex eo contingere, quòd supponamus ea fuisse antea satis à nobis perspecta. ibid.
- 45. Quid sit perceptio clara, quid distincta. ibid.
- 46. Exemplo doloris ostenditur, claram esse posse perceptionem, etsi non sit distincta ; non autem distinctam, nisi sit clara. 17
- 47. Ad primae aetatis praejudicia emendanda, simplices notiones esse considerandas, et quid in quaque sit clarum. ibid.
- 48. Omnia quae sub perceptionem nostram cadunt, spectari ut res rerumve affectiones, vel ut aeternas veritates ; et rerum enumeratio. ibid.
- 49. AEternas veritates non posse ita numerari, sed nec esse opus. 18
- 50. Eas clarè percipi, sed non omnes ab omnibus, propter praejudicia. 19
- 51. Quid sit substantia : et quòd istud nomen Deo et creaturis non conveniat univocè. ibid.
- 52. Quòd menti et corpori univocè conveniat, et quomodo ipsa cognoscatur. ibid.
- 53. Cujusque substantia unum esse praecipuum attributum, ut mentis cogitatio, corporis extensio. 20
- 54. Quomodo claras et distinctas notiones habere possimus, substantiae cogitantis, et corporeae, item Dei. ibid.
- 55. Quomodo duratio, ordo, numerus etiam distinctè intelligantur. 21
- 56. Quid sint modi, qualitates, attributa. ibid.
- 57. Quaedam attributa esse in rebus ;
Elzevier, p. (k)
Image haute résolution sur Gallica alia in cogitatione. Et quid duratio et tempus. ibid. - 58. Numerum et universalia omnia, esse tantùm modos cogitandi. 22
- 59. Quomodo universalia fiant : et quae sint quinque vulgata ; genus, species, differentia, proprium, accidens. ibid.
- 60. De distinctionibus, ac primò de reali. 23
- 61. De distinctione modali. 24
- 62. De distinctione rationis. ibid.
- 63. Quomodo cogitatio et extensio distinctè cognosci possint, ut constituentes naturam mentis et corporis. 25
- 64. Quomodo etiam ut modi substantiae. ibid.
- 65. Quomodo ipsarum modi sint etiam cognoscendi. 26
- 66. Quomodo sensus, affectus et appetitus, clarè cognoscantur ; quamvis saepe de iis malè judicemus. ibid.
- 67. In ipso de dolore judicia saepe nos falli. 27
- 68. Quomodo in istis id, quod clarè cognoscimus, ab eo in quo falli possumus, sit distinguendum. ibid.
- 69. Longè aliter cognosci magnitudinem, figuram, etc. quàm colores, dolores, etc. 28
- 70. Nos posse duobus modis de sensibilibus judicium ferre ; quorum uno errorem praecavemus, alio in errorem incidimus. ibid.
- 71. Praecipuam errorum causam, à praejudiciis infantiae procedere. 29
- 72. Alteram errorum causam esse, quòd praejudiciorum oblivisci nequeamus. 30
- 73. Tertiam caussam esse, quòd defatigemur, ad ea, quae sensibus praesentia non sunt, attendendo : et ideò assueti simus de illis non ex praesenti perceptione, sed ex praeconcepta opinione judicare. 31
- 74. Quartam caussam esse, quòd conceptus nostros verbis, quae rebus accuratè non respondent, alligemus. ibid.
- 75. Summa eorum quae observandae sunt, ad rectè philosophandum. 32
- 76. Autoritatem divinam, perceptioni nostrae esse praeferendam : sed eâ seclusâ non decere Philosophum aliis quàm perceptis assentiri. 33
Elzevier, p. (j)
Image haute résolution sur Gallica
AT VIII-1, 333
AT VIII-1, 334