Celeberrimo Philosopho
D. FLORENTIO SCHUYL,
Inclytae Urbis Silvae Ducis Senatori Prudentissimo, amico integerrimo,
cum Librum Cartesii de Corpore Humano Figuris illustratum ederet.
Fatale rebus incubat contagium.
Et vesca dies
Arrodit cœco singula morsu.
Nascimur, denascimur.
Ut cera mollis, ductilisque mille
Induimus facies.
Invicemque dividunt
Alterna vitae sceptra Lux et Orcus.
Quae caetera versis
Frontibus opposita, Condictis vicibus frui
Æquo deproperant pede.
Sic alma Mater,
Eademque sui
Filia, sciscit
Naturae ratio :
Vt prima vitae finem
Nunciet vitae dies.
His quod limitibus clusum Deus
Humano dedit usui,
Ut chamaeleona
Dubium dicunt
Cum solo vultus varios apisci ;
Vel vita fit sincera,
Vel nigrae via mortis,
Paucorum vivida vis trutinat
Quid vita, quid aethere vesci,
Quo tandem discrimine distent.
Qualem te Patriae custos Deus,
O flos Mercurialium
Illibate virorum,
Progenuit, Sophiae columen,
Æternitatis candidatum,
Gurgitem sapientiae
Voraginemque. Cujus auspicatu
Enthea mens,
Discussâ retro caligine,
Miratur claram circum fulgescere lucẽ.
Nec, ut ante fuit,
Ipsa domi peregrina suae
Abstrusa juncti corporis mysteria
Et machinam penetralem
Et mille plexus pervidet intimè Sagax.
Artificemque Conditoris
Edocta demum rite jam stupet manum.
Canebat
REYNERUS VOGELSANG.
Pastor Ecclesiae Silve-Ducensis.
Et S.S. Theologiae Professor.