Leffen – Moyardum, p. (36)
Image haute résolution sur Gallica

EPIGRAMMA
Ad Clarissimum Virum
D. FLORENTIUM SCHUYL,
Doctorem Philosophiae et Professorem Ordinarium, Senatoremque
Sylvâ Ducensem, cum celeberrimi Renati
Cartesii σῳματολογίαν publici juris faceret.

Magne Schuli, columen Sophiae, qui mystica calles
Omnia, quae Clarius, quaeque Minerva probat,
Dic age, Cartesii Manes, quae digna rependant
Praemia pro meritis, non moritura, tuis?
Particulis aurae Diae sua tecta Renatus,
Mentibus aeternis atria digna dedit :
E quibus imperium teneant in Lubrica sensus,
Et satagant veri luce, fruique Deo.
Erigis haec, atque excolis haec, alioque nitore
Induis, ingenii Daedalus arte tui.
Corporis harmoniam nostri depingis, et una
Dirigis immensi facta stupenda Dei.
Pondere, mensurâ et numero qui cuncta creavit,
Artificemque operis te facit esse sui.

Posui ex tempore

GERARDUS TIELIUS,
S.S. Theologiae Doct. et Verbi Divini
Minister in Geffe et Nieulandt.