Leffen – Moyardum, p. 122
Image haute résolution sur Gallica

NOTA.

Quotiescunque in textu fit mentio figurarum 40 et 41. 48 et 49. 50 et 51. eas intellige secundum numerum figurarum, quas ipse Des Cartes designaverat. Ego existimo eam, quae nobis est XLIV. Cartesio esse 50 : eam verò, quae nobis est XLV, Cartesio vocar 51. Sed quia illa, quae nobis est L etiam Des Cartes 50 dicitur, et tamen ab altera planè diversa est, dubium non est, quin eo loci mendum in Manuscriptum irrepserit. Confer p. 98. 99. 101. 102. 114. 115. Figurae, quae p. 73. à Des Cartes appellantur 48 et 49. utcunque repraesentantur nostrâ XXXI et XXXIV. Figurae denique Cartesii 40 et 41, mihi sunt, XXXVIII pag. 87, et Figura sequens pag. 89. P. 43. lineola F in novem partes aequales fuisset dividenda. Pag. 44. fig.  XV infra E ponatur N ut sit NIIN. Pag. 61. lin. 15. lege medio. P. 100. Cyphrae figurae XLVI ita sunt invertendae In Figura XLVII et XLVIII litera O sursum paulum removendum. Pag. 112. linea antepenultima dele comma. Fig.  LI et LII pag. 118. Cerebrum caprinum repraesentant : Caeterae humanum. Figura LVII. Glandulam in ipsa syzygia arteriarum Cerebri et Venarum falcis sitam exhibet. Sphalma, quod numeris, quibus Figurae designantur, quandoque accidit, Lector haud difficulter animadvertet. Figuram hic subjectam addesis figurae XXV. Pag. 61. et Vale.