Image haute résolution sur Gallica Leffen – Moyardum, p. (3)
Image haute résolution sur Gallica
AD LECTOREM.
Simplicem et apertam Veritatem obscuris, intricatis et spinosis argutiis, praeposterâ quadam diligentiâ, involvi et obumbrari, jam dudùm questi sunt doctrinae solidioris Antistites. Quibus quidem nil videbatur injustius, quàm sterilem veritatis larvam, difficilibus nugis et umbraticarum contentionum atque rixarum argutiis veram Sapientiam mentientem, invasisse sacrosanctam veritatis sedem. Nec quicquam turpius, quàm solius consuetudinis aut sectae gratiâ, aliove praejudicio, sententiis hominum lubricis indubitatum assensum praebere. Et nondum clarè ac distinctè intellecta imprudenter dijudicare. Adeoque ex Intellectu, rerum omnium Domino et Dictatore, efficere mancipium inconstantiae suae, et libidinis alienae. Quique propterea detestantes receptae servitutis jugum, ardentissimis optarunt votis, ut divina Sophia tandem ab opinionum imposturis liberaretur. Attamen perpauci manus auxiliares praeclaro Leffen – Moyardum, p. (4)
Image haute résolution sur Gallica huic operi admoverunt. Eorum, quos generosior incessit Veri cupido, pars errores quosdam detegere, non corrigere : dubitare et disputare, non demonstrare docta, in refutationibus substitit. Pars verò, etiam falsis quibusdam opinionibus reprobatis, veras sustituit : sed mox perituras, eodem fato, quo conatus illorum, qui aedes in arenoso solo aedificant : aut ruinam minitantes novo tecto exornant. Donec tandem, Deo propitio, Renatus Des Cartes oppressam Sophiam, post varios casus, pristinae libertati et decori restituit. Reformationem à primis fundamentis exorsus. Mentem enim primùm à fallacibus phantasmatum involucris, obscuris, confusis, dubiis, falsisque praejudiciis occupatam et praepeditam sibi restituit. Veras Intellectus et Voluntatis functiones, earumque summum perfectionis apicem palàm monstravit. Ideas sive conceptus innatos, ex ipsa mente nostra emicantes, ab adventitiis : utrosque à fictis, et pro arbitrio formatis, concinnè distinxit. Clarè et distinctè intelligendi methodum, atque indubitatas rectè judicandi regulas edocuit. Methodi denique suae excellentiam inauditis speciminibus, tùm Matheseos, cùm aliarum Sophiae partium, manifestam faciens, viam stravit tutissimam, brevissimam, et facillimam ad omnia, quae homo naturae viribus assequi potest. Cui sanè proptereà immortales debentur laudes. Imprimis propter triumphum à Theomastigibus Atheis reportatum : probatâ Leffen – Moyardum, p. (5)
Image haute résolution sur Gallica nimirùm mentis humanae spiritualitate et Dei Opt. Max. existentiâ, atque omnimodâ creaturarum à Creatore, Conservatore et Adjutore dependentiâ. Et sanè incomprehensibile illud Ens Entium, Deum Opt. Max. cogitationibus nostris, tam evidenter et distinctè conspiciendum exhibuit, ut nihil quicquam oculis, aliisve sensibus tàm accuratè conspiciatur : et ne mathematicae quidem veritates evidentiùs et distinctiùs demonstrari queant. Ipsâque luce clariùs probatum dedit, quemadmodum creaturarum essentiae atque operationes in solidum à Deo dependent, sic etiam consummatam omnium rerum veritatem ab ipsius Dei cognitione dependere. Adeoque Deum omni ratione esse Α καὶ Ω. Quo omnes ejus labores unicè collimant : uti palam protestantur juxta piam ipsius praefationem, sublimibus ejus Meditationibus praefixam, omnes ejus Philosophici conatus : quorum gloriam non aliunde affectat, quàm ex ipsius Dei gloriâ. Verum enim verò, jacto hoc solidissimo Pietatis, id est, omnium virtutum fundamento, ut Atheismum funditus dirueret, profligare voluit teterrimam illam opinionem, quae incorpoream atque incorruptibilem Mentem, cujus ratione homo speciali praerogativâ dicitur imago Dei, nimiâ brutorum affinitate profanando, hominem in bruta, brutaque in homines, nofandâ quâdam metamorphosi et Metempsychosi commutare satagit. Quam vanitatem, ut inventum quoddam Leffen – Moyardum, p. (6)
Image haute résolution sur Gallica Diaboli, meritò detestatur B Chrysostomus. Homil. 4. in acta. Exdamans ; per Philosophos hoc semper egisse Diabolum, ut ostenderet, nostrum genus nihil à brutis differre. Et sane quam plurimos non infimae notae Philosophos ejus fuisse sententiae, notius est, quam ut probari debeat. Id certè docuerunt Soroaster, Pythagoras, Anaxagoras, Plato, Plinius, Plutarchus, Porphyrius, Lipsius, aliique penè innumeri. Nec magno intervallo ab hoc errore distare videtur, quod Aristoteles ait haud procul ab initio libri VIII. Histor. Animal. nimirum ; Se propemodum statuere, animam humanam, aetate pueruli, nihil ab anima Brutorum differre : quam et prudentiae et disciplinae capacem ait lib. I. Metaph. cap. I. quamvis alibi distinctione, quam paulò post rejicimus, facultatis aestimativae à cogitativâ sive ratione, Belluarum animas ab humanis sejungere nitatur. Nec desunt hoc ipso tempore plurimi Encratistarum nassae irretiti. Quin etiam universae Regiones eò usque his tenebris involutae, ut vitam pulicis aut pediculi precibus et argento superstitiosè redimere satagant. Quae profectò haeresis, omnes prorsus pietatis nervos incidens, tantò exactiùs refellenda, quantò proclivior in illam lapsus. Imprudentibus enim facilè contingit, quod tenellae aetati, quae tremulis puppis vitam tribuit, quia veram illarum motus causam ignorans, earumque Leffen – Moyardum, p. (7)
Image haute résolution sur Gallica membra, suis utcunque similia, simili motu concitari observans, putat motum illum, fallax vitae indicium, ab anima pariter ac in hominibus determinari. Haud dispari imprudentiâ et prodigalitate Peripatismus praeter Creatoris intentionem, plantas animâ vitâque donavit. Non eá tantum, quae in partium dispositione consistens, vegetationis causa est : sed et aliâ, quam verae causae ignorantiâ, velut mentem, sive substantiam à plantarum materiâ sive corpore plane diversam, iis affinxit ex arbitrio. Qui quidem error haud difficulter refellitur. Omnium enim Plantarum facultatum exercitia, nullâ istiusmodi animâ consideratâ, facilè concipiuntur. Etenim non est, quod quempiam lateat, quâ ratione pro tempestatis, dierum, noctiumque vicissitudine, succus sive alimentum in plantas antè calore rarefactas, subsequente frigore, non aliter quàm sanguis in cucurbitulas, quod vel vitreâ arbusculâ ad oculum demonstrari potest, per poros radicum adigatur, sursum pellatur atque attollatur, quaquaversum distribuatur, fermentetur, et redeunte calore effervescat, et elaboretur. Vnde planta distendatur, et tandem oculi, folia, rami, flores, semina, fructus ebulliant, condensentur, et velut crystallizentur. Diversa quidem pro diversitate succi, et pororum, per quos illi transitus est. Quae quidem pororum diversitas, singulis plantarum speciebus propria, oritur ex diversitate pororum matris cujusque seminis, Leffen – Moyardum, p. (8)
Image haute résolution sur Gallica atque plantae : et succi materni illos perforantis, quemadmodum illos Naturae Fabricator primùm condidit. Nec est, quod quemquam fortè remoretur abstrusior plantarum generatio, si nulla prorsus ratio ejusmodi animae habeatur. Etenim plantarum semen omninò nihil aliud esse, quàm ramusculum, pulpâ quadam, velut capsulâ, conclusum, autopsiâ constat. Vnde sequitur eodem planè modo, quo rami, et semina produci, nutriri, atque crescere. Quae verò de sexus discrimine, et conjugali plantarum amore Plinius, et plerique Boetanici, licentiori Rhetorum colore, memoriae commendarunt, rationis rivo facilè diluuntur. Haec videlicet non propriè, sed tropicè intelligenda. Haud dispari metaphora dixeris Coelum, jugi suo influxu Tellurem sibi subjectam vario rerum genere foecundans, officio mariti defungi : quemadmodum et Aristoteles. lib. I. de generat. anim. cap. 2. Coelum appellat Patrem, terram Matrem. Quin etiam Marpesias cautes, et si quid iis rigidius, mutuo quodam affectu flagrare. Quandoquidem nihil non sympathia quadam tangi, non docent modo Peripatetici : verum etiam velut edicto praecipiunt, multos sibi insolubiles nodos hac ignorantiae machaera secare soliti. Veruntamen, eò usque non sunt animarum prodigi, ut lapidibus animam largiantur. Hinc Aristot. lib. I. de Anim. tex. 32. absonis Philosophorum sententiis et hanc annumerat, quae magnetem, quia ferrum trahit, Leffen – Moyardum, p. (9)
Image haute résolution sur Gallica animatum esse affirmat. Quapropter, quia in Catalogo herbarum et lapideae recensentur, non modo multiplices coralliorum species, sed et corallinae, aliaeque, necesse est concedant, herbarum quasdam animâ destitutas esse : quae, quandoquidem sine animâ nutriri et crescere queunt, manifesto argumento sunt caeteris quoque non ex necessitate, sed ex mero arbitrio animam assui. Certè semina quaedam ex metallis saepè composui, ex quibus diversarum formarum plantae de coralliorum et corallinarum specie, derepentè pullularunt. Jam dudum itaque evanuit opinio, quae plantas vera quadam anima praeditas adstruxit. Quam et Epicurei et Stoici quondam rejecerunt : unde Lucretius lib. I. Non exanimo quid corpore, ut arbos. Et Galenus, plantas in classem inanimatorum non semel redigit : uti et Augustinus Lib. de quantitate Animae. Quemadmodum etiam jam pridem explosa est exorbitans illa paucorum opinio, qui Vniversum animarum plenum esse : vel etiam cum Manichaeis, cuncta communi quadem anima Mundi vivificari existimant : nisi fortè ludant, sub animae cortice, Deum impropriè intelligentes. Qui verò isti errori etiamnum adhaerent, sententiam suam, uti opinor, non poterunt non mutare, simulac quaevis Naturae Opera manifestis et ab omnibus concessis principiis ex Des Cartes demonstrare didicerint. Ratio enim non patitur, ut manifestè demonstrata pro libitu fictis et Leffen – Moyardum, p. (10)
Image haute résolution sur Gallica abditis posthabeantur. Neque natura, ejusve explicatio temerariis hominum figmentis indiget. Sed quia major organorum et actionum corporearum similitudo in hominibus et brutis conspicitur, quàm in ullis aliis rebus, longè altiores radices egit praejudicium, quo Bruta cognoscitiva anima constare dicuntur. Quod quidem malum ut Vir prudentissimus ex professo radicitus extirpet, primùm omne virus ambiguitatis exsecandum monet, et Bestiis quidem vitam, uti quoque saepè S.S. Scriptura, lubens concedit : attamen illam duntaxat, quae in solâ requisitâ corporis dispositione, et calore consistit : et sensum, sed eum, qui sola organorum corporeorum affectione, sine ulla cognitione, absolvitur : et animam deniquè, sed illam duntaxat, quae ipse sanguis sit, et comprimis subtilior ejus pars, istius generis vitae et sensuum exercitiis apta. Negat verò Bestiis animam, quae fit substantia cognoscens, sive realiter à materiae seu corpore diversa. Propterea quoque negat, illas vera cognitione, appetitu, motuque verè spontaneo praeditas esse. Deinde, ut huic morbo, quo totus propemodùm mundus laborat, ex arte medeatur, remedium sumit ab humano corpore, quod quisque circumfert, unde mali occasio fluxit. Imprimis igitur, distinguit inter Mentem, sive principium incorporeum, et Corpus : atque operationes et determinationes, quae ab utroque dependent. Quo constet cogitationes quidem ab anima, motum verò Leffen – Moyardum, p. (11)
Image haute résolution sur Gallica et calorem membrorum à corpore procedere. Vid. Des-Cartes de pass. animi part. I. Art. 4. et 5. Praeterea determinari quidem à voluntate varios membrorum motus. Attamen praeter hos omnes, et alios humani corporis motus observari, à mente sive anima cognoscente non determinatos. Qui mediantibus nervis et musculis, beneficio spirituum animalium, quorum impetus vel objectorum occasione, vel peculiari cerebri dispositione per conarium sive glandulam pinealem, nullo prorsus alio principio adjuvante, commodè determinentur. Qui propterea quidem in homine exercentur, sed non per hominem, ut loquitur Author noster, Vol. II. Epist. iII. §. 2. Corruit igitur argumentum, quo sibi persuaserunt incauti, Bruta cognoscitivâ animâ praedita esse, unicè desumptum à motibus membrorum ipsorum, si motus illos à sola organorum dispositione et spiritibus, neutiquam adjuvante vel cognitione, vel voluntate sive appetitu exerceri posse constiterit. Hoc autem vel ex motibus repentinis judicium antevertentibus constat : vel etiam, et quidem manifestiùs, ex Epilepticorum symptomatibus, aliisque humani corporis convulsibus. Illis enim ipsis, qui eos patiuntur, prorsus nesciis, aut etiam invitis, membra vehementer, imò etiam vehementiùs jactantur, quàm si voluntas ipsa motus illos excitasset. Quinetiam humano corpore in duas partes fortè, circa septum transversum, uno ictu, Leffen – Moyardum, p. (12)
Image haute résolution sur Gallica aut saltem acuto acinace subitò diviso, quod aliquoties à Turcis crudeliter factitatum esse variorum authoritate probat Licetus : vel potius, ne minùs nota loquar, capite à reliquo corpore humano subitò ablato, varii motus utrinque apparere solent. Hinc enim percipiuntur cordis palpitatio, arteriarum pulsus, brachiorum crurumque commotiones, manuum contractiones, extensiones, imò etiam quandoque incessus : quod et Aristot. lib. III. cap. 10. de Part. Anim. agnoscit. Illinc interea, quomodo resectum caput identidem os aperit clauditque, linguam exserit, oculos quaquaversum convertit, palpebras motat. Vnde sanè evidenter patescit, tàm multas sibique contrarias actiones ab anima, sive voluntate, antè non fuisse determinatas : adeoque illas, absente anima, non nisi à corporeo principio, spiritibus nimirum, nervis, et musculis exerceri, et à corporis dispositione determinari. Indivisibilem enim animam utramque partem divisam informare repugnat. Solummodò igitur describendus modus, quo spiritus sua natura effraenati et vagabundi, ordine tàm concinno, quem omnes in bestiis admiramur, in nervos, musculosve deriventur, ad motus tàm diversos tàm ordinatè ciendos. Ansam huic rei praebere videtur volucris Architae Tarentini columba, quae libramentis affabrè factis suspensa, et aura spiritus inclusâ atque occultâ concita volavit. Vid. Gell. lib. X. cap. 12. Vt et Ioh. Regiomontani Leffen – Moyardum, p. (13)
Image haute résolution sur Gallica aquila lignea, quae in aëra sese recipiens, Imperatori Norimbergam tendenti viam monstravit. Et ejusdem Artificis apicula sive musca volatilis. Quin etiam Alberti Magni caput fictile, quod datâ occasione verba protulit : cujus descriptionem reddere conatur Johannes Baptista à Porta in Magia sua Naturali. Nec non ferrea statua, quae per varios anfractus ad Regem Marocco accessit, flexisque genubus oblato libello supplici libertatem Authori suo imploravit, et eadem via reversa fuit, ut refert Nicolaus à VVassenaer, Hist. Tom. V. ad Annum 1623. Huc denique comprimis facit tantoperè decantata lignea Daedali Venus, quae infuso argento vivo, velut sanguine, progressa dicitur. Aliaque automata ambulantia, et velut loquentia, quorum meminerunt Lud. Coel. Rhodiginus Antiq. Lect. Kircherus, aliique. Etenim quis dubitet, quin Omnipotens Bestiam, velut opus istiusmodi mechanicum creare possit, quod homo facilè concipere, et penè efficere queat? Nec est quod quis aegrè ferat bestias Automatibus comparari. Ipse Aristoteles praeivit. Etenim, automatum instrumenta nervorum, ossium et vertrebrarum naturam habere, et quemadmodum illa parvo moventur impulsu, et exigua factâ mutatione diversimodè impelluntur, ut navigia moto clavo, sic etiam animalia moveri statuit lib. de Animal. motione cap. VII. et lib. II. de somno et Leffen – Moyardum, p. (14)
Image haute résolution sur Gallica vigilia : quinetiam impetu spiritûs innati in corde consistentis, velut igneâ quadam vi animalium membra moveri asserit lib. V. de Juventute : et Problematum sectione XXXIII. 15. nec non cap. X. de Animal. motione. Quibus addesis lib. de spiritu. Verùm quò dubium ipsium prorsus enodetur ; Si bestiae cognitione praeditae forent, conscientia iis non esset deneganda : nulla enim cognitio sine conscientiâ concipi potest, uti verè docet Author Vol. II. Epist. VI. §. 4. et sanè negatâ conscientiâ, quaevis cognitio frustra foret. Deinde etiam iis concedenda esset cognitio reflexa, quâ distinguerent inter rem et rem. Quin etiam notitia universalium, quâ quodlibet alimentum suum, etiam illud, quod ante nunquam ullis sensibus exceperant, prosequerentur. Atque hunc et quemlibet ignem, aliumve naturae suae hostem, illum etiam, quem nunquam viderunt, sibi adversum et vitandum esse nossent. Praetereà finem cognoscerent et media, sive rationem utilitatis, uti nidorum fabrica, atque pullorum educatio comprobant. Denique vera ratiocinatio Belluis pleno jure competeret. Tribuunt enim illis sensum communem, Phantasiam et Æstimativam : atqui hâc ajunt bestias ex speciebus sensatis efficere non sensatas. Vt nimirùm visis, exempli gratiâ, cassibus, laqueo, aut sclopeto, fugiant et futura cognoscant. Quae sanè cognitio vel ratiocinatio erit, vel ratiocinio tantò excellentior, quantò Leffen – Moyardum, p. (15)
Image haute résolution sur Gallica esset simplicior, illisque magis ex ipsâ naturâ, sine labore, aut propria industria adveniret : et idcircò minùs subesset erroribus : adeoque major Imaginis Divinae splendor in eadem elucesceret. Vt distinctio inter Cogitativam, quam hominibus, et Æstimativam quam Belluis convenire magno molimine conantur astruere, sit inane imbellium animarum Commentum : uti prolixè probat Gometius de Pereira, qui (ex sententiâ celeberrimi D. Ger. Ioh. Vossii, Lib. III. de Idololatria cap. 41.) in opere suo triginta à se annis elaborato, omnium primus publicè professus est, Bestias omni cognitione carere. Ex Adversariorum itaque sententiâ sequeretur, animantiae Bruta esse vel ejusdem nobiscum generis, vel praestantioris naturae. Tantam autem affinitatam Nobis cum Bestiis non intercedere, neque etiam illas tantae dignitatis esse constabit, uti existimo, si probatum fuerit, Cognitionem, quâ aguntur bestiae, non illarum esse, sed ipsius Authoris Naturae, cujus sapientiam omnes creaturae celebrant : juxta decantatum illud ; Opus naturae est opus intelligentiae. Secundùm hanc providentiam graviae deorsum, levia sursum feruntur : totumque hujus Mundi horologium tàm ordinatè circumagitur. Hâc Tulipa, licet omni propria cognitione destituta, folia sua matutino Soli explicat, quae, ne à nocturno frigore semini fiat injuria, vesperi colligit, atque constringit. Sed ut propositio nostra firmiter adstruatur : Industria longè major Leffen – Moyardum, p. (16)
Image haute résolution sur Gallica apparet in belluis, quam puerulis aut vesanis utcunque loquendi peritis, ut ipsa testatur experientia, atque ex Aristotele, Plinio, Solino, Æliano, Aldrovando, Gesnero, Jonstono, aliisque innumeris manifestum est, quamvis ab his multa dicantur, quorum fides sit penes Authores. Et tamen nulla bestiarum vel astutissimarum unquam discere potuit, vel tria numerare : vel etiam voce nutuve loqui, sive conceptus suos exprimere : aut ad interrogata respondere, licet multis annis inter homines in eum finem cum curâ fuerit educata, et organis ad loquendum aut significandum abundè sit instructa. Vti psittacus, αὐθρωπόγλωττος propterea dictus, pica, corvus, aliaque bruta protestantur. Vnde Aristoteles perquàm accuratè statuitHist. Animal. lib. IV. c. 9. et de Gen. Anim. lib. v. c. 7. Loquelam hominis proprium attributum esse. Canis autem, quod quidam objectant, caudâ non abblanditur utilitati suae studens, aut verè gratitudinem suam hero ostentans, quod citrarationem fieri non posset, sed movetur solummodò motibus, qui concatenatis cerebri nervorumque particulis, Spirituumque determinatis effluxibus, affectus illius comitantur. Quique adeò à solâ corporeâ sive organorum dispositione dependent, ut docet Author noster tum toto hoc libello, cum Vol. I. Epistolarum p. 362 et alibi : Simili ratione, naturales bestiarum voces interpretari licet, quibus bonam malamve corporis constitutionem, et Leffen – Moyardum, p. (17)
Image haute résolution sur Gallica affectionem, veluti voluptatem, libidinem, dolorem, iram, spem, similesque affectus rugitu, balatu, magitu, aliave voce (de quâ videsis Aristotelem lib. IV. de Hist. Anim. cap. 9. et Ovidium in Luscinia) designare videntur. Quod argumentum ut bestiis rationem et loquelam conciliet, diffusè prosequitur Porphyrius lib. III. De non edenda carne. Et Fabricius ab Aquâ Pendente singulari libro de bestiarum loquelâ. Bestiarum igitur voces non magis arguunt cognoscentem animam, quàm strepitus rotae circum axem siccum actae ejus sitim, aut campanae stridor ejus vulnus, aut corii in ignem conjecti palpitatio ejus dolorem. Nam profectò tanta belluarum, ejusdem speciei vocum, morumque convenientia, ubivis locorum et à quibusvis fuerint educatae : ex adverso verò tanta Gentium loquendi morumque varietas, ut externus alieno penè non sit hominis vice, non aliundè est, quàm quia articuli et loquela munus voluntarium et absolutè liberum est ; ut ipse loquitur Fabricius ab Aquâ Pendente. Nihil enim magis ἀδιάϕορον, quam mentem his aut illis signis interpretari. Quod itaque non nisi ab Intellectu et Voluntate proficiscitur : atque homo spontè sivè liberè agendi facultate praeditus est, nulla vero bestiarum capacitas ab animâ quâdam cognoscente sponteque agente promanat. Vtpote, quarum anima non nisi in partium concinnâ structurâ cuique speciei propria, sanguinis Leffen – Moyardum, p. (18)
Image haute résolution sur Gallica temperamento et spiritibus animalibus consistit : atque ad motus duntaxat corporeos determinatè ciendos facit. Vnde etiam Bestiae non docentur verbis, sed clamoribus vel saltem sonis, verberibus vel etiam stomachi corrosione, quae psittaco expedivit suum χαῖρε : iisque motibus, quibus illi bestiarum musculi ad agendum proritantur, quorum exercitium Magister desiderat, quibus videlicet cerebrum eorum, velut organum sensitivum pro libitu commovetur. Deridiculae igitur vanitatis est, cujus meminit Porphyrius lib. III. de non edendâ carne, videlicet Apollonium Thyanaeum, Melampodem, Thiresiam et Thaletem loquelas Brutorum calluisse. Cujus artis methodum à Plinio Secundo traditam, merito ridet A. Gellius loco supra citato. Quia igitur bestiae loqui nequeunt, quo latentem suam cognitionem prodant, et nemo unquam intimis illarum cogitationibus aut consiliis intervenit : atque omnes ipsarum actiones materiales sive membrorum commotiones sunt : [Nam ut res ipsa loquitur et ipse Augustinus lib. I. de Liber. Arb. cap. 8. appetere voluptates corporis, id est, moveri ad illa, quibus corpus benè afficitur, et vitare molestias, id est, removeri à contrariis, ferinae vitae omnis actio est : quae sola membrorum motione absolvitur, nullamque aliam causam requirit, praeter eam, quae membra moveat, ad quod spirituum animalium atque corporis dispositio, uti probatum Leffen – Moyardum, p. (19)
Image haute résolution sur Gallica est, abunde sufficiunt] sequitur, eos, qui hinc bestiarum animas cognoscentes deducere conantur, plura inferre, quàm probârunt : et entia citra necessitatem multiplicare : adeoque Bestias omni significatu dicendas esse ἄλογα ζῶα, ut illas S.S. Petrus et Judas appellant, omni prorsus cognitione et sermone carentes. Caeterùm si ad reliquas Bestiarum actiones convertamus oculos, certè nulli Bestiarum tantillum cognitionis inest, ut sese vel adversus frigoris injurias vestire queat. Hinc Natura unum animantium cunctorum, solum videlicet hominem, alienis velat opibus, ut Plinius in Prooem. lib. VII. Bestiae verò, uti plantae, pro locorum aut tempestatum vicissitudine naturâ vestiuntur, magis minusve, prout opus est, aut nudae procreantur. Nulla quoque earum utitur igne, aut artibus ad vitam utilibus, quamvis perceptu facillimis sese instituit : quae sanè cognitionis carentiam arguunt. Quia enim haec multo minorem sagacitatem requirunt, quàm admiranda favorum nidorumque structura ; manifesto argumento sunt, neque hanc, neque alia magis admiranda Bestiarum opera ab insitâ Bestiis cognitione promanare. Nec est, quod quis S.S. Scripturae loca nobis objiciat, nimirùm Jesaiae I. 3. Jer. VIII. 7. Job. XXVIII. 7. 8. Prov. VI. 6. Matth. X. 16. aliaque his similia. Etenim haec non minus metaphoricè intelligenda esse, quàm cùm Psalm. CXLVIII. coelum omniaque sidera, terra et quaevis animantia Leffen – Moyardum, p. (20)
Image haute résolution sur Gallica ad laudem Dei incitantur. Et Job. XXXIX. 3. Pulli corvorum dicuntur invocare Deum. Et Salvator noster aquas objurgâsse sive increpuisse legitur Matth. VIII. 26. Add. Rom. VIII. 20. Quotiescunque igitur prosopopoeïâ quâdam, aliâve figurâ Rhetoricâ hominis propria attributa bestiis adscribuntur, id ζωοπαθῶς intelligendum est : quemadmodum poenitentia, ab hominis imbecillitate ad Deum translata, θεωπρεπῶς sumenda est. Nimirum, propter similitudinem non formalem et affectuum, sed duntaxat materialem et effectorum. Nec aliter interpretari fas est, quod I. Cti docent, Bruta quoque esse juris perita : Vti manifestè sequitur vel ex eo, quia Bruta animantia injuriam nec pati possunt, nec inferre. Inst. lib. IV. Tit. 9. nec poenarum, nec praemiorum propriè sunt capacia. Neque etiam aliam, uti opinor, Deus nobis injungit misericordiam erga jumenta, quàm quâ hortulanus ille Euangelicus commotus fuit erga ficum : benevolentiam nimirum erga creaturas quaslibet, et imprimis erga digniores : quo sensu et sepelire mortuos opus misericordiae dici videtur. Sed audiatur ipse Naturae Author optimus suorum Operum interpres : Carnem, inquit, Gen. IX. 4. cum anima sua, id est, sanguine, ne comedito. Et Lev. XVII. 14. Est enim anima omnis carnis : sanguis illi est animae vice. Et Deut. XII. 23. Solummodò retinete, ne sanguinem edatis : sanguis enim anima Leffen – Moyardum, p. (21)
Image haute résolution sur Gallica est, ideò animam cum carne non comedetis. Et eodem redit Levit. XVII. 11. Anima carnis est in sanguine. Quia videlicet ratio vitae sensusque materialis, id est, affectionis cerebri dependentis vel à propria ipsius dispositione, vel ab objectis, primariò consistit in subtilioribus sanguinis particulis : spiritibus nempe, qui sanguini insunt. Vid. Des Cartes Vol. II. Ep. 10. Vel quatenus sanguini et spiritibus inest vigor, motus seu agitatio cuilibet Belluae ad functiones vitales et animales exercendas necessaria : ut à Danaeo Brutorum animantium anima appositè definiatur, insitus illis à Deo vigor et calor, qui ex corporis eorum temperamento excitatus et pendens, illique planè colligatus, vi efficacissimâ eorum corpus agitat et movet. Physic. Christ. Tract. V. cap. 7. Confer et cap. 8. Tract. V. cap. 4. Etenim sive Belluarum anima definiatur per substantiam, quae à formali ratione restringatur : nimirum per sanguinem tali vigore et facultate praeditum, id est, ita temperatum, et agitatum, ut functiones animales exercere possit. Sive per rationem formalem, quâ ipsa substantia afficiatur : nempè per vigorem, quo sanguis ita affectus est, quique sanguini, ut ejus modus, inest, atque censeri debet animae bestiarum attributum essentiale sive ratio ejus formalis, res eodem redit. Verè igitur anima Belluarum et sanguis dicitur, et Leffen – Moyardum, p. (22)
Image haute résolution sur Gallica esse in sanguine. Nec aliter illa S.S. Scripturae verba intelligenda esse Summus controversiarum Iudex his verbis disertè docet, Gen. I. 20. Producant, inquit, Aquae copiam animarum viventium : Et paulo post versu 24 ; producat Terra animas viventes. Audiamus, si placet, Venerandi Patris Basilii accuratissima ad hunc locum scholia. Cur, inquit, Terra animam viventem educit? ut differentiam discas animae pecoris, et animae hominis : paulò post cognosces, quomodo anima hominis constituta est. Nunc de Brutorum anima audi : Quandoquidem juxta id, quod scriptum est, omnis animalis anima sanguis ipsius est, sanguis autem concretus in carnem transmutari solet, caro autem corrupta in terram resolvitur ; Mortuum quid meritò brutorum anima existit : producat igitur Terra animam viventem. Vide consequentiam animae ad sanguinem, sanguinis ad carnem, carnis ad Terram : et rursus resolutione factâ, per eadem revertere, à Terra ad carnem, à carne ad sanguinem, à sanguine ad animam, et invenies, quod Terra est anima brutorum. Ne putes antiquiorem esse substantiâ corporis ipsorum, neque permanere post carnis dissolutionem. Fuge nugas arrogantium Philosophorum, qui non erubescunt suas ipsorum animas et caninas ejusdem inter se speciei Leffen – Moyardum, p. (23)
Image haute résolution sur Gallica statuere. Confer Eccles. III. 21. et XII. 7. et constabit, reverti quidem animam Humanam ad Deum, qui dedit eam, animam verò Bestiarum ad Terram, quae ipsam produxit.
Cedit enim retrò, de terrâ quod fuit antè,
In terram, sed quod missum est ex aetheris oris,
Id rursus coeli fulgentia templa receptant.
Nec uti ego existimo, alio sensu Gen. VII. V. 2. Caro, quâ omnis generis Bestiae, ibi et locis citatis expressim denotantur, homini directè opponitur. Vt Bestiis propriè et absolutè carnis nomen competat, hominibus verò non nisi synecdochicè : vel etiam metaphoricè, quatenus bestiarum mores referunt. Vtrumque unico S. Scripturae effato probatur : Ne sitis, inquit Propheta, sicut equus aut mulus, quibus nulla inest cognitio : cui apprimè quadrat locus II. Pet. 2. ubi Bruta dicuntur ἄλογα ζῶα nata in hoc ipsum, ut capiantur et perdantur. Ex quibus sanè constat quàm evidentissimè, Bestiarum animam non esse cognoscentem, sed materiam, terram et aquam, sive corpus : nimirùm sanguinem et imprimis sanguinis spiritus ad Bruti actiones edendas dispositos et actos. At vero, quo porrò veritas aut horitate Divina et Ratione probata, luculentis rerum testimoniis confirmetur. Annon quotidiè Terra producit bestias non figura tantum tenus, erucas, apes, araneas, dracones, oves etc. sed etiam revera, quae sponte orta vocantur ? Leffen – Moyardum, p. (24)
Image haute résolution sur Gallica An non bestiarum animalium corporeitatem demonstrae serpentum, lacertarum, et innumerorum insectorum, animalculorum ex Vulgi sententia prudentissimorum, divisibilitas, quae Philosophorum unanimi consensu materiae proprietas censetur ? Exemplo nobis sint vermes, blattae, muscae, apes, vespae, scarabaei etc. et imprimis scolopendra, quae uti mihi constat experientiâ, capite à reliquo suo corpore resecto, per mensem et ultra vitam trahere videtur. Nec est quod ἐντόμασι sive insectis viliorem fortè animam inesse existimes : majori enim attentione, ut loquitur Augustinus, stupemus agilitatem muscae. Adde et apiculae admiranda, quàm magnitudinem jumenti gradientis. Quin etiam lib. de quantitate animae, ex professo ait asininum esse negare, plus sapere apiculam, quàm asinum. Jure igitur meritoque Viri Excellentes, prae caeteris animantibus.
Esse apibus partem Divinae Mentis et haustus Æthereos dixere :
Sensum quoque belluinum quamvis obscuriorem in murium novaculâ dissectorum partibus utrimque observavimus, clariorem verò in dissectis lacertis, serpentibus, anguillis, ranis, aliisque innumeris. Haec belluinarum animarum divisibilitas ex Aristotele quoque lib. I. de Anima text. 93. necessariò sequitur ; Videmus, inquit, et plantas divisas vivere, et animalium infectorum Leffen – Moyardum, p. (25)
Image haute résolution sur Gallica nonnulla, utpote animam, etsi non numero, tamen SPECIE EANDEM habentia. Itaque partium utraque et sensum habet, et per aliquod tempus loco movetur. Nec absurdum est, si non perdurant : instrumentis enim destituuntur, quibus naturam conservent : sed nihilominus omnes in utraque partium insunt animae potentiae. Eadem ferè repetit lib. II. de Anim. text. 20. statuitque ; Animam illam esse actu unam, potentiâ multiplicem, ut planta. Addesis lib. IV. Hist. Anim. cap. 7. Sed quod ibi de insectis, id de aliis etiam animalibus affirmat lib. de Juvent. et senect. cap. 2. his verbis ; Pleraque enim animalia ademptâ utrâvis parte, id est, aut eâ, quae vocatur caput, aut eâ, quae ingestos continet cibos, cum quacunque ea sit, vivere solent : id quod apertè in insectis, ut vespis et apibus usu venit. Sed et plurima, quae insecta non sunt, praecisa ob vegetandi principium vivere queunt. Et paulò post ; Nec secus de sentiente quoque principio dicendum. Addesis Arist. de Animalium incessu. c. CII. Excipiunt vulgò Peripatetici Bestiarum animas non dividi per se, sed duntaxat per accidens, sive ratione materiae, cui insunt, nec aliam Aristotelis mentem esse mordicùs contendunt : Ast quicquid sit de Aristotelis sententiâ, nemo negaverit hanc distinctionem, à modis Leffen – Moyardum, p. (26)
Image haute résolution sur Gallica rerum ad ipsas substantias perperam transferri. Etenim, quia Modi non sunt entia, sed duntaxat entis determinationes, quemadmodum per se non sunt, sic etiam per se dividi nequeunt, sed solummodo per id, cujus determinationes sunt : attributa enim rerum essentiis respondent. At animae sensitivae longè dispar est ratio, quae Aristoteli et Peripateticis non modo substantiâ, sed etiam corpore longè dignior censetur. Quapropter quia, uti constat, anima Belluarum sensitiva divisibilis est, non aliter divisibilis est, quam uti est, cujus nimirùm partes revera post divisionem existant. Ita ut Bestiarum anima cum alio quidem, sed nihilominus per se, id est, per suam essentiam dirimatur. Quod vel ex diviso scolopendrae corpore manifestum est : ejus enim anima utrimque revera reperitur,
Vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra.
Vtraque enim scolopendrae pars, imò etiam quae vis, haud secus, ac si totum animal foret, progredi, prosequi et fugere videtur. Nec tamen quis dixerit illam animam, quae totum scolopendrae corpus, cum nondum esset divisum, occupaverat, post, divisâ scolopendrâ, utramque partem informare, et tamen non esse in intermedio loco, atque nihilominus illius animam manere indivisam, unam sive totam. Etenim pars altera stylo tacta contorquet sese ad locum affectum, alterâ interim nihil sentiente, Leffen – Moyardum, p. (27)
Image haute résolution sur Gallica suosque motus alibitranquillè peragente. Sequitur ergò animam totam toti scolopendrae corpori, ejusque partem parti corporis divisae respondere : ideoque ipsam, divisione peractâ, ratione essentiae sive substantiae, atque essentialiter divisam esse : et antea suâ extensâ essentiâ essentialiter divisibilem sive corpus fuisse : quod probandum erat. Quia igitur constat scolopendram indefinitè dividi posse, et quamlibet ejus partem divisam vivere : non existimo quemquam eò usque ridiculis figmentis abreptum iri, ut ad hoc pertinaciter negandum, mallet, Entia frustrà, et renitente ratione multiplicando, indefinitas animas fingere, quae scolopendram, similesque Bestias obsiderent : quarum in uno corpore subordinationem et conspirationem nemo sibi persuaserit. Animarum belluinarum divisibilitas porrò comprobatur, quia, ut totus profitetur Peripatismus, animae Brutorum sunt materiales : ideoque sola anima Rationalis dicitur tota in toto, et tota in singulis partibus : caeterae verò animae sunt expansae secundum extensionem materiae, ut alia pars animae alii parti corporis respondeat. Eodem redit, quod ajunt, brutorum animas vi seminis produci, sive ex traduce seminali, atque ex potentia materiae, adeoque ex terra et aqua educi, ut ex unâ bestiolâ indefinitae animae, velut ex equo Trojano, prorumpant. Quamvis, ut eorum pars longè maxima impetuosè contendit, non modò nullae animae, sed nil quicquam Leffen – Moyardum, p. (28)
Image haute résolution sur Gallica illarum praefuerit. Pauci enim, quo ficulneo fundamento! jam non disputo, cum Liceto opinantur, Bestiarum animas, quas materiales agnoscunt, inertes et velut stertentes in materia, velut in quodam vase, contineri : unde vel excretione vel corruptione eliciantur, vel etiam divisione multiplicentur. Omnes autem contrariis rationibus confusi unanimi consensu palàm fatentur sese, hîc ignoto Deo litantes, prorsus ignorare Belluinarum animarum essentiam, ortum, interitum, atque operationes : uti aliàs Disputationibus nostris de forma substantiali, et in animarum prodigos, ex professo probavimus. Vt haec ipsorum sententia de Bestiarum animâ ex clarâ et distinctâ cognitione neutiquam sit profecta, sed ex caeco impetu introducta. Probatâ igitur animae bestiarum materialitate, sequitur, quia causatum causâ suâ dignius esse nequit, Brutorum animam, ex semine, sanguine, carne, vel terra, sive materiâ prognatam, esse corpus calore et vigore vitali atque animali, sive sensitivo affectum, eo sensu, quo id paulò ante descripsimus. Indubium autem est, corpus esse substantiam materialem trina dimensione extensam : quam materiam vocamus. Haec verò principium merè passivum est. Quae idcirco se ipsam movere nequit, ut expressis verbis Arist. XII. Met. cap. 6. et VIII. Phys. text. 28. docet ; Corpora quidem constare Motus principio non movendi et agendi, Leffen – Moyardum, p. (29)
Image haute résolution sur Gallica sed duntaxat patiendi. Quam sanè corpoream molem mortuam et inertem instar trunci, plusquam toto coelo differre ab animâ cognoscente, truncus sit, qui non videat. Mens enim, sive cognoscens anima non modo ipsa sese excitat, et ad intelligendum accingit, sed etiam actionis illius conscia pro libitu cogitationes suas fovet, vel mutat, atque tùm materialia, tùm spiritualia concipit, affirmat, negat etc. Nec est, quod quis phantasmatibus immersus existimet corpora fortè in quandam velut spiritualitatem extenuata, illam demum intelligendi capacitatem acquirere. Etenim licet subtilissimorum spirituum animalium, aut vitalium quintam essentiam quis concipiat, illa non minus desinet esse corpus, quam quod est crassissimum. Cum subtilitas, tenuitas sive λεπτομερία, non minus, quam crassities, sit quidam corporis modus. Quapropter, quia nulla mutatio corpori accidit, nisi per motum, quo partes corporis tantummodo possunt dividi, componi, adeoque situs, aut figura corporis mutari, aut corpus ejusque partes motu affici : Quid, quaeso, his materiae dispositionibus cum cognitione commune? Certè nihil prorsus. Consule, si libet, Des Cartes Meditationes, eaque quibus Programma D. Regii confutavit : et optimum horum Interpretem, Philosophorum Antesignanũ, Tobiam Andraeae, et abundè tibi satisfactum fateberis. Certè si anima, exempli gratiâ, canis divisibilis foret, ne ullum quidem catulorum Leffen – Moyardum, p. (30)
Image haute résolution sur Gallica suorum nosset. Singulae enim particulae catuli responderent singulis particulis animae caninae, quae ab illis eodem planè modo afficerentur, quo singulae particulae speculi à singulis objecti particulis. Quaevis igitur animae caninae particula eam tantum catuli sui particulam agnosceret, quâ ipsa afficeretur. Canis autem catulum suum ex singulis ejus minutiis agnoscere nequit, et tamen, cum tota ejus anima divisibilis sit, affectae illae minimae particulae animae caninae nulli indivisibili suam affectionem communicare possunt. Et ecquis, obsecro, omnium sensuum species sine confusione in punctum coire concipiat? imò si punctum illud à contrariis afficeretur, extrema sibi permiscerentur. Vnde sequeretur, canem, si altero pede in ignem, altero in frigidam forte aquam simul incideret, non retracturum pedes : quandoquidem punctum illud non nisi tepore afficeretur. Sequitur ergò necessariò, positâ materialitate animae caninae, et prorsus eadem est omnium Bestiarum ratio, canem ne catulum quidem suum, multò minus aliud aliquod corpus, cognoscere posse. Gometius de Pereira hoc argumentum ita prosequitur : « Posita, inquit, materiali bestiarum anima, dimidia sensatio, qua hoedus, exempli gratiâ, visa matre afficitur, alteri parti divisibilis animae inesset, altera verò dimidia sensatio alteri parti. Haud secus quàm cognitiones diversis hominibus insunt, quorum alter id novit, quod alter ignorat. Vnde sequitur, quia, Leffen – Moyardum, p. (31)
Image haute résolution sur Gallica quodcunque distinguit et confert, requirit eorum, quae conferuntur, cognitionem, haedum inter matris suae anteriora et posteriora, ubi ubera sunt, distinguere non posse.» Multò minus inter amicum et inimicum. Neque etiam canis, si illius anima materialis foret, metueret fustem : quandoquidem illius imago in oculi fundo major saepe non est foramine minimae acus. Vel igitur fingendum esset, canem ex eadem longè majora colligere, à quibus laedi posset : quod quia solius mentis est, materiali non convenit. Vel agnoscendum est, Bestiarum oculis à lumine, exempli gratia, sive corporeis radiis immutatis, earum quoque cerebrum, spiritus, nervos, musculos, adeoque et membra, nulla prorsus cognitione praeviâ, immutari, et converti, uti Author noster, ratione duce, fieri demonstrat. Verum enim verò, Illustrissimus Des Cartes, ratus ad claram lucem evanescere tenebrarum portenta, non tantum operae perdidit in refellendis Adversariis, sed verò compendio studens, quemadmodum metaphysicis suis Meditationibus cogitandi perfectiones, nostrasque Mentes procul à materiae faece segregavit : Sic etiam hoc libello modum delineavit, quo actiones corporeae in corpore nostro peragantur : atque bestiae, anima cognoscenti destitutae, illâ nihilominus solâ organorum dispositione operentur : quae Imprudentiores, veri similitudine decepti, ab anima cognoscenti provenire crediderunt. Vtinam inchoatum opus ad umbilicum ipse Leffen – Moyardum, p. (32)
Image haute résolution sur Gallica deduxisset, nostrisque conjecturis, ut ingeniosissimum hoc Opusculum in lucem ederetur, opus non fuisset! Vt verò acutissima perspicacissimi nostri Authoris cogitata Philosophis commendem, non est quod prolixa verborum congerie molestus obstrepam. Res ipsa loquatur. Monitum tamen Lectorem velim, has esse primas Authoris cogitationes, ad quas expoliendas multa sese desiderare non semel protestatur. Quapropter ego quidem arbitror, Authorem nostrum hoc Opusculo quàm accuratissimè tradidisse humani corporis functiones omnes, quae animae vegetativae et sensitivae adscribi solent. Nec non ipsum manifestè probâsse, unam quandam cerebri partem corporeorum motuum clavum esse. Eamque non sine summa probabilitate statui κωνάριον sive glandulam pinealem : tùm quia unica est, ut fusius id prosequitur Author imprimis Lib. de passionibus animi Part. I. Art. XXXI. et seq. Cum etiam, quod apprimè mihi notandum videtur, quia in cerebri meditullio, quo omnes nervi respiciunt, velut ejus corculum est recondita, et in ipsa arteriarum et venarum, spirituumque vitalium et animalium Syzygiâ sita, uti liquet ex figura V. LV. et LVII. Quia igitur vita consistit in affluxu sanguinis et spirituum vitalium ad cerebrum, et reliquas partes : et reciproco sanguinis ad cor et spirituum animalium defluxu ex cerebro, velut jugi fonte ad cor, et reliqua membra : nulla alia cerebri pars huic fini tam apta videtur. Leffen – Moyardum, p. (33)
Image haute résolution sur Gallica Et quia mentis imprimis interest haec omnia penitissimè percipere, nuspiam commodius, quàm in hac glandula, tanquam in primariâ sede, ut aranea in aranei centro, residere posse videtur, quo velut commodissimo motuum corporeorum gubernaculo caetera membra dirigat. Nec obstat, arenulas quasdam in hâc glandulâ quandoque fuisse repertas. Quin etiam, quod diffiteri nolo, me duobus adstantibus Studiosis in eâ lapillum invenisse, qui plusquam dimidium glandulae occupabat : cujus maximam partem celeberrimo Anatomico D. van Hoorn, in Admirandorum Thesauro suo conservandam tradidi. Etenim illa glandula utcunque suo officio defungi potuit, haud secus, quam oculus, pupillâ fortè quadam cicatrice aut cataractâ aliquatenus obductâ : adeoque illi propterea moriendum non fuit, nisi post quam spiritibus lapilli magnitudine necessarius transitus esset interceptus. Veruntamen non admodum repugnarem, si quis fortè nervos propiùs ad glandulam produceret : nervosque internos, filamentis quibusdam annecteret externis. Vel musculum aliter conciperet, fortè uti nos pag. 20. Aut potius, quemadmodum ex solo diverso situ fibrillarum, quas in quibusvis Musculis observamus, haud difficulter sibi quis imaginatus fuerit. Si modo omnes corporei motus humani corporis, atque adeo cujuslibet animalis, ex ejus hypothesi commodè deduci possent, et in thesi cum Authore conveniret. Caeterum Leffen – Moyardum, p. (34)
Image haute résolution sur Gallica temeritatis meae excusandae ratio tandem reddenda. Ad hanc igitur me primùm movit Nobilissimus D. Alphonsus Palotti, Martis, Aulae atque Musarum delicium, factâ mihi copiâ Manuscripti, quod ipse Sophiae studiosissimus quàm nitidissimè descripserat : additis duabus figuris à Des Cartes rudi Minerva exaratis, quae pag. 25. et 43. referuntur. Pudori meo deinde succurrit, et ad Opusculum absolvendum, atque in lucem edendum impulit Authoritas Viri, Inclyti Generis et exquisitissimae Doctrinae Nobilitate nulli secundus, Anthonius Stutler van Surck, Eques, Dominus de Bergen, qui nativâ suâ benevolentiâ Ectypum à sese ex Authoris nostri Autographo quàm accuratissimè delineatum in hunc finem mihi lubens concessit. Promovit denique et ursit negotium Nobilissimus D. Claudius Clerselier, Literarum Decus et Columen, aevique nostri Phosphorus. Vtpote qui, posthumorum Operum Cartesii Tutor et Curator optimus, diligenti fidelitate in lucem edit relicta Authoris nostri P.M. Opera, cedro digniora. Quibus sanè Heroibus opellam meam per Manes Cartesii aliquoties flagitantibus reluctari inexpiabile videbatur ingratitudinis in tantos Viros et ipsum Cartesium crimen. Quandoquidem verò ipse hujus Libelli Tutor literis suis testatum facere dignatus est, sibi, et aliis in Gallia studiosis Cartesi, meos conatus, quorum copiam ipsi feceram, non displicere, eoq; nomine publici juris fieri Leffen – Moyardum, p. (35)
Image haute résolution sur Gallica esse ere : Confido meam audaciam tantorum Virorum authoritate extortam, qua non metui innocuum et utilissimum Libellũ cum Philosophis communicare, veniam consecuturã, saltem apud probos, quibus solis probari gestio.
FLORENTIUS SCHUYL.