Leffen – Moyardum, p. 1
Image haute résolution sur Gallica
RENATUS DES CARTES
DE HOMINE.

1. Omnes homines ex anima et corpore sunt compositi, quemadmodum et nos : quapropter necessum est, ut corpus primùm seorsim ; deinde verò separatim animam quoque describam ; tandem denique ostendam, quomodo utramque illam naturam conjungi atque uniri oporteat, ut homines nobis similes constituant.

2. Corpus autem statuam duntaxat machinamve quandam terrestrem esse suppono, quam Deus destinatâ operâ nostro corpori persimilem format ; adeo ut non colore modo, atque figura, quibus membra nostra extrinsecus exornantur, sit conspicua ; sed etiam interioribus illis partibus, Leffen – Moyardum, p. 2
Image haute résolution sur Gallica
quibus edat, bibat atque respiret, abunde sit instructa ; omnesque illas nostras actiones imitetur, quae fingi possunt à materia promanare, atque à sola organorum dispositione dependere. Certe quia horologia, fontes arte facti, molae, aliaeque similes machinae, solius humanae industriae opera, vi quadam sese velut suâ sponte movendi sunt praedita, indubium est, me tantam motuum varietatem imaginari non posse, quibus illa machina, quam à Deo factam suppono, agitetur : nec illam tàm affabrè factam concipere, quin longè perfectiora illi inesse suspicari liceat. Non est ergò quod ossium, nervorum, musculorum, venarum, arteriarum, stomachi, hepatis, cordis, cerebri, caeterarumque partium, ex quibus haec machina constat, descriptio nos remoretur : quandoquidem omnes illius partes membris nostris ad amussim respondere, atque iisdem nominibus insigniri, pro certo habeo. Quas idcircò, si forte cuiquam minus innotescant, ex quolibet Anatomico discere licet : saltem illas, quae sua magnitudine visui manifestae sunt : Illas verò, quae suâ exiguitate fugiunt oculos, ex motibus ab iisdem dependentibus haud obscurè demonstravero. Qui propterea hîc tantùm ordine explicandi, atque eâdem operâ Leffen – Moyardum, p. 3
Image haute résolution sur Gallica
functiones, quae iis indicantur, delineandae.

3. Cibus igitur in hujus machinae stomacho concoquitur vi quorundam liquorum, qui, in cibi poros illabentes, ipsum separant, agitant, et tandem calefaciunt : haud secus quàm vulgaris aqua in calcem vivam, aut aqua fortis in metalla solet agere. Quin etiam liquores isti, à corde per arterias admodùm concitatè deducti, ut post constabit, non possunt non esse valdè calidi. Imò cibus ipse ut plurimùm ejus est naturae, ut vel suâ sponte citra ullam alterius rei mixturam corrumpi, atque calefieri possit ; fere uti fœnum recens, quod minùs exsiccatum in horreum conditur. Notandum insuper, motum, quem incalescentes illae cibi particulae recipiunt, nec non agitationem stomachi, et intestinorum, quibus eaedem continentur, atque dispositionem tenuium filamentorum, ex quibus intestina contexuntur, hoc praestare, ut absolutâ concoctione statim ad illum ductum, quem natura crassioribus cibi partibus excernendis destinavit, paulatim descendant ; ac interea subtiliores et magis agitatae infinitos exiguos poros circumquaq; offendant ; per quos fluant in ramusculos magnae venae, quâ deferantur in hepar. Quas equidem tenuiores cibi particulas sola pororum parvitas à crassioribus segregaverat : Leffen – Moyardum, p. 4
Image haute résolution sur Gallica
planè quemadmodum, cum farina incernitur, purior tenuiorque ejus pars per saccum excutitur, relictis furfuribus ; solaque pororum sacci, per quos flores effluunt, exiguitas impedit, quo minus furfures subsequantur. Quia verò tenuiores illae cibi particulae inaequales sunt, atque etiam imperfectè mixtae, liquorem componunt, qui prorsus turbidus et albicans permaneret, nisi statim permisceretur sanguini contento in ramis venae portae. Haec verò illum ex intestinis in hepar, adeoque in plurimos ramos venae, quam cavam vocant, deducit : Quae porrò eundem in cor, tanquam in unicum vas transfert. Quin etiam hic notandum eam esse pororum hepatis constitutionem, ut, quotiescunque ille liquor ipsum intrat, ibi comminuatur, elaboretur, colorem formamque sanguinis adipiscatur. Quemadmodum atrarum uvarum succus, licet albicans, in rubellum tamen vinum convertitur, cùm vindemiarum tempore scapis suis permixtus, vasi ad fermentandum committitur. Caeterum sanguini ita in venis contento unicus tantum manifestus exitus est, quo egrediatur, ille nempe per quem in dextrum cordis ventriculum se recipiat. Scire quoque operae pretium est, in poris parenchymatis cordis contineri ignem Leffen – Moyardum, p. 5
Image haute résolution sur Gallica
quendam sine lumine (de quo alibi) quo istud tàm calidum, fervidumque redditur, ut simul ac sanguis alterutrum ejus ventriculum intrat, illicò intumescat, et dilatetur. Uti experiri liceat, si cujusvis animalis sanguis, aut lac in vas valdè calidum guttatim distillet : Praeterea ignis, quem describo, in corde machinae contentus, nulli alii rei subservit, quam dilatando, calefaciendo, et attenuando sanguini, qui identidem pervenam cavam in dextrum cordis ventriculum guttatim decidit. Unde in pulmonem exhalat, et pervenam pulmonariam, quam Anatomici arteriam venosam vocant, in alteram ejus concavitatem, indeque per totum corpus distribuitur.

Fig. I.4. Pulmonis verò parenchyma tàm rarum est et molle, atque ab aëre beneficio inspirationis refrigeratum, ut, simul ac vapores sanguinis è dextro cordis ventriculo egredientes pulmonem intrant, per arteriam, quae Anatomicis Vena arteriosa vocatur, ibi condensentur, iterumque in sanguinem convertantur, et postea inde in sinistrum cordis ventriculum guttatim decidant. Quem si intrarent nondum condensati, nutriendo igni inibi latenti non sufficerent. Unde constat respirationem, quae huic machinae tantum utilis est ad condensandos illos vapores, non minus Leffen – Moyardum, p. 6
Image haute résolution sur Gallica

A. Vena cava. B. Arteria, dicta Vena arteriosa. C. Vena, nominata arteria venosa. D. Aorta. E. Larynx. F. Pulmo. G. Gula.

Leffen – Moyardum, p. 7
Image haute résolution sur Gallica
necessariam esse conservando illi igni, qui nobis ad vitae nostrae sustentationem inest, et sine quo saltem nos, qui membris consummatis constamus, subsistere non possumus. Nam infantibus, qui, quamdiu in utero matris delitescunt, recentem aëra respirando nequeunt attrahere, duplex ductus est, quo huic defectui subveniatur. Alter nimirum, per quem sanguis venae cavae in venam, quam arteriam vocant, illabitur. Alter verò per quem vapores arteriae, quam venam appellant, in arteriam magnam exhalant.

5. Quod autem ad illa animalia, quae pulmone prorsus carent, unum tantum in corde ventriculum habent, vel si pluribus gaudeant, continui sunt.Fig. II. et III.

6. Pulsus arteriarum dependet ab undecim pelliculis, quae valvularu minstar claudunt recluduntque introitus quatuor vasorum binis cordis ventriculis respondentium. Fig. IV. et V.Etenim pulsuum horum uno cessante, simul atque alius praesto est, valvulae duarum arteriarum orificiis affixae quàm exactissimè clausae deprehenduntur : illae verò quę in introitu duarum venarum, apertae. Ut fieri nequeat, quin duae sanguinis guttae ex duabus illis venis confestim elabantur : Altera videlicet in dextrum : Altera in sinistrum cordis ventriculum. Leffen – Moyardum, p. 8
Image haute résolution sur Gallica
Fig. II. A. Hepar Salmonis. B. Vena cava. C. Cor. D. Aorta. E. Arteriae rami per branchias dispersi.
Fig. III. A. Cor Salmonis. B. Duae valvulae. C. Aorta.
Leffen – Moyardum, p. (37)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (38)
Image haute résolution sur Gallica
A. Vena cava. B. Arteria, dicta Vena arteriosa. C. Vena, nominata arteria venosa. D. Aorta. E. Larynx. F. Pulmo. G. Gula. Leffen – Moyardum, p. 9
Image haute résolution sur Gallica
Hae autem deinceps sanguinis guttae illicò rarefactae in spatium longè majus, quàm antè occupaverant, extenduntur : adeoque premunt clauduntque valvulas in duarum venarum introitu constitutas, eâque ratione simul impediunt, ne uberiori sanguinis copia cor obruatur : propellunt verò recluduntque duarum arteriarum valvulas, in quas promptè et vi quadam ex corde irrumpant. Unde fit, ut cor omnesque totius corporis arteriae simul intumescant. Sed rarefactus hic sanguis iterum è vestigio condensatur, aut alias partes penetrat : facitque adeo ut cor et arteriae detumescant, et valvulae in duarum arteriarum orificiis sitae claudantur, aliae verò in duarum venarum introitu rursus aperiantur, atque transitum praebeant binis sanguinis guttis, quibus cor et arteriae, haud secus quàm praecedentibus, denuò distendantur.

 Fig. I. et IV. 7. Causâ pulsus arteriarum cognitâ, non est intellectu difficile, non tàm illum sanguinem, qui in illius machinae venis continetur, quique recens ab hepate transfunditur, quàm illum, qui Leffen – Moyardum, p. 10
Image haute résolution sur Gallica
arteriis inest, quique jam in corde suo perfectus est, aliis ejus partibus agglutinari, atque inservire, ut restauretur quicquid continuus earum motus variaeque aliorum, quae circumstant, corporum actiones expellunt. Sanguis enim in venis Fig. I. A. Vena cava. B. Arteria, dicta Vena arteriosa. C. Vena, nominata arteria venosa. D. Aorta. E. Larynx. F. Pulmo. G. Gula. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. sunt totidem cordis valvulae. contentus ab earum extremitatibus ad cor sensim refluit juxta dispositionem valvularum quarundam, quas Anatomici variis in locis infixas venis observarunt, ut manifestè satis constet idem nobis accidere. E contrà verò sanguis arterias occupans vi quadam atque pluribus pulsibus à corde ad earum extremitates propellitur, ut omnibus ejus membris facilè jungatur, et uniatur, adeoque in iisdem sistatur, eaque proinde nutriat ; Leffen – Moyardum, p. 11
Image haute résolution sur Gallica
quin etiam augeat, si machina humanum corpus ad hoc dispositum referat.

8. Nam simul ac arteriae intumescunt, particulae sanguinis, quae iis insunt, quaquavorsum disperguntur ad filamentorum quorundam radices, quae ex extremitatibus ramusculorum arteriarum egredientes componunt ossa, carnem, cutem, nervos, cerebrum, reliquaque membra solida secundùm diversos modos, quibus conjunguntur, atque intertexuntur ; adeoque vi quadam pollent nutrienda illa membra aliquantulum distendendi, seseque in illorum spatia intromittendi. Simulac verò arteriae postea detumescunt, singulę sanguinis particulae spatiis, quae occupârunt, insertae subsistunt. Quam solam ob causam, uti explicatum alibi, junguntur et uniuntur iis, quibus sunt contiguae. Si itaque machina nostra corpus fortè cujusdam infantis repraesentet, mollis illius materiae pori tàm facile dilatari poterunt, ut sanguinis particulae, ad solidorum membrorum compositionem iis inexistentes, plerumque paulò majores sint illis, quarum loca occupabunt. Imò duae, tresve simul succedant in locum unius : quae accretionis causa fuerit. Sed interim materia illorum membrorum labentibus annis paulatim indurescet, ut Leffen – Moyardum, p. 12 (14)
Image haute résolution sur Gallica
ejus pori tantundem dilatari nequeant, ideoque crescendi finem faciens adulti hominis corpus referet. Caeterùm non nisi paucae admodùm sanguinis partes identidem solidis membris, eo, quo dictum est, modo uniuntur. Pleraeque in venas redeunt per varias arteriarum venarumque anastomoses. Ex venis quoque fortè sanguinis quaedam portiuncula ad membrorum quorundam nutritionem divertitur. Sed deinde pars longè major in cor, postea verò illinc rursum in arterias revertitur. Ut motus sanguinis in corpore nil aliud sit, quàm perpetua quaedam circulatio. Quin etiam nonnullae sanguinis particulae lienem ingrediuntur, quaedam et fellis vesiculam. Et rursus tàm ex liene, atque ex vesicula fellis, quàm immediatè ex arteriis quaedam in stomachum et intestina refluunt, quae ibi aquae fortis officio ad juvandam ciborum concoctionem funguntur. Quia verò ex corde per arterias istuc velut momento deducuntur, non possunt non esse valdè calidae. Quo fit, ut earum vapores facile per œsophagum in os queant ascendere, atque istic salivam componere. Quaedam etiam sanguinis portio renes perfluens in urinam convertitur : quaedam in sudores, aliaque excrementa per totam cutem emanantia. Et in omnibus Leffen – Moyardum, p. 13
Image haute résolution sur Gallica
istis locis tantummodo aut situs, aut figura, aut pororum, per quos transeunt, parvitas, causa est, quod quibusdam transitus concedatur, aliis praecludatur, atque prohibeatur, ne pars reliqua sanguinis simul effluat. Quemadmodum diversimodè perforatis cribris diversi generis grana secerni solent.

9. Sed quod hoc loco comprimis observandum, magis vividae et vehementiùs actae sanguinis particulae in cerebri concavitates sive ventriculos ascendunt. Quia nimirum arterię, per quas eò deferuntur, in rectiori linea sunt sitae, quàm caeterae, quae ex corde promanant ; atque, ut manifestum, omnia corpora, quae moventur, quantum possunt motum suum secundum lineam rectam continuare conantur. Exempli gratiâ :

Fig. V.Ecce Cor A, et cogita cum sanguis vi prorumpit ex apertura B, nullas esse ejus partes, quae non connitantur ad C, ubi nimirum sunt cerebri ventriculi : sed quoniam via angustior est, quàm ut omnes eò deferri possint, solae validiores se eò conferunt, debilioribus à fortioribus impeditis.

10. Per transennam quoque notare licet, nullas sanguinis particulas, iis exceptis, quae cerebrum ingrediuntur, esse vel fortiores, vel vividiores Leffen – Moyardum, p. 14
Image haute résolution sur Gallica
iis, quae in vasa generationi dicata deferuntur. Nam, exempli gratiâ, illae quibus sufficiens vis est perveniendi ad D, sed ulterior transitus ad C propter angustiam loci negatur, revertuntur potius ad E, quam ad F, aut G. Quandoquidem via rectior eò ducit. Et consequenter, possem fortassis ostendere, quomodo ex illo humore, qui circa E congregatur, alia machina huic prorsus similis formari possit. Sed non lubet jam prolixiùs exspatiari. Illa verò sanguinis portio, quae ad cerebrum usque assurgit, non tantum nutritioni et conservationi substantiae cerebri opitulatur : sed imprimis quoque Leffen – Moyardum, p. 15
Image haute résolution sur Gallica
valde subtilem auram, vel potius flammam admodum agilem puramque, quam spiritus animales vocamus, ibidem generat. Notandum verò arterias, per quas illa sanguinis portio ex corde ad cerebrum deducitur, postquam in infinitos ramusculos fuerint divisae et composuerint admiranda illa reticula, quibus velut tapetis ventriculorum cerebri pavimentum instratum est, congregari circum glandulam quandam praeter propter in cerebri meditullio, juxta introitum ventriculorum, sive concavitatum ejus ; ibique infinitis ferè poris constare. Ex quibus, negato propter pororum angustiam crassioribus sanguinis partibus transitu, subtiliores duntaxat, quibus distenduntur, in glandulam profluunt. Sciendum etiam has arterias ibi non desinere, sed invicem sibi magis junctas rectà ascendere ad amplum illud vas, quod instar Euripi totam cerebri superficiem irrigat. Observandum porrò crassiores sanguinis particulas non parum motus amittere, dum per anfractus tenuium horum reticulorum luctando transeunt. Etenim vi pollent subtiliores sibi permixtas propellendi, adeoque motus sui partem in istas transferendi. Hae verò impetum suum perdere nequaquam possunt, qui potius augetur motu, quem crassiores Leffen – Moyardum, p. 16
Image haute résolution sur Gallica
in ipsas transferunt. Quandoquidem nulla alia adsunt corpora, in quae motum suum tàm facile transferre possent. Unde non difficulter conceperis, crassiores illas sanguinis partes, cùm rectà feruntur in exteriorem cerebri superficiem, ut nutritioni substantiae illius inserviant, in causa esse, quod subtiliores magis agitatae deflectantur, omnesque glandulam illam intrent : quam juvat imaginari velut scaturiginem summè abundantem, ex qua in cerebri concavitates quaquavorsum promptissimè prosiliant. Atque ita sine ulla praeparatione, aut mutatione, quàm quâ separatae sunt à crassioribus et etiamnum agitantur, vehementi illa celeritate, quam cordis fervor illis impressit, amittant formam sanguinis et spirituum animalium nomine veniant. Simul ac igitur hi spiritus cerebri ventriculos intrant, inde digrediuntur in poros substantiae, ex poris verò in nervos ; ubi, quatenus ingrediuntur, vel etiam solummodo conantur ingredi, magis, aut minus in hos quàm alios, vim habent figuram musculorum, quibus illi nervi sunt inserti, immutandi : atque hoc pacto cuncta membra movendi. Uti comprobant rupes fontesque, ornamenta hortorum Regum nostrorum, in quibus aqua solo illo impetu, quo ex scaturigine sua Leffen – Moyardum, p. 17
Image haute résolution sur Gallica
erumpit, varias machinas commovet : imò etiam instrumentis musicis modulatur : vel denique juxta diversam tubulorum, per quos aqua deducitur, varietatem, voces quasdam edit. Et profectò machinae, quam delineandam suscepi, nervi quàm optimè comparari possent horum fontium tubulis : ejus verò musculi et tendines aliis motui inservientibus organis, et instrumentis : spiritus verò animales aquae, quae ea movet concitatque. Quorum videlicet cor sit origo : concavitates verò cerebri, castellum, sive aquarum receptacula. Porrò respiratio, aliaeque hujusmodi ordinariae et naturales actiones à spiritibus dependentes, similes sunt motibus horologii, aut molae, quorum motus jugi aquae defluxu continuantur. Objecta externa, quae solâ suâ praesentiâ in sensuum organa agunt, atque ita machinam determinant, ut, quemadmodum cerebri ejus partes sunt dispositae, diversimodè moveatur, rectè comparantur peregrinis horum fontium rupiumve spectatoribus ; qui forte istuc ingressi, nihil tale cogitantes, causae sunt eorum motuum, qui praesentibus ipsis excitantur : Etenim eò tendere nequeunt, quin quandam pavimenti quadram pede premant, sic dispositam, ut si exempli gratiâ, propius accedant ad Dianam, Leffen – Moyardum, p. 18
Image haute résolution sur Gallica
quae fortè se lavat, efficiant, ut ipsa sese intra arundines recondat. Si verò ulterius pergant, eamque persequantur, prodeat fortè Neptunus suo tridenti illis minitans ; vel si aliorsum recedant, monstrum quoddam marinum prosiliens aquam ipsis in faciem eructet : Vel pro Artificum industriâ quid simile. Si verò anima rationalis huic machinae insit, praecipuam suam sedem habebit in cerebro, ibique fungetur officio ejus, cui commissa est fontium cura : quemque adeo receptaculis, in quae tubi omnes istiusmodi machinarum conveniunt, adesse oportet, ut eorum motus pro libitu excitet, impediat, aut quolibet modo mutet. Verum ut haec tandem omnia tibi distinctiùs demonstrem, à nervorum et musculorum structura exordiar, ostensurus quâ ratione ex eo duntaxat, quod spiritus, qui cerebro insunt, nervum quendam ingredi conentur, vim habeant membrum aliquod illicò movendi. Postea verò, respiratione aliisque ejusmodi simplicibus et ordinariis motibus explicatis, demonstrabo quomodo ab externis objectis organa sensuum afficiantur. Denique speciatim explicabo quicquid in concavitatibus porisque cerebri, quò spiritus animales tendunt, peragitur, et quaenam sint nostrae functiones, quas illa machina istorum ope Leffen – Moyardum, p. 19
Image haute résolution sur Gallica
imitari potest. Etenim si à cerebro inciperem, atque ordine duntaxat sequerer spirituum cursum, uti antea sanguinis fluxum venabar, caetera minus clarè perciperentur. Ecce itaque exempli  Fig. VI.gratiâ, hunc nervum A cujus exterior membrana, sive tunica tubo satis amplo similis est, suoque ambitu plures alios tubulos b. c. k. l. etc. complectitur, qui interiore et tenuiori tunica constant,  Fig. VII.quae ambae tunicae sunt continuae duabus Leffen – Moyardum, p. 20
Image haute résolution sur Gallica
K L quibus cerebrum M N O involvitur. Notandum itidem singulis hisce tubulis quandam velut medullam inesse, quae plurimis tenuissimis filamentis ex substantia cerebri N prodeuntibus constat, quorum extremitates terminantur ; alterâ Leffen – Moyardum, p. 21
Image haute résolution sur Gallica
quidem parte in ejus superficie interiori, quae cerebri ventriculos respicit : alterâ verò parte desinit in tunicas et carnem, in quibus tubulus, qui filamenta illa continet, finitur. Verùm quia hęc medulla membrorum motum non causatur, abundè mihi suffecerit hoc loco significâsse, medullam istam tubulos, quibus comprehenditur, sic non implere, quin spiritibus animalibus spatii satis relinquatur, per quod ex cerebro facillimè defluant in musculos, ad quos isti tubuli, qui totidem nervi sunt censendi, tendunt. Porro notandum, quomodo nervulus B F ingrediatur musculum D quem unum esse eorum, qui oculum movent, suppono. Et quomodo, postquam eò devenerit, dividatur in plurimos ramusculos obvolutos tunicâ flaccidâ, quae pro ratione copiae spirituum animalium eò ingredientium, vel inde egredientium distendi, sive dilatari et contrahi possit : Quorum etiam fibrae sic dispositae sunt, ut spiritibus introeuntibus, musculus intumescat, atque contrahatur, adeoque oculum sibi annexum ad se trahat : è contra verò spiritibus egredientibus musculus detumescat, laxetur, et extendatur. Tenendum insuper est praeter tubum B F alium dari nempe E F per quem spiritus animales deferantur in musculum D et Leffen – Moyardum, p. 22
Image haute résolution sur Gallica
alterum, nimirùm D G per quem inde egredi possint. Atque eodem modo musculum E cujus functio sit oculum in adversam partem movere, spiritus animales à cerebro per tubum C G et à musculo D per G recipere ; eosque retromitti in musculum D per E F. Observandum illud etiam est, quamvis nullus evidens meatus appareat, per quem spiritus in duobus musculis D E contenti inde elabantur, nisi per quem ex altero in alterum refluant ; quia tamen eorum particulae, agitatione suâ magis magisque attenuantur, quidam per musculorum membranulas, atque parenchyma continuò dilabuntur. Verum identidem quoque deperditorum locum supplent alii per duos tubulos B F et C G eò defluentes. Animadvertendum denique, dari pelliculam quandam H F I quae separet duos tubulos B F et E F quae duas habeat plicas, sive valvulas H I sic dispositas, ut spiritus animales, qui descendere conantur à B versus H si majorem habeant impetum, quàm illi, qui ascendere nituntur ab E versus I deprimant et aperiant hanc valvulam sive pelliculam : adeoque occasionem praebeant illis, qui contenti sunt in musculo E secum promptissimè proruendi ad D. Sed cum spiritus illi, qui ab E versus I ascendere nituntur, validiores sunt, aut si solummodo Leffen – Moyardum, p. 23
Image haute résolution sur Gallica
sint aequè validi, quàm illi alii, pelliculam sive valvulam H F I, attollunt, clauduntque : atque ita se mutuo impediunt, quo minus exeant ex musculo E : cum alias si utrimque satis virium non habeant, ut per illam transeant, naturaliter aperta maneat : et denique si aliquando spiritus, contenti in musculo D inde elabi satagunt per D F E aut D F B valvula H distendi potest, atque illis praecludere viam. Pari ratione inter duos tubulos C G et D G quaedam reperitur valvula praecedenti similis, quae occludi potest à spiritibus venientibus à tubulo D G : et aperitur ab iis, qui promanant à C G. Quibus explicatis facile perceptu est, si spiritus animales cerebro inexistentes non tendant, aut ferè non conentur fluere per tubulos B F et C G duas illas valvulas F et G manere semiapertas sive hiantes : quin etiam duos musculos D E flaccidos omnique actione destitutos fore ; quandoquidem spiritus animales in iis contenti ex altero in alterum liberè influunt, exorsi ab E per F ad D et reciprocè à D per G ad E. Si verò spiritus, qui in cerebro sunt contenti, impetu quodam connitantur ingredi duos tubos B F et C G atque iste impetus utrimque sit aequalis, occludunt è vestigio ambos meatus G F inflantque duos musculos D E quantum id fieri potest. Unde Leffen – Moyardum, p. 24
Image haute résolution sur Gallica
fit, ut sistatur oculus, atque prorsus immotus maneat, eodemque situ, quem primùm obtinebat. Deinde si spiritus ex cerebro prolabentes majori impetu fluere nitantur per B F quàm per C G occludunt pelliculam, sive valvulam G recludunt F ; et celeriùs quidem tardiusve, quatenus ea valvula magis aut minus aperta est : ut musculus D unde hi spiritus egredi nequeunt, contrahatur : E verò extendatur ; et proinde oculus vertatur versus D. Sicuti è contra, si spiritus ex cerebro majori impetu nitantur profluere per C G quàm per B F, claudant pelliculam F et aperiant G ; ut spiritus musculi D statim redeant in musculum E, fitque adeo, ut hic contrahatur, oculumque ad se trahat. Manifestum enim est hos spiritus, ventulo aut subtilissimae flammae simillimos, non posse non ex altero musculo in alterum concitatissimè proruere, simulatque illis exitus conceditur. Quam ad rem non est, quod ullam aliam vim, quâ eò deferantur, fingamus, praeter solum videlicet conatum ad motum suum juxta naturae leges continuandum. Neminem quoque latet, quanquam spiritus hi valdè mobiles et subtiles sint, non obstare tamen, quo minus vim habeant inflandi, distendendi atque hac ratione indurandi musculos, quibus inclusi sunt. Quemadmodum Leffen – Moyardum, p. 25
Image haute résolution sur Gallica
aër coriaceâ aeolipilâ contentus tumidiorem illam durioremque efficit, et pelles, in quibus latitat, distendere solet. Est igitur cognitu perfacile, quicquid de nervo A et duobus aliis musculis D E hactenus explicatum est, caeteris omnibus nervis, et musculis quadrare. Neque intellectu difficilius est, quo pacto machina, de qua nobis sermo, solo spirituum animalium ex cerebro in nervos profluentium impetu tàm diversimodè, atque corpora nostra, moveatur. Imaginari enim cuilibet promptum est, unicuique motui ejusque contrariae determinationi duos tubos tales operam navare, quales sunt B F D et C G E : atque duos insuper alios, quales D G et E F : Figura Musculi secundum autographum Des Cartes delineata.et valvulas itidem duas, quales Fig. VIII. fuêre H F I. Modos verò quod attinet, quibus hi tubuli musculis inseruntur, etiamsi millies varient, indicare tamen non erit difficile, quaenam sint illorum differentiae, si, quod ex anatomia addisci potest, figuram usumque cujusvis musculi quis intelligat. Etenim cui perspectum est, palpebras, exempli Leffen – Moyardum, p. 26
Image haute résolution sur Gallica
gratiâ, moveri musculis, quorum alter, nempe T, Fig. IX. nulli alii rei inservit, quam aperiendae superiori : alter verò, videlicet V, inservit utriq; alternatim aperiendae et claudendae ; is facili negotio concipiet ipsos recipere spiritus per duos tubulos tales, quales sunt P V et Q S : Et horum alterum P V tendere ad duos illos musculos, alterum verò Q S tantum ad illorum unum : et denique fibras r et g eodem ferè modo musculo V insertas, tamen propter diversam fibrarum dispositionem duo planè contraria effecta sortiri. Quod et ad alios motus intelligendos sufficit. Imò quia spiritus animales in omnibus membris motus quosdam edere possunt, manifestum est, ibi etiam nervos quosdam terminari. sunt enim plurimi profectò, ubi Anatomici nullos visibiles animadvertunt : Uti in pupilla, corde, hepate, felle, liene aliisque similibus.

Fig. X. 11. Ut verò distinctiùs quomodo haec machina respiret, intelligamus, animadvertendum est, musculum D esse ex eorum numero, qui pectus Leffen – Moyardum, p. 27
Image haute résolution sur Gallica
attollunt, aut diaphragma deprimunt, ejusque Leffen – Moyardum, p. 28
Image haute résolution sur Gallica
antagonistam esse musculum E : et spiritus animales, qui occupant cerebri concavitatem M, effluentes per exiguum canalem N, qui, secundùm naturae requisitum dispositus, semper apertus manet, statim deferri in tubum B F, deprimendo valvulam F ; quo spiritus contenti in musculo E, inde progredientes flatu suo distendant musculum D. Porrò quoque sciendum, musculum D, prout uberiùs inflatur, magis magisque comprimi à pelliculis ipsam ambientibus, ita dispositis, ut antequam omnes spiritus musculi E ingressi fuerint musculum D, ipsorum cursum sufflaminent, ut veluti regurgitentur per tubulum B, F : adeoque illi, qui sunt in canali M N, inde deflectantur ; quo mediante in tubum C G, quem tunc aperiunt, sese conferentes, inflant musculum E, et evacuant musculum D. Quod quidem agere illi perseverant, quamdiu durat impetus, quo spiritus, contenti in musculo D, à pelliculis ipsum ambientibus pressi, inde egredi nituntur. Cùm verò impetus ille non ampliùs tantę est efficaciae, spiritus suâ sponte cursum suum repetunt per tubulum B. Quamobrem hi duo musculi vicibus alternis intumescere atque detumescere nunquam desinunt. Idem esto judicium de caeteris eidem effectui deservientibus musculis. Unde Leffen – Moyardum, p. 29
Image haute résolution sur Gallica
constat omnes ita esse dispositos, ut, cum illi, qui similes sunt musculo D, inflantur, spatium, quo pulmones continentur, extendatur, ac proinde in ipsos aër subintret ; planè quemadmodum aër deductis lateribus in follem illabitur. Si verò horum musculorum antagonistae intumescant, spatium illud coarctatur, atque idcirco aër expellitur.

Fig. XI. 12. Quo porrò constet, quomodo haec machina cibum in oris fundo contentum deglutiat, existimandum, musculum d esse quendam eorum, qui linguae radicem attollunt, et asperae arteriae orificium apertum detinent, quo aër, quem respirat, ingrediatur, atque musculum e illius esse antagonistam ; quippe occludendo huic meatui destinatum. Qui deinceps et eadem opera œsophagi orificium aperit ; nimirum ut cibus ore contentus in stomachum descendat, et verò apice linguae allevato istuc ipsum propellat. Sed et spiritus animales, ex concavitate cerebri M fluentes per porum sive canaliculum N, qui naturaliter semper apertus est, omnes rectâ deferri in tubum B F, quo musculus D intumescat, et denique semper sic turgeat, cùm in oris fundo nullus cibus, qui premat ipsum, reperitur : verùm et ita sit dispositus, ut simul atque cibus quispiam Leffen – Moyardum, p. 30
Image haute résolution sur Gallica
adest, spiritus, quos continet, per tubum B F illicò Leffen – Moyardum, p. 31
Image haute résolution sur Gallica
refundat, efficiatque, ut illi, qui proveniunt per canalem N, musculum e, per tubulum C G ingrediantur, quo et illi tendunt, qui musculo D continentur : atque hoc pacto gula aperitur et cibus in stomachum descendit. Paulò autem post spiritus canalis N cursum suum, ut antea, per B F dirigunt. Hinc verò, justa utique similitudine intelligi potest, quo modo haec machina sternutet, oscitet, tussiat, variosque alios excrementis excernendis necessarios motus exerceat.

13. Praeterea ut percipiamus, quomodo ab externis objectis, sensuum organa afficientibus, incitetur, omniaque sua membra mille modis moveat, cogitandum, exigua filamenta, (quae modo dixi ex intimis ipsius cerebri penetralibus provenire, atque componere illorum nervorum medullam) omnibus illius partibus inesse, quae cujuslibet sensus organo inserviunt : atque haec quidem filamenta ab horum sensuum objectis facillime moveri posse. Cùm verò paululùm moventur, ipsa è vestigio trahere cerebri partes, ex quibus originem sortiuntur : eademque operâ recludere meatus quorundam pororum in interiori cerebri superficie existentium. Unde spiritus animales statim cursum suum exorsi, atque per eosdem in nervos et musculos delati excitant Leffen – Moyardum, p. 32
Image haute résolution sur Gallica
motus, iis omninò similes, quibus nos quoque sensibus nostris eodem modo affectis, naturaliter concitamur. Fig. XII.Ut exempli gratia, si ignis A propiùs adsit pedi B, particulae hujus ignis, uti constat, celerrimè motae, vi pollent secum movendi partem cutis illius pedis, quem attingunt : adeoque trahentes funiculum C C, quem illi videtis annexum, eodem momento aperiunt meatum pori D E, ad quem hic funiculus terminatur. Quemadmodum si funis extremitatem trahas, campana, cui altera ejus extremitas cohaeret, eodem momento sonum edit. Orificio igitur pori, sive exigui ductus D hoc modo aperto, spiritus animales concavitatis F in eundem defluunt, et per eum deferuntur partim in musculos, quibus pedem ab igne retrahat : partim etiam in eos, quibus oculos et caput, ut eo respiciat, obvertat, corpusque ad sui ipsius defensionem inflectat. Verum spiritus animales ita excitati per hunc ductum D E, non tantum in hos musculos deferri possunt, sed insuper in plures alios. Antequam verò ex professo me tradam exactiori explicationi, qua manifestum fiat, quomodo spiritus animales cursum suum per poros cerebri persequantur, et quomodo hi pori sint dispositi, primùm distinctim omnes sensus, quatenus huic machinae Leffen – Moyardum, p. 33
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. 34
Image haute résolution sur Gallica
insunt, ob oculos ponam, et quomodo cum nostris conveniant, explicatum dabo. Fig. VI. et XIII.Imprimis igitur observandum, innumerum esse numerum exiguorum filamentorum similium C C, quae omnia ab interiori cerebri superficie originem suam sortita, inde ab invicem discriminantur, atque per totum corpus diffunduntur, ut inserviant organis tactus. Quamvis enim ut plurimùm ipsa ab externis objectis immediatè non tangantur, sed tantùm per membranulas, quibus ambiuntur ; eas tamen ipsas membranulas esse sensuum organa non videtur verisimilius, quam si quis corpus chirothecis contrectans, eas sensuum esse organa existimet. Observandum autem, licet filamenta, de quibus sermo, sint admodum tenuia, nihilominus à cerebro usque ad caetera remotiora membra tutò deferri : quandoquidem nihil illis occurrit, quo aut rumpantur, aut illorum actio pressurâ quâdam intercipiatur ; utcunque interea infinitis modis Leffen – Moyardum, p. 35
Image haute résolution sur Gallica
membra ista flectantur : Iisdem enim tubulis inclusa sunt, per quos spiritus animales in musculos deducuntur. Qui tubulos illos paululum semper inflantes hoc agunt, ne filamenta ibidem nimis comprimantur : et simul ut possint à cerebro, unde originem ducunt, ad loca, ubi finiuntur, extendi. Postquam igitur Deus animam rationis compotem huic machinae univerit, ut post ostendam, cerebrum praecipuam sedem ei assignabit. Cui talem indet naturam, ut secundùm diversos modos, quibus orificia pororum in interiori superficie cerebri sitorum mediantibus nervis aperti fuerint, varios quoque sensus sit habitura. Quemadmodum primò ; si exigua filamenta, medullam istorum nervorum componentia, tanto trahantur impetu, ut disrumpantur, atque à membro, cui annexa fuerant, avellantur, quo totius machinae structura quadantenus corrumpitur, anima, cujus interest, sedem suam sartam tectam conservari, ex motu, qui eo impetu in cerebro excitabitur, causam concipiet sentiendi dolorem. Si verò filamenta illa pari ferè impetu trahantur, sic tamen ut non rumpantur, nec à membris, quibus adhaerent, avellantur, motum in cerebro producent, qui testimonium praebens de bonâ caeterorum membrorum constitutione, Leffen – Moyardum, p. 36
Image haute résolution sur Gallica
animae dabit causam voluptatem quandam corpoream, quam titillationem vocamus, sentiendi : quae, ut ut ad dolorem respectu causae quàm maximè accedat, omninò tamen contrarium edit effectum. Quod si plura ejusmodi filamenta simul aequaliter trahantur, anima sentiet superficiem corporis, quod membrum illud, in quo ista finiuntur, attinget, esse laevem atque politam. Si verò inaequaliter trahantur, et sentiantur, asperam superficiem significabunt. Quod si filamenta non simul, sed alia post alia quadantenus separatim impellantur, uti semper fit à calore, quem cor caeteris membris impertitur, anima nullum omninò sensum percipiet, nec magis quàm à consuetis alioqui suis actionibus afficietur. Hic porrò motus ab externa causa si paululùm intendatur, vel diminuatur, augmentatio quidem caloris, diminutio verò frigoris sensum animae exhibebit. Denique pro ratione variorum modorum, quibus nervorum filamenta afficiuntur, anima quascunque qualitates ad tactum in genere spectantes sentiet, humiditatem nimirùm, siccitatem, duritiem, gravitatem et similes. Solummodò hîc notandum, quamvis illa admodum tenuia sint, adeoque facilè moveri possint, non tamen tàm exilia esse, ut Leffen – Moyardum, p. 37
Image haute résolution sur Gallica
ad cerebrum quoscunque etiam omnium minimos motus referre queant : sed omnium minimos motus, quibus cerebrum afficiunt, esse eos, quos crassiores corporum terrestrium particulae causantur. Et verò quaedam istius generis particulae, quamlibet satis crassae, tàm leniter nihilominus haec filamenta offendunt, ut ea vel premant, vel illico amputent, neque tamen ipsarum actio ad cerebrum perveniat. Quemadmodum et pharmacis quibusdam vis inest torporem inducendi : quinetiam actiones nostrorum membrorum, quibus applicantur, corrumpendi, atque adeò omnem sensum intercipiendi.

14. Filamenta verò, ex quibus medulla nervorum linguae constat, adeòque gustus Organis inserviunt, faciliùs moveri possunt iis, quae tactui in genere opitulantur : tùm quia paulò dissolutiora sunt, tùm etiam quia membranulae, quibus involvuntur, sunt exiliores. Cogita igitur, exempli gratiâ, diversis quatuor modis ea moveri posse à particulis salis, aquae acidae, aquae communis, et vitae : quarum omnium particularum quantitatem et figuras tibi explicui : adeoque facere illas posse, ut anima quatuor sapores omninò differentes percipiat. Quandoquidem rigidae salis particulae agitatae, et ab invicem salivae motu separatae Leffen – Moyardum, p. 38
Image haute résolution sur Gallica
linguae poros punctim et neutiquam inflexae ingrediuntur. Acidae verò aquae particulę in eosdem ex obliquo influunt, tenuissimas particulas incidendo : quę tamen in crassiores impingentes inflectuntur. Illę verò, quibus aqua communis constat, nullas linguae partes incidentes, neque etiam altiùs in poros illabentes, molliter eam solummodò allambunt. Et denique aquae vitae particulae omnium altissimè penetrant, motuque celerrimo concitantur. Ex quibus manifestum est, quomodo anima caeteras saporum species percipiat, si consideres, quàm variis modis corporum terrestrium particulae in linguam agere possint. Sed, quod imprimis notandum, eaedem sunt ciborum particulae quae, existentes in ore, linguae poros ingredi, ibique gustus sensum ciere possint, et quae existentes in stomacho, in sanguinem inde digredi possunt, ac tandem reliquis membris uniri. Adeoque illae tantùm, quae linguam leni titillatione afficiunt, atque hoc pacto gratum faporis sensum animae praebent, huic effectui omninò sunt idoneae. Eas enim quod attinet, quae nimiùm aut parùm in ipsam agunt, hae uti gustum excitare nequeunt nisi nimis acrem, vel nimis imbellem, sic etiam sunt aut nimis penetrantes, aut molliores, quàm ut sanguinem Leffen – Moyardum, p. 39
Image haute résolution sur Gallica
componere, atque membrorum quorundam alimentum esse queant. Illae verò cibi particulae, quae tàm crassae sive tantopere unitae sunt, ut salivae motu separari, atque dilui, adeoque poros linguae subire nequeant, agere non possunt in illorum nervorum capillamenta, quae gustui inserviunt ; sed in illos tantùm nervos, quibus cętera quoque membra tactum in genere sic dictum exercent. Quemadmodum et quae poris destituuntur, illae ipsae, sicuti efficere non poterunt, ut anima ullum sentiat saporem, sic etiam ut plurimùm erunt ineptae, quae mittantur in stomachum. Quod adeo universaliter verum est, ut saepè, quatenus mutatur temperamentum, efficacia itidem gustus minuatur ; adeò ut cibus, qui animae grato suo sapore arridebat, insipidus aliàs et amarus ipsi videatur. Hujus rei ratio est, quia saliva ex stomacho proveniens, imbuta qualitatibus humoris, quo stomachus abundat, sese immiscet ciborum particulis, quae ori insunt, earumque actionem plurimùm promovet.

15. Odoratus quoque creatur à plurimis filamentis à base cerebri ad nasum promanantibus. Quae à tactus, aut gustus nervis nullatenus differunt, nisi quod extra cranium, quo cerebrum Leffen – Moyardum, p. 40
Image haute résolution sur Gallica
continetur, non protendantur. Haec autem filamenta à particulis longè minutioribus, quàm quibus linguae nervi afficiuntur, moveri possunt : tùm quia sunt tenuiora, tùm etiam, quia ab objectis magis immediatè afficiuntur. Cùm enim haec machina respirat, subtiliores aëris particulae naribus haustae, poros ossis cribri-formis penetrant, si non in ipsas cerebri concavitates, saltem usque ad illud spatium, quod inter duas membranas, quibus cerebrum involvitur, existit. Unde illis via patet, qua se eodem tempore per palatum recipiant. Quemadmodum etiam reciproco quodam fluxu, cum aër exspirando è pectore expellitur, per palatum in illud spatium revertuntur, iterumque per nares regrediuntur. In cujus equidem spatii orificio offendunt dictorum filamentorum planè nudorum, aut solâ valde tenui membranulâ vestitorum extremitates ; quę idcirco facilè commoventur. Quin etiam illa est pororem constitutio, tantaque eorundem angustia, ut omnibus terrestribus particulis, crassioribus iis, quas superius odores nominavi, transitus ad haec filamenta praecludatur : exceptis fortean illarum quibusdam, quae ejus sunt naturae, cujus illae sunt, ex quibus aqua vitae componitur, quae figuris, quas nactae sunt, valdè penetrant. Leffen – Moyardum, p. 41
Image haute résolution sur Gallica
Denique illarum particularum terrestrium admodum exiguarum, quae semper uberiori copiâ aëri insunt, quàm aliis corporibus mixtis, solae paulò plus minusve crassiores aliis, aut ratione figurae suae magis aut minus mobiles, animae occasionem diversos odores percipiendi praebere poterunt. Imò in quibus excessus illi valdè sunt moderati atque per se invicem admodum temperati, ipsi gratos odores ciebunt. nam, quae ordinariè tantum agunt, nullâtenus odoratu percipi poterunt : et quae vehementiori impetu concitantur, vel etiam motu nimis exiguo agitantur, non possunt non displicere.

16. Filamenta verò, ex quibus auditus organa constant, non necessariò tantae sunt tenuitatis, quantae sunt praecedentia : sed sufficit, si modo in interiori aurium concavitate sic disponantur, ut omnia facilè simul et eodem modo tremulis illis motibus impellantur, quibus externus aër per tenuem pelliculam harum concavitatum orificio praetensam, moveat ; atque à nullo alio objecto, quàm à solo aëre, qui huic pelliculae incumbit, affici queant. Tremuli enim hi impulsus ad cerebrum usque nervorum ope pertingentes, animae praebebunt occasionem sonorum ideam concipiendi. Quorum equidem, quod Leffen – Moyardum, p. 42
Image haute résolution sur Gallica
imprimis observandum, unus duntaxat non nisi murmur inconditum et momento periturum auditui exhibebit, in quo sola magnitudinis et parvitatis varietas, prout nimirùm auris magis aut minus impulsa fuerit, animadverti potest. Verum cum plures impulsus invicem sese subsequuntur, ut vel visui manifestum, quotiescunque chordae, vel campanae tremulae sonum edunt, quatenus magis minusve aequales fuerint, component sonum, qui animae suavior, asperiorve videbitur, vel etiam acutior, vel gravior ; quatenus nimirum promptiùs aut tardiùs se mutuò subsequentur : Adeo ut, si vel dimidiâ vel tertiâ vel quartâ vel quintâ parte, etc. promptiùs una vice quàm altera se invicem sequuntur, componant sonum, quem anima judicabit acutiorem octavâ, aut quintâ, aut quartâ, aut tertiâ majori, etc. Et denique plures simul toni convenient, aut disconvenient, prout major, aut minor fuerit similitudo, sive proportio : et exigua impulsuum intervalla magis minusve aequalia. Fig. XIV. Vt, exempli gratiâ : si divisiones A, B, C, D, E, F, G, H. repraesentant exiguos impulsus, qui totidem varios sonos componunt, facili negotio judicabimus illos, qui repraesentantur lineis G et H, auribus nostris tàm gratos non futuros, quàm alios. Leffen – Moyardum, p. 43
Image haute résolution sur Gallica
Quemadmodum asperitas lapidis tactui minus grata est, quam speculi perpoliti laevitas. Et sciendum, B repraesentare sonum octavâ acutiorem, quam A C quintam : D quartam : E tertiam majorem : Et F sonum etiam majorem. Et notandum, A et B, vel A B C, vel A B D, vel A B E, aut etiam A B C E, majori harmonia convenire, quam A et F, aut A G D, aut A D E, etc.

17. Atque hoc mihi sufficere videtur ad ostendendum, quo pacto animae, quae machinae, quam describo, insit, Musica placeat, quae regulis iisdem, quibus nostra, sit composita. Imò et quomodo ipsam longè perfectiorem reddere possit, si modo observemus, suaviora non absolutè sensibus esse gratiora ; sed ea demùm, quae moderatiori titillatione sensus afficiunt. Quemadmodum sal et acetum linguae saepè majori oblectamento sunt, quàm aqua dulcis. Atque hinc ratio redditur, quare Musica utatur tertiis, sextis, quin etiam quandoque dissonis, non minus quam unisonis, octavis, et quintis.

18. Restat visus, qui quia magis ad scopum meum facit, paulò exactiùs explicandus. Dependet Leffen – Moyardum, p. 44
Image haute résolution sur Gallica
itaque et hic sensus in hac machina à duobus nervis, qui ex ingenti Capillamentorum summè mobilium numero compositi sunt, quibus actiones illas diversas secundi Elementi cerebro offerant : quae juxta id, quod supra dictum, animae, huic machinae unitae, praebeant occasionem varias colorum et luminis ideas concipiendi. Verum quandoquidem oculi structura huic negotio perutilis et necessaria est, paucis delineanda ; omissis de industria superfluis illis minutiis, quas in ea curiositas Anatomicorum observat. A, B, C Fig. XV. est membrana satis crassa et dura, quoddam veluti rotundum vas, atque caeterarum oculi partium receptaculum componens. D, E, F est membrana tenuior intra priorem aulaei instar expansa. G, H, I est nervus, vulgò opticus dictus, cujus capillamenta H, I, H I per totum spatium A, B, H usque ad I diffusa, totum oculi fundum operiunt. K, L, M sunt tres liquores Leffen – Moyardum, p. 45
Image haute résolution sur Gallica
valde pellucidi, has tunicas undique distendentes, ea figura, qua singulos hic delineatos videre licet. In priori membrana pars B C B pellucida est et reliqua convexior : et refractio radiorum incidentium fit versus perpendiculum. Secundae membranae superficies interior partis E F fundum oculi respicientis, tota obscura est, et nigra ; habetque in medio anterioris partis exiguum rotundae figurae foramen, aspicientibus nigerrimum apparens, quod pupillam vocamus. Veruntamen eâdem magnitudine semper non est hic hiatus : sed E F secundae membranulae pars liquidissimo humori K innatans, exigui musculi speciem prae se fert : qui, dirigente cerebro, prout usus exegerit, deducitur aut contrahitur. Figura humoris L, qui crystallinus dicitur, similis est vitris à nobis secundo (dioptrices) libro descriptis, quorum ope omnes radii ex quodam puncto venientes in aliud quoddam punctum colliguntur : Constatque ex materia minus molli, et consistentiori, et per consequens majorem causatur refractionem, quam duo reliqui humores, quibus cingitur. E N  sunt plurima filamenta nigra introrsum producta ex membrana D E F, quae humorem crystallinum undequaque cingunt : suntque velut exigui tendines, quorum ope crystallinus Leffen – Moyardum, p. 46
Image haute résolution sur Gallica
humor, quatenus visus noster in res propinquas, aut longè dissitas fertur, statim convexior redditur, aut planior, adeoque totam oculi figuram nonnihil immutat. Denique O O sunt sex aut septem musculi extrinsecus oculo affixi, quibus facillimè quaquavorsum moveatur. Membrana vero B C B, atque tres humores K L M, quia valde pellucidi sunt, nullo modo impediunt, quo minus radii per pupillam ingredientes ad oculi fundum, ubi nervus est, penetrent. Quem etiam non minùs facile afficiant, quàm si planè nudus esset, nullisque istiusmodi tunicis tegeretur. Imò et nervum illum tuetur adversus aëris aliorumque corporum injurias, quae si in ipsum agerent, eundem levi opera laederent. Praeterea usque adeo tenerum et accuratum illum conservat, ut minus mirum sit, ab actionibus tàm parum sensibilibus, quemadmodum sunt illae, quas nos colores appellamus, commoveri posse.

19. Convexitas, qua affecta est primae tunicae pars notata B C B, et refractio, quae in ea peragitur, est causa, quod radii venientes ab objectis respicientibus eam oculi partem, per pupillam intrare possint ; ut anima immoto oculo, majorem objectorum numerum percipere queat, quàm si oculus ea parte non foret convexus. Nam, exempli Leffen – Moyardum, p. 47
Image haute résolution sur Gallica
gratia : Si radius P B K Q non refringeretur in puncto B, non posset transire inter puncta F F, et per ea ad nervum opticum.  Fig. XVI.Refractio verò, quae fit in humore crystallino, visioni robur et distinctionem conciliat. Sciendum enim est, figuram illius humoris ita compositam esse, ut refractionibus, quae in aliis oculi partibus fiunt, et objectorum distantiae respondeat ad amussim. Unde, visu in punctum aliquod determinatum directo, omnes radii, qui ex illo puncto proveniunt, colliguntur in Leffen – Moyardum, p. 48
Image haute résolution sur Gallica
oculi fundo accuratè ad quoddam tunicae retinae sive nervi optici punctum. Eademque ratione impedit, ne ulli radii aliunde venientes in eandem illius nervi partem incidant. Nam, exempli gratia, humore crystallino sic disposito, ut respiciat punctum R, radii R N S et R L S etc. accuratè in puncto S congregantur. Similiter ista humoris crystallini dispositio prohibet, ne radii progressi à punctis T, X, etc. in illud incurrant. Colligit enim omnes radios puncti T circa punctum V et omnes Leffen – Moyardum, p. 49
Image haute résolution sur Gallica
radios puncti X circa punctum Y. Reliquorum eadem est ratio. Quod si autem oculo nulla accideret refractio, objectum R, uno duntaxat suorum radiorum afficeret punctum S, reliquis per totum spatium V et Y disparsis. Pari ratione puncta T et X, omniaque alia intermedia, unum duntaxat suorum radiorum mitterent in punctum S. Ex quibus evidentissimè liquet, objectum R fortius agere posse in partem nervi, quae est in puncto S, misso nimirum in illud magno radiorum numero, quàm si unico duntaxat radio illud afficeret : illamque nervi partem S distinctiùs et fideliùs cerebro relaturam actionem istius objecti R, cum ab illo solo radios recipit, quàm si à pluribus. Niger color tàm superficiei concavae pelliculae E F, quàm filamentorum E N. visionem quoque distinctiorem reddit. Nam, uti constat ex supra dictis de natura istius coloris, vires radiorum, qui ab oculi fundo ad anteriorem oculi partem reflectuntur, obtundit, obtenebratque, et impedit, ne inde ad oculi fundum revertentes, ibidem radiorum confusionem causentur. Nam, exempli gratia, radii objecti X tendentes ad punctum Y in albicantem nervum, inde quaquaversum reflectuntur ad N et F : unde possent reflecti ad S et V ; atque ibidem actionem R et T turbare, Leffen – Moyardum, p. 50
Image haute résolution sur Gallica
si corpora N et F non essent nigra. Mutatio verò, Fig. XVII.quae humori crystallino accidit, efficit, ut objectorum remotiorum, aut propinquiorum imagines in oculi fundo distinctiùs pingantur. Nam, uti dictum est libro (Dioptrices) secundo : Si, exempli gratia, humor L N ejus sit figurae, ut omnes radios puncti R praecisè ad punctum S dirigere possit ; eadem immutata efficere nequit, ut radii puncti T, quod est propinquius, aut puncti X, quod est remotius, in illud impingant : Sed in causa erit, quod radius Tl. tendat ad K ; et Tn ad G. Et è contra, quod Xl tendat versus G ; Et Xn ad K. Et sic de caeteris. Ut ad distinctè repraesentandum punctum, X necesse sit, totam figuram humoris LN Leffen – Moyardum, p. 51
Image haute résolution sur Gallica
mutari, reddique planiorem obtusioremve. Ut verò figura notata litera i repraesentet punctum T, necesse est ut paulò convexior reddatur eâ, quae notatur literâ F. Mutatio magnitudinis, quae pupillae accidit, vires videndi Figura XVIII. moderatur. Etenim lumine vehementius agente, imminuitur ; ne nimia radiorum in oculos illabentium copia offendatur nervus. Lumine verò debiliori existente dilatatur, ut radii sufficientes ad sensum excitandum subingrediantur. Quinetiam si lumen aequale remaneat, pupillam majorem fieri necessum est, Fig. XIX.cùm objectum, quod aspicitur, remotius est, quàm cum est propinquius. Nam, exempli gratia, si per pupillam oculi 7 non intrent plures radii puncti R, quàm requiruntur, ut visu possit percipi, necesse est, tot radios in oculum 8 illabi, adeoq; pupillam esse majorem. Parvitas pupillae Leffen – Moyardum, p. 52
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. 53
Image haute résolution sur Gallica
visionem quoque magis distinctam reddit. Sciendum enim, qualemcunque figuram habere possit humor crystallinus, fieri non posse, ut radii, qui à diversis objecti punctis promanant, omnes exactè colligantur in diversis aliis punctis : Sed simul ac, exempli gratia, radii puncti R accuratè congregentur in puncto S, nulli erunt ex puncto T, praeter illos, qui transeunt per circumferentiam atque centrum unius circulorum, quę describi possunt in humoris crystallini superficie, Leffen – Moyardum, p. 54 (56)
Image haute résolution sur Gallica
qui perfectè colligi possunt in puncto V. Et per consequens alii, qui tantò essent minori numero, quantò pupilla fuerit minor, tangentes alia illius nervi puncta, non possunt, quin confusionem adferant. Unde fit, si visus ejusdem oculi impraesentiarum sit imbecillior, quàm modò, ut objecta quoque minus distinctè referat ; sive id ex objecti distantia, sive ex luminis debilitate proficiscatur. Hinc est, quod anima singulis visionibus non nisi unicum punctum distinctissimè percipere possit ; illud videlicet, ad quod totus oculus convertitur. Ideoque et alia illi apparebunt eo confusiora, quo magis ab hoc distabunt. Nam si, exempli gratia, omnes radii puncti R exactè congregentur in puncto S, radii puncti X minus accuratè colligentur in puncto Y, quàm radii puncti T in puncto V. Idemque esto de caeteris judicium, proportione scilicet servatâ inter ea, quae magis distant à puncto R. Musculi autem O O oculos quaquaversum promptissimè vertentes, hunc defectum supplent ; minimo scilicet temporis spatio eos omnibus objecti punctis successivè applicando ; quo fit, ut anima aliud quidem post aliud, omnia tamen distinctissimè videat.

20. Hîc singulatim non explico, quid animae Leffen – Moyardum, p. 55 (57)
Image haute résolution sur Gallica
praebeat occasionem omnes colorum differentias concipiendi : De iis enim abundè supra. Neq; etiam hic prolixè describo, quaenam objecta visum suaviter afficiant ; quaenam verò eundem offendant. Etenim ex iis, quae de aliis sensibus, perceptu non est difficile, lumen nimis intensum laedere visum, moderatum verò recreare, maximè verò colorem viridem ; utpote qui consistit in proportione unius ad duo, et se habet uti octava ad consonantes sonos Musicae ; et panis quotidianus ad caetera cibi genera, magis nimirùm universaliter delectans. Et denique omnes illi diversi colores, quibus novitas gratiam conciliat, qui saepè majus visui oblectamentum praebent, quàm viridis color, sunt velut egregiae, atque insolitae excellentis Musici modulationes, aut sapientis coqui delicatior cibus. Quae quidem in principio sensum velut prurigine suaviùs afficiunt, sed longè citiùs taedium, nauseamq; pariunt, quàm objecta simplicia, et ordinaria. Id solum explicandum restat, quid istud sit, quod animae rationem exhibet percipiendi situm, figuram, distantiam, magnitudinem, aliasque similes qualitates, quae non uno duntaxat sensu percipiuntur, cujusmodi videlicet illa sunt, de quibus huc usque ; sed quae tactui, gustui, et utcunque etiam aliis sensibus sunt Leffen – Moyardum, p. 56
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. 57
Image haute résolution sur Gallica
communia. Nota igitur primo, cùm manus A, exempli gratia, tangit corpus C, partes cerebri B, unde illorum nervorum filamenta proveniunt, aliter disponuntur, quam siquid tangeret alîus, vel figurae, vel magnitudinis, vel alibi situm. Atque propterea anima per peculiarem illum modum, quo afficitur, cognoscere potest corporis situm, figuram, magnitudinem, similesque qualitates. Eademque ratione si oculus D respiciat objectum E, anima situm illius objecti cognoscere Leffen – Moyardum, p. 58
Image haute résolution sur Gallica
poterit : quia illius oculi nervi alio modo erunt dispositi, quàm si aliorsum respiceret. Ejusdemque figuram agnoscet : quia radii puncti 1 colligentes sese in puncto 2, ad nervum, qui opticus dicitur, et radii puncti 3 in puncto 4, atque ita de caeteris, figuram pingent figurae suae exactè similem. Eadem cognoscere potest distantiam puncti 1 : quia crystallini humoris dispositio alterius erit figurae, ut omnes radii venientes ab hoc puncto, praecisè in oculi fundo colligantur ad punctum 2, quod, uti et supra dictum, medium inter remotum et propinquum esse suppono. Quin etiam, anima cognoscere poterit figuras puncti 3, et simul omnium aliorum, ex quibus radii eodem tempore intrabunt oculum : quia humore crystallino eo modo disposito, radii puncti 3 non tàm praecisè in puncto 4 congregabuntur, quàm illi, qui veniunt à puncto 1, colliguntur in puncto 2. Idem de caeteris esto judicium. Sed neque illi servatâ proportione tantis viribus agent, uti aliàs quoque significatum. Anima denique percipere potest magnitudinem objectorum visum afficientium, aliasque similes qualitates solâ notitiâ, quam habet, distantiae, situsque punctorum omnium, quibus constat. Quemadmodum etiam vice versâ Leffen – Moyardum, p. 59
Image haute résolution sur Gallica
de eorum distantiâ judicabit solâ opinione, quam concepit de ejus magnitudine. Nota quoque, Figura XXIII. si singulae hae duae manus F et G diversum prehendant baculum H et I, quibus tangant objectum K ; quamvis anima illorum baculorum longitudinem nullâ aliâ ratione noverit, cognitâ tamen distantiâ duorum punctorum F et G, et magnitudine angulorum F G H, et G F I, velut naturali quâdam Geometriâ certior esse potest, ubi sit Leffen – Moyardum, p. 60
Image haute résolution sur Gallica
objectum K. Similiter si ambo oculi L et M directè respiciant objectum N, magnitudo lineae L M, et simul angulorum L M N, Figura XXIV. et M L N demonstrabit ei, ubinam sit punctum N. Attamen in hisce omnibus saepenumerò decipi potest anima. nam primò, si digiti oculive situs ab exteriori causa contra naturam distorqueatur, non tàm accuratè respondebit cerebri particulis, unde nervi profluunt, quàm si non nisi à musculis naturaliter agentibus dependeret ; adeoque anima, quae solo illarum cerebri Leffen – Moyardum, p. 61
Image haute résolution sur Gallica
particularum interventu sentit, tum non poterit Figura XXV. non decipi. Exempli gratia ; si manus F per se disposita, ut sese vertat ad O, vi quadam exteriori distorqueatur ad K, partes cerebri, ex quibus hi nervi originem sortiuntur, eo modo non erunt dispositae, quam si manus spontaneo musculorum motu esset conversa ad K : neque etiam eodem modo, quàm si verè esset directa ad O : Sed modo inter illa duo mediamedio, scilicet eodem modo, ac si esset conversa ad P. Unde anima occasionem capiet Figura XXVI. dijudicandi objectum K esse in puncto P : atque esse aliud, quam illud, quod tetigit manu G. Haud aliter si oculus M vi sit contortus ab Leffen – Moyardum, p. 62
Image haute résolution sur Gallica
objecto N, atque ita dispositus, quasi respiceret ad Q, anima judicabit illum esse directum ad R : et quia oculo sic constituto, radii objecti N in oculum incident planè, quemadmodum illi oculos feriunt, qui veniunt à puncto S, si oculus revera esset ad R conversus, judicabit objectum N esse in puncto S : adeoque esse aliud, quàm quod aspicitur ab oculo M. Pari quoque ratione duo digiti T et R, tangentes globulum X, occasionem dabunt Figura XXVII. animae putandi, sese duo corpora diversa contingere : quia nimirum decussati digiti, contra naturalem situm distorti detinentur. Porrò, si radii aliaeve lineae, interveniente quavis objectorum Leffen – Moyardum, p. 63
Image haute résolution sur Gallica
distantium actione, in sensus illabentes sunt curvae ; anima, quae communiter supponit illas utcunque rectas, occasionem capiet sese fallendi.Figura XXVIII. Quemadmodum, si baculus H sit incurvatus versus K, objectum K, quod tanget, animae videbitur versus R.Figura XXIX. Si verè oculus L recipiat radios objecti N per vitrum 3, quod eos frangit sive incurvat, objectum illud animae videbitur esse in puncto A.Figura XXX. Pari ratione si oculus B Leffen – Moyardum, p. 64
Image haute résolution sur Gallica
recipiat radios puncti D per vitrum C, quos omnes eodem modo fractos sive incurvatos suppono, quàm si ex puncto E prodirent, et quasi illi, qui sunt in puncto F ex puncto G proficiscerentur ; atque ita de caeteris : Animae apparebit objectum D F H eadem magnitudine et distantiâ, quâ videtur objectum E G I. Ut finem faciamus, notandum ; omnes modos, quibus anima objectorum distantiam visu dignoscere satagit, dubios esse atque incertos. Nam quantum ad angulos L M N, et M L N, illisque similes, ferè non amplius sensibiliter mutantur, cum objectum distat pluribus, quàm 15 aut 20 pedibus. Vide supra Fig. XXIV.Et quod attinet ad dispositionem humoris crystallini, minus etiam sensibiliter ea mutatur, simul ac objectum ab oculo plusquam tribus quatuorve pedibus distat. Denique judicium quod spectat de distantiâ, quod formamus vel per opinionem, quam de objectorum magnitudine concepimus : vel exinde, quoniam radii, qui à diversis ipsorum punctis proveniunt, in oculi fundo tàm accuratè non uniuntur ; tabulae ad perspectivae amussim depictae, utriusque argumenti vim elidunt, ostenduntque, quàm facilè istis decipiamur. Etenim quotiescunque figurae secundum perspectivam minores pinguntur, quàm Leffen – Moyardum, p. 65
Image haute résolution sur Gallica
nobis imaginamur esse illas debere, et coloribus obscurioribus, atque lineamentis confusioribus, utique remotiores apparent et majores, quàm revera sunt.Figura XXIV.

21. Explicatis itaque quinque sensibus externis, quatenus in hac machina reperiuntur : sensus internos, quibus eadem est instructa, silentio transire non licet.

22. Cùm igitur liquor, quem supra dixi in stomacho velut aquae fortis officio defungi, et ex sanguinis massa per arteriarum extremitates in ipsum continuò illabi, Leffen – Moyardum, p. 66
Image haute résolution sur Gallica
sufficiens alimentum istic non invenit, quod consumat : aut in quod omnes suas vires exerceat, in ipsum stomachum illas convertens, filamenta nervorum ejus solito vehementius agitat, commoventur cerebri partes, ex quibus illa oriuntur. Adeoque in causa sunt, quod anima, illi machinae unita, generalem famis ideam concipiat. Si verò liquor ille ejus sit temperamenti, ut vires suas magis exercere possit in certos quosdam cibos, quàm in alios ; quemadmodum communis aqua fortis citiùs metalla solvit, quam ceram : peculiari quoque modo in nervos stomachi aget : unde anima tùm concipiet appetitum hos potius cibos, quàm alios comedendi. Hîc notari potest mira hujus machinae conformatio, quod fames oriatur ex jejunio. Sanguis enim circulatione acrior fit, et ita liquor ex eo ad stomachum veniens, nervos magis vellicat ; idque modo peculiari, si peculiaris sit constitutio sanguinis : unde pica mulierum.

23. Liquor autem iste praecipuè in stomachi fundo congregatur, ibique sensum famis proritat. Quin etiam plures ejus partes ad gulam ascendunt. Et verò cum minùs copiosè illuc feruntur ad humectandum, et poros per modum aquae replendos, non aliter eò tendunt, quàm per modum aëris, aut fumi : proinde insolito modo Leffen – Moyardum, p. 67
Image haute résolution sur Gallica
in nervos agentes, motum in cerebro excitant, cujus occasione anima sitis ideam concipiat. Pari ratione, quando sanguis purior est, et subtilior, citiusque effervescit, disponit nervulum, qui ibi est, eo modo, qui ad voluptatis sensum excitandum requiritur : vel etiam si sanguis contraria temperie sit affectus, tristitiae sensum efficiet. Ex quibus manifestè constat, quidnam in illa machina reperiatur, quod aliis sensibus interioribus, qui nobis insunt, sese offerat. Tempus itaque exigit, ut explicare ordiar, quomodo spiritus animales in cerebri ventriculis ejusque poris moveantur, et quaenam functiones ab ipsis dependeant.

24. Si te fortè incessit curiositas pneumatica Templorum organa accuratiùs introspiciendi, videre tibi contigit, quî folles aëra in quaedam venti receptacula cogant ; quae uti mihi persuadeo, arcae venti meritò vocitantur : et quomodo aër ex illis suis carceribus in diversos canales modò hos, modò illos erumpat, prout organista digitis suis pulsat organi claves, sive manubria epistomiorum.

25. At hic si libet, concipe cor et arterias, quae spiritus animales in concavitates cerebri nostrae machinae compellunt, esse velut organi folles, Leffen – Moyardum, p. 68
Image haute résolution sur Gallica
qui aërem in ipsa venti receptacula impellunt. Objecta verò externa, quae, quatenus nervos movent, efficiunt, ut spiritus illarum concavitatum intrent in quorundam eorum nervorum poros, non insubidè comparaveris organistae digitis, qui secundum diversos motus, quibus claves deprimant, faciunt, ut aër ex venti receptaculis in certos quosdam tubos erumpat. Quemadmodum verò harmonia Organorum non dependet ab illa tuborum, quibus excitatur, dispositione, quae extrinsecus apparet : neque etiam ex figura receptaculorum venti aliarumve partium : sed tantummodò ex tribus causis. Nimirùm ex aëre, qui ex follibus spiratur : ex tubis, qui sonum edunt : atque ex distributione illius aëris in illos tubos. Similiter functiones, de quibus hîc sermo, nullatenus dependent ab exteriori omnium partium visibilium figurâ, quas Anatomici in cerebri substantia distinguunt : neque etiam ex figurâ concavitatum ejusdem : sed tantummodò ex spiritibus, qui ex corde profluunt : ex poris cerebri, per quos transeunt : et à modo, secundum quem spiritus illi in illos poros distribuuntur. Ut tantum necesse sit explicare, quicquid in hisce tribus maximè notatu dignum occurrit.

Leffen – Moyardum, p. 69
Image haute résolution sur Gallica
26. Primò quantum ad spiritus animales attinet ; ii diversis temporibus existere possunt, vel majori vel minori copia : eorumque partes vel magis minusve crassae : vel magis minusve agitatae : vel magis minusve inter se inaequales. Atque harum differentiarum ratione, omnes diversae complexiones, et naturales affectus, quibus afficimur, saltem quatenus non dependent à constitutione cerebri, vel peculiaribus affectibus animae, in hac machina repraesentantur. Si enim hi spiritus solito copiosiores existant, aptitudinem habebunt motus in illa machina excitandi planè similes iis, qui in nobis testantur bonitatem, liberalitatem, et amorem : similesque illis, qui indicant nos esse praeditos confidentiâ et audaciâ : si nimirum ipsorum partes sint fortiores, crassioresque. Promptitudinem verò, diligentiam et desiderium, si sint magis agitatae. Et tranquillitatem ingenii, si aequaliter moveantur. Quemadmodum è contra malignitatem, timiditatem, inconstantiam, negligentiam et inquietudinem prae se ferunt, si qualitatibus illis careant. Sciendum porrò omnes alias complexiones, sive naturales cupiditates ex his jam recensitis componi, sive ab iis dependere. Quemadmodum complexio laeta ex promptitudine et ingenii tranquillitate Leffen – Moyardum, p. 70
Image haute résolution sur Gallica
componitur : bonitas autem et confidentia temperamentum illud perfectiùs reddunt. Complexio tristis ex tarditate, et inquietudine constat : quam malitia et timor intendere queunt. Complexio cholerica ex promptitudine et inquietudine conflatur : quam malignitas et confidentia firmant. Atque idem de caeteris. Quia verò complexiones illae, aut saltem passiones, ad quas inclinant, admodum quoque dependent ab impressionibus, quibus afficitur substantia cerebri : quas postea melius intelliges ; Suffecerit hoc loco causas differentiarum spirituum recensere.

27. Ciborum igitur succus, qui per stomachum in venas transit, sanguini sese immiscens, semper quasdam suarum qualitatum communicat : et, ut caetera reticeam, quando illi recens permiscetur, illum plerumque crassiorem reddit ; ut tùm exiliores sanguinis particulae, quas sanguis mittit ad cerebrum, ut ibi fiant spiritus animales, non soleant tùm quidem tàm esse agitatae, neque tàm efficaces, neque tàm abundantes ; et per consequens, tantam alacritatem et levitatem istius machinae corpori non concilient, quam quidem postea : nimirum absolutâ digestione, cùm sanguis saepiùs iterato transitu per Leffen – Moyardum, p. 71
Image haute résolution sur Gallica
Cor, majorem sibi subtilitatem comparavit. Aër insuper, qui inspiratur, sese quoque certâ ratione permiscens sanguini, priusquam sinistrum cordis ventriculum ingrediatur, efficit, ut ibi vehementius incendatur : ibidemque producit spiritus vividiores et magis agitatos siccâ, quàm humidâ tempestate. Quemadmodum etiam cujuscunque generis flammam tùm temporis vehementius efflagrare manifestum est. Porrò cùm hepar est benè dispositum, atque sanguinem in cor effundendum perfectè allaborat : spiritus, qui ex illo sanguine excernuntur, longè sunt copiosiores, et ęqualiùs agitati. Hepate verò à suis nervis presso, partes sanguinis subtiliores, quas continet, derepente ad cor ascendentes, spiritus quoque solito copiosiores et vividiores generabunt, attamen minus aequaliter agitatos. Si fel, natum purgare sanguinem, ab illis partibus, quae aptiores sunt, ut reliqua sanguinis massa in corde inflammetur, officio suo desit : vel à nervo suo restrictum, materia, quam continet, refundatur in venas ; et spiritus etiam tantò erunt vividiores, seu agiliores, simulque inaequalius agitati. Si verò lien, cujus è contra est purgare sanguinem ab illis partibus, quae minùs eo, quo dictum est, modo, in corde inflammari possunt, malè fit Leffen – Moyardum, p. 72
Image haute résolution sur Gallica
dispositus : aut suo nervo, aliove corpore constrictus, pressusve, materia, quam continet, regyrabit in venas ; spiritusque erunt eò minus copiosi, minusque agitati, atque inaequalius acti. Denique omnia illa, quae sanguini mutationem quandam inferre queunt, possunt quoque spiritus immutare : sed omnium maximè nervulus, qui in corde terminatur, quandoquidem distendere et constringere potest, tùm ambos introitus, per quos sanguis venarum, et aër expulmonibus descendunt, cùm etiam illos, per quos sanguis exhalat in arterias, mille differentias spiritibus indere potest. Haud secus quàm calor quarundam lampadum, quae chymicis sunt in usu, diversimodè temperari potest, quatenus magis minusvè aperitur modo illud orificium, per quod oleum aliudve flammae alimentum se debet recipere, modo illud, per quod fumus elabitur.

28. Quod verò ad cerebri poros attinet ; eos nobis aliter imaginari non debemus, quam per modum quorundam intervallorum, quae inter fila lintei observare licet. Totum enim cerebrum nihil aliud est, quàm textus quispiam peculiari modo concinnatus, quem hic explicare conabor.

Leffen – Moyardum, p. 73
Image haute résolution sur Gallica
29. Concipe igitur superficiem A A, quae respicit concavitates E E, velut plexum satis expansum, densumque textum, cancellatim reticulatum. Figura XXXI. Cujus singula filamenta nihil aliud sunt, quàm totidem tubi, per quos spiritibus patet introitus : quique continuò respicientes glandulam H, unde spiritus exiliunt, facillimè huc atque illuc, ad diversa illius glandis puncta sese convertere possunt : uti videre licet, aliter esse conversos in figura 48 quam 49. Cogita quoque, innumerum filamentorum valdè exilium numerum ex illo plexu prodire. Quorum alia aliis ordinariò Leffen – Moyardum, p. 74
Image haute résolution sur Gallica
sunt longiora. At verò, postquàm haec filamenta sibi diversimodè reticulatim sunt intertexta per totum spatium B, longiora descendunt ad D : indeque medullam nervorum componentia, per omnia membra disparguntur. Cogita quoque, praecipuas horum filamentorum qualitates esse, sola vi spirituum, quibus tangantur, facilè admodum variis modis plicari, flectique posse ; haud secus ac si ex plumbo, vel cera confecta forent : adeoque semper retinere plicam, qua ultimò erant affecta, donec ipsis alia à spiritibus contrario modo agentibus imprimatur. Considera denique, poros, de quibus hîc quaestio, nihil esse, quàm intervalla, quae inter haec filamenta reperiuntur : quaeque diversimodè extendi et constringi possunt vi spirituum in ea sese recipientium : quatenus nimirùm illa vis, vel intensior est, vel remissior. Breviora verò illius plexus filamenta sese recipiunt in spatium C C : ubi singula terminantur ad extremitates quorundam inibi vasculorum, per quae cerebrum alimentum accipit. Ut verò omnia explicem, quae in illo plexu occurrunt notatu digna, operae pretium erit agere de spirituum distributione. Primò igitur, sese nulli loco alligant, sed prout intrant cerebri ventriculos E E, per foramina glandulae notatae Leffen – Moyardum, p. 75
Image haute résolution sur Gallica
literâ H, è vestigio tendunt ad tubos aa, qui illis directius opponuntur : et si tubi isti aa minùs sint reserati ad omnes recipiendos, ad minimum saltem fortiores agilioresque capient. Interea debiliores et residui repelluntur ad canales I, K, L, qui nares respiciunt, atque palatum. Scilicet magis agitati ad canalem I : per quem, cum adhuc vigoris satis habent, et exitum minus liberum inveniunt, quandoque tàm impetuosè prosiliunt, ut titillationem interioribus narium partibus, adeoque sternutationem excitent. Deinde, reliqui spiritus se recipiunt ad K et L : in quos canales, utpote admodum capaces, facilis ipsis est transitus : vel si illis ibidem introitus negetur, ita ut coacti sint reverti ad tubulos aa, qui interiori cerebri superficie ; insunt, confestim scotomiam, vertiginemve causantur, quibus functiones imaginationis turbantur. In transitu verò notare licet, particulas spirituum debiliores in pituitam facilè condensari : non quidem quamdiu in cerebro continentur, nisi vehemens quidam morbus adsit : sed in istis amplioribus spatiis, quae infra basin illius inter nares et guttur deprehenduntur. Quemadmodum fumus in tubo quidem camini facilè degenerat in fuliginem, nunquam verò in foco, ubi viget ignis. Leffen – Moyardum, p. 76
Image haute résolution sur Gallica
Nota quoque ; dùm ajo spiritus egrediendo ex glandula H, tendere in spatia concavae, sive interioris superficiei cerebri, illis directiùs opposita, non hanc mihi mentem esse, ut intelligas, eos tendere directè ad illa duo, quae ipsis è diametro sunt opposita. Certè quandoquidem cerebri substantia mollis admodum et plicabilis est, concavitates illius admodum angustae forent et fermè omnes occlusae, uti in cadaveris cerebro apparet : nisi spiritus quidam se in illas reciperent. Sed origo, ex qua illi spiritus scaturiunt, ordinariò solet tantâ eorum copiâ abundare, ut simulac ventriculos cerebri intrant, ibi viribus polleant, obstantem sibi materiam unde quaque circumpositam removendi, eamque inflandi : omniaque nervorum filamenta, quae ex ea prodeunt, intendendi. Quemadmodum paulò vehementior ventus vela pandere, omnesque funes, quibus affixa sunt, tendere potest. Unde haec machina tum equidem disposita, ut omnibus spirituum actionibus pariter obediat, corpus hominis vigilantis prae se fert. Aut saltem spiritus vim habent pellendi, adeoque expandendi quandam duntaxat cerebri partem, caeteris immotis flaccidisque : uti quoque vela flaccida remissaque observamus, cùm ventus debilior est, Leffen – Moyardum, p. 77
Image haute résolution sur Gallica
quàm ut illa implere, planeque expandere possit. Atque machina sic disposita, corpus hominis dormientis repraesentat, et cui per insomnia diversa phantasmata occurrunt. Concipe, exempli Figura XXXII. gratia, eam esse differentiam, inter M et N, quam intervigilantem et dormientem, simulque somniantem observamus. Sed antequam de somno ejusque insomniis peculiariùs agam, operae pretium erit, illa omnia considerare, quae cerebro vigiliarum tempore accidunt : quomodò nimirùm formentur objectorum ideae in sede imaginationi atque sensui communi dicata : et quomodo Leffen – Moyardum, p. 78
Image haute résolution sur Gallica
illae in memoria conserventur, atque omnium membrorum motum cieant.Figura XXXIII.

30. Ex figura notata M constat, quomodo spiritus, effluentes ex glande H, postquam dilataverint partem cerebri notatam A, reseratis omnibus poris, inde se recipiant ad B, deinde ad C, denique versus D : unde in omnes nervos diffunduntur. Atque hoc modo omnia filamenta, ex quibus nervi cerebrumque sunt composita, sic intenta continent, ut actiones etiam illae, quae valdè exilis virtutis sunt ad movendum, facilè ab altera sui extremitate alteri communicentur : Leffen – Moyardum, p. 79
Image haute résolution sur Gallica
quibus viarum, quas transeunt, obliquitas neutiquam est impedimento. Sed ne illi viarum anfractus tibi obsint, quo minus clarè percipias quomodo illa obliquitas inserviat formationi idearum objectorum, quae sensus feriunt, oculos in hanc figuram conjice. Vide in sequenti figura filamenta 1, 2, 3, 4, 5, 6Figura XXXIV. : et similia, quae nervos opticos componunt : atque expanduntur ab oculi fundo 1, 3, 5, usque ad interiorem cerebri superficiem 2, 4, 6 et cogita, haec filamenta eo modo esse disposita, ut, si radii ducti, verbi Leffen – Moyardum, p. 80
Image haute résolution sur Gallica
gratia, à puncto A, premant fundum oculi in puncto i, eâ ratione trahant totum filamentum 1, 2 et extendant magisque aperiant tubulum notatum numero 2. Eodem prorsus modo, radii incidentes in punctum 3, aperiunt tubulum 4. Idemque de caeteris esto judicium : ita ut, quemadmodum diversi modi, quibus puncta 1, 3, 5 istis radiis premuntur, oculi fundo figuram imprimunt respondentem objecto A, B, C : uti supra dictum. Sic etiam evidens est diversos modos, quibus tubuli 2, 4, 6 aperti sunt filamentis 1, 2, 3, 4, 5, 6, etc. sui quoque vestigium interiori cerebri superficiei imprimere debere.

31. Deinde cogita spiritus, qui in singulos tubulos 2, 4, 6, et his similes, conantur ingredi, non prodire indifferenter ex omnibus punctis, quae insunt superficiei glandis H, sed solummodo ex quibusdam singulatim : atque illos, qui exempli gratia, egrediuntur ex puncto A, conniti, ut ingrediantur tubos 4. et 6. atque sic de caeteris. Ut simul atque illorum tubulorum hiatus fit major, spiritus ex hujus glandis superficie liberiùs citiùsque, quàm antehac, incipiant egredi per puncta illos tubulos respicientia. Et quemadmodum diversi modi, quibus tubi 2, 4, 6 sunt aperti, interiori cerebri superficiei figuram imprimunt, Leffen – Moyardum, p. 81
Image haute résolution sur Gallica
similem objecto A B C. Sic etiam illi modi determinationesve, quae oriuntur à spiritibus scaturientibus à punctis A B C, eandem figuram superficiei glandis imprimunt. Notandum verò, me hoc loco figurae nomine non tantum illa intelligere, quae linearum determinationes, objectorumque superficies quodammodo repraesentant : sed etiam illa omnia, quae eo, quo dictum est, modo, animae occasionem exhibere possunt sentiendi motum, distantiam, magnitudinem, colores, sonos, odores, aliasque similes qualitates. Imò etiam illa, quibus anima perciperet titillationem, dolorem, famem, laetitiam, tristitiam, aliasve similes passiones. Intellectu enim facile est, tubum, verbi gratia, 2 alio modo aperiri actione, quam dixi excitare sensum coloris rubri, vel sensum titillationis : quam per illam, quam asserui inducere sensum coloris albi : vel eum, qui est doloris. Spiritusque profluentes ex puncto A, diversimodè in hunc tubum tendere, quatenus diversimodè fuerit reseratus : et sic de caeteris. Hisce verò figuris non connumerandae sunt illae, quae sensuum externorum organis, aut interiori cerebri superficiei inscribuntur. At istae duntaxat, quibus afficiuntur spiritus in superficie glandis H : ubi imaginationis Leffen – Moyardum, p. 82
Image haute résolution sur Gallica
et sensus communis sedes est. Quae sumendę sunt pro ideis, id est, pro formis aut imaginibus, quas anima rationalis immediatè considerabit, postquam isti machinae unita, objectum aliquod imaginabitur aut sentiet. Notandum, Figura XXXV. me dicere ; imaginabitur, aut sentiet : quandoquidem ideae nomine generaliter comprehendere volo quascunque impressiones, quas spiritus egredientes ex glandula H recipiunt. Quae omnes, cum nimirum dependent ab objecti praesentia, ad sensum communem referendae. Leffen – Moyardum, p. 83
Image haute résolution sur Gallica
Sed eae quoque, ut post demonstrabo, à multis aliis causis provenire possunt : et tùm imaginationi tribuendae sunt. Hîc addere possem : quomodo istarum idearum vestigia transeant per arterias in cor : indeque per totum sanguinem radios suos diffundant. Quomodo etiam eadem, quibusdam matris actionibus, quandoque sic determinari possint, ut sese membris infantis, qui in matris utero formatur, imprimant. Sed sufficiet porrò tibi explicare, quomodo imprimantur internis cerebri partibus, notatis B : Ubi sedes est memoriae. Cogita igitur, postquam spiritus, qui egrediuntur ex glandula H, ibi cujusdam ideae impressionem receperint, inde transire per puncta 2, 4, 6, et similes, in poros, sive intervalla, quae reperiuntur inter filamenta, ex quibus illa cerebri pars B B est composita. Qui porrò spiritus et vi praediti sunt intervalla quadantenus dilatandi : quin etiam plicandi et diversimodè disponendi filamenta, in quae transeuntes impingunt, secundum diversos modos, quibus moventur, diversasque aperturas tubulorum, per quos transeunt : Ut ibi quoque figuras objectorum figuris similes imprimant. Non tamen primo, ictu tantâ facilitate aut perfectione, illis induntur, qua glandi H. Sed sensim meliùs, Leffen – Moyardum, p. 84
Image haute résolution sur Gallica
accuratiusque : quatenus spirituum actio vel fortior est, vel diuturnior, vel saepius repetita. Qua de causa, hae figurae tàm facilè quoque non delentur, sed ibi remanent : ita ut ipsis mediantibus ideae, quae aliquando illi glandi fuerunt inditae, ibi longo post tempore, absentibus etiam Figura XXXV. objectis, quorum simulacra sunt, iterum formari queant. Qua in re consistit memoria. Cùm, exempli gratia, actio objecti A B C magis aperit tubos 2, 4, 6, 8, est in causa, quod spiritus majori copia eos intrent, quam hoc adjumento destituti Leffen – Moyardum, p. 85
Image haute résolution sur Gallica
possent. Est quoque in causa, quod dum ulterius transeunt ad N, viribus polleant, ibi canaliculos quosdam sibi formandi, qui cessante quoque actione objecti A, B, C, remaneant aperti : aut saltem si occludantur, eam dispositionem relinquant filamentis, ex quibus illa cerebri pars N est composita, qua mediante longè facilius rursus aperiri possint, quàm si nunquam fuissent aperti. Figura XXXVI.Quemadmodum si plures acus transiissent textum, uti vides in eo, quod notatur A foraminula, quae in eo fierent, remanerent aperta, quemadmodum circa B, etiam acubus ablatis. Vel si iterum occluderentur, quaedam nihilominus signa in illo texto relinquerent, velut circa O : quae post perfacilè de novo recludi possent. Leffen – Moyardum, p. 86
Image haute résolution sur Gallica
Figura XXXVIIImò notandum ; quod si quaedam tantum eorum recluderentur, uti A et B illâ solâ ratione, etiam alia, puta C et D, eodem tempore aperirentur : imprimis si saepiùs simul fuerint aperta, atque alia sine aliis aperire solita non fuissent. Unde liquet, quomodo recordatio rei queat excitari per memoriam alterius, quae alias simul cum illa memoriae fuit impressa. Quemadmodum naso, oculisque visu perceptis, statim frontem, os, caeterasque omnes faciei partes mihi imaginor : quia nullam illarum partium videre solitus sum, quin simul omnes intuear. Sic etiam conspiciens Leffen – Moyardum, p. 87
Image haute résolution sur Gallica
ignem, recordor caloris ejus : quandoquidem ignem videndo, simul et illum haud rarò percepi. Figura XXXVIII.Considerandum porrò ; glandulam H ex materia valdè molli compositam esse : quaeque substantiae cerebri undequaque non est unita, sed tantummodo arteriolis illi annexa : quarum tunicae sic satis laxae sunt et plicabiles, quibus suspensa velut in bilance, vi sanguinis, quem calor cordis in ipsam impellit. Ut facili negotio determinari queat ad sese inclinandum magis minusve, modo huc, modo illuc : efficiatque ut inclinando disponat spiritus, qui ex illa egrediuntur, Leffen – Moyardum, p. 88
Image haute résolution sur Gallica
ut potiùs in has, quam illas cerebri partes profluant. Atqui duo comprimis hic occurrunt (viribus animae, de quibus postea, non connumeratis) quae glandulam illam movere possunt, hîc neutiquam praetermittenda. Primum est differentia, quae occurrit inter particulas spirituum, qui ex ea egrediuntur. Si enim omnes spiritus aequalium essent virium, nullaque foret alia causa, quae eam huc, illucve inclinare posset : spiritus per omnes glandulae poros aequaliter diffluerent, et ipsa sese velut in aequilibrio prorsus immobilem in capitis centro contineret. Quemadmodum ostensum in figura 40. Verùm tamen, quemadmodum corpus aliquod filis quibusdam affixum, atque vi fumi ex camino egredientis in aëre sublatum, continuò fluctuaret, quatenus diversae fumi partes diversimodè in illud agerent : Sic etiam particulae illorum spirituum, qui glandulam istam allevant, sustinentque, fermè semper aliquantulum differentes, ipsam modo in hanc, modo in aliam partem inclinant. Quemadmodum videre licet in figura 41. Ubi non tantum illius centrum H paulo remotius est à centro cerebri, notato litera O : verum etiam arteriarum extremitates, quae eam sustinent, ita sunt incurvatae, ut ferè omnes spiritus, Leffen – Moyardum, p. 89
Image haute résolution sur Gallica
quos ipsi offerunt, tendant per superficiem a, b, c, ad tubulos 2, 4, 6, 8 : aperiendo eâ ratione illos illorum tubulorum poros, qui eò caeteris directius respiciunt.Figura XXXIIII. Praecipuus autem effectus, qui ex his oritur, in eo consistit ; quod spiritus ita egredientes, peculiariùs nimirum ex certis quibusdam partibus superficiei glandis, quam ex aliis, efficaciam habeant interioris superficiei cerebri tubulos, in quos sese recipiunt, circumvertendi ad loca, quibus egrediuntur ; nisi fortè omnes eò conversos reperiant : atque hac ratione Leffen – Moyardum, p. 90
Image haute résolution sur Gallica
efficiendi, ut membra, quibus illi tubuli sunt affixi, ad illa loca moveantur, ad quae se referunt partes superficiei H. Notandum quoque, ideam motus membrorum non consistere, nisi in modo, quo spiritus ex illa glande tum exsiliunt : adeoque motum ipsum à sua idea formari. Quemadmodum hic, exempli gratia, supponere possumus causam, quâ tubus 8 magis sese convertit ad punctum b, quàm aliorsum, illam duntaxat esse, quod spiritus egredientes ex isto puncto, majori vi in illum, quàm alii tendant. Atque hoc ipsum animae occasionem exhibet sentiendi brachium se vertere ad B, si sic machinae brachium sit dispositum, uti modo supponam. Cogitandum enim, omnia puncta, ad quae tubi illi converti possunt, ita respondere omnibus locis, ad quae brachium, notatum 7, moveri potest, ut nullâ aliâ causâ brachium jam sit conversum ad objectum B, quam quia ejus tubus respicit punctum b. Quod si spiritus cursum mutantes, tubum suum converterent ad aliud aliquod punctum, puta ad c, filamenta 7, quae, circa eum orta, producuntur in ea brachii membra, mutantes eâdem ratione situm suum, quosdam cerebri poros, sitos circa d, atque alios quosdam, dilatarent. Quo fit, ut spiritus ex iis in illos musculos Leffen – Moyardum, p. 91
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. 92
Image haute résolution sur Gallica
aliter, quam impraesentiarum, transituri, convertant è vestigio brachium ad objectum C. Prout reciprocè, si alia quaedam actio, quàm illa spirituum, qui intrant per tubulum 8, vertat idem brachium ad B, aut ad C, efficeret, ut isti tubi 8 aut d, sese verterent ad b, aut c : adeoque illius motus idea simul etiam formaretur ; saltem si attentio non esset distracta, id est, si glandula H fortiori quadam actione non esset praepedita ad se inclinandum ad 8. Atque ita in genere cogitandum, alium quemcunque tubulum in interiori cerebri superficie situm, referri ad unumquodque caeterorum membrorum : et unumquodque caeterorum punctorum superficiei glandis H, ad quemcunque locum, quo membra illa converti possunt. Ut membrorum motus, eorumque ideas sibi mutuò atque reciprocè causas esse nihil repugnet. Quinetiam hac occasione intelligimus, quare, cum ambo machinae oculi, atque variorum aliorum sensuum organa in idem objectum sunt conversa, ideò plures ideae in illius cerebro non formentur, sed unica duntaxat. Cogitandum est semper, esse eadem puncta hujus superficiei glandulae H, ex quibus spiritus egrediuntur, qui, in diversos tubos tendentes, diversa membra ad diversa objecta Leffen – Moyardum, p. 93
Image haute résolution sur Gallica
convertere possunt : Quemadmodum hic ex solo puncto b egrediuntur spiritus, qui tendentes ad tubos 4, 4 et 8, eodem tempore vertunt duos oculos, dextrumque brachium ad objectum B : quod creditu non est difficile. Ut porrò intelligamus, in quo idea distantiae objecti consistat ; cogitandum est, quatenus superficies situm mutat, eadem ejus puncta sese referre ad loca tantò magis distantia à centro cerebri, notato O, quanto sunt propiora, et eo magis propinqua, quo Figura XL. sunt remotiora. Prout hic, exempli gratiâ, si punctum B paulò magis retrò cessisset, se referret ad locum remotiorem, quàm B. At si esset paulò inclinatior ad anteriorem partem, se referret ad locum propiorem : unde fiet, si machinae insit anima, ut ea quandoque diversa objecta sentire possit, mediantibus iisdem organis, eodem modo dispositis, licet prorsus nihil immutetur, praeter situm glandis H. Prout hic, exempli gratia, anima percipere poterit id, quod est in puncto l, mediantibus duabus manubus tenentibus duos baculos N L et O L. Quandoquidem ex puncto l glandis H egrediuntur spiritus, qui tendunt ad 7 et ad 8, quibus duae illae manus respondent. Si verò haec glans H esset paulò vicinior, quàm etiamnum est ita ; ut puncta n et o Leffen – Moyardum, p. 94
Image haute résolution sur Gallica
essent in locis, notatis I, K, atque per consequens spiritus ex illis fuissent egressi, qui tendunt ad 7 et 8, anima percipere deberet illud quod est ad Leffen – Moyardum, p. 95
Image haute résolution sur Gallica
N et O, mediantibus iisdem manubus, neutiquam quoque mutatis. Notandum tamen est ; cùm glans H est inclinata ad partem aliquam solâ vi spirituum, anima rationali sensibusque externis ad productionem idearum, quae in glandis superficie formantur, nihil conferentibus, ideas non solum provenire ex particularium sibi mutuo occurrentium, ex quibus hi spiritus constant, inaequalitatibus (quas diversitatem complexionis efficere dictum est suprà) sed etiam ex memoriae vestigiis. Nam si peculiaris cujusdam objecti figura distinctiùs, quam ulla alia, cerebri parti impressa sit, ad quam glandula accuratè propendeat, spiritus quoque eò tendentes impressionem non possunt non recipere : et hac ratione res praeteritae quandoque merè fortuitò in cogitationem redeunt, licet memoria à nullo objecto, quod sensus feriat, admodùm excitetur. Si vero, quod saepè contingit, plures atque diversae figurae eidem cerebri parti ferè aequè perfectè impressae reperiantur, spiritus aliquid ex uniuscujusque impressione recipient, plus, minusve, quatenus eorum particulae diversimodè in eos incurrunt. Atque hoc modo Chimaerae, et hippogryphi in eorum componuntur imaginatione, qui vigilando somniant, hoc est, qui phantasiam Leffen – Moyardum, p. 96
Image haute résolution sur Gallica
suam, nullis objectis externis ab illis nugis avocant, nullave ratione gubernant, sed laxatis habenis illi per socordiam vagari permittunt. Effectus verò memoriae, cujus examen hîc majoris utilitatis est, in eo consistit, quod haec machina, nullâ licet animâ illi inexistente, nihilominus disponi naturaliter possit, ut verorum hominum, aut aliarum quoque rerum similium, quae praesentes illi adsunt, motus imitari possit. Altera causa, quae motus glandis H determinare potest, est actio objectorum in sensus incurrentium. Minimè enim obscurum est, exempli gratiâ, Leffen – Moyardum, p. 97
Image haute résolution sur Gallica
dilatato introitu tuborum 2, 4, 6, 8. actione objecti A, B, C, spiritus, qui statim liberius et concitatius, quàm antea, per illam ad eos fluere incipiunt, glandulam illam paululum post sese attrahere : quae si aliunde non impediretur, redderetur inclinatior : atque mutando suorum pororum dispositionem, majorem spirituum copiam emitteret per a, b, c, ad 2, 4, 6, 8, quàm antea : quapropter idea, quae ab illis spiritibus formatur, tanto perfectior redditur. Atque hic effectuum, qui observandi erant, primus est. Alter effectus conspicitur ; quod cùm glandula sic detinetur aliquò inclinata, ea propter impediatur, quò minus tàm facilè recipere possit ideas objectorum, quae aliorum sensuum organa afficiunt. Uti hic, exempli gratia, cùm omnes ferè spiritus, quos producit glandula H egrediuntur ex punctis a, b, c, sufficienter non egrediuntur ex puncto d, ut formare possint ideam objecti D. Unde concludo actionem non esse adeo vivam, nec adeo efficacem, quam a, b, c. Ex quibus manifestum est, ideas sibi mutuò obesse : adeoque pluribus intentis, minor est ad singula sensus. Notandum itidem, quotiescunque sensuum organa fortiùs ab hoc, quàm abillo affici incipiunt, nondum prorsus accuratè ad actionem Leffen – Moyardum, p. 98
Image haute résolution sur Gallica
illam recipiendam disposita, solam objecti istius praesentiam ad perficiendam illam dispositionem sufficere. Ut, si oculus, exempli Figura XLIII. gratia, sit dispositus ad locum quendam valdè remotum aspiciendum, cùm fortè objectum A, B, C, quod est valdè propinquum sese illi offerre incipit : certum est, actionem istius objecti efficere posse, ut illico disponatur ad illud obtutu defixo aspiciendum. Sed quo haec omnia clarius percipiantur, primum considerandum, differentiam esse inter oculum dispositum ad videndum objectum remotum, qualis exhibetur figura 50 : et inter eundem dispositum ad videndum Leffen – Moyardum, p. 99
Image haute résolution sur Gallica
Figura XLIV.objectum paulò propiùs situm, uti ex figura 51 apparet : quae non in eo tantum consistit, quod humor crystallinus est paulo incurvatior, aliaeque oculi partes proportione quadam aliter Figura XLV. sint dispositae in posteriori figurâ, quam priori : sed et in eo, quod tubuli 2, 4, 6, inclinati sint ad punctum propius : et quod glandula H paululum ad eos accesserit : et quod pars superficiei a, b, c, proportione quadam sit paulò incurvatior ; ut in unâ non minùs, quam in alterâ figurâ, semper ex puncto a spiritus egressi tendant Leffen – Moyardum, p. 100
Image haute résolution sur Gallica
in tubulum 2, ex puncto b in tubum 4, et ex puncto c in tubum 6. Considerandum quoque, solum motum glandulae H sufficere ad tubulorum situm immutandum : et per consequens toti oculo aliam dispositionem inducendam : quemadmodum supra generalius indicatum, eos omnia corporis membra movere posse. Considerandum deinde ; tubulos 2, 4, 6, posse tanto magis esse apertos per actionem objecti A, B, C, quantò oculus ad illud videndum magis est dispositus. Nam si radii, qui incidunt, exempli Leffen – Moyardum, p. 101
Image haute résolution sur Gallica
gratia, in punctum 3, omnes veniant à puncto B, uti fit, cum oculus aciem istuc intendit, manifestum et verò necesse est, eorum actiones fortiùs ferire filamenta 3, 4, quam si partim prodirent ab A, partim à B et partim à C. Uti accidit simulac oculus situ paulò diverso est compositus. Hujus rei ratio est, quia ipsorum actiones neque sibi adeo similes, neque etiam sibi unitae, ejusdem prorsus efficaciae esse nequeunt : imò saepenumerò alię aliis obsunt. Quod tamen duntaxat locum habet in objectis, quorum lineamenta non sunt admodum similia, neque admodum confusa, non verò in aliis : neque etiam in iis, quorum distantiam oculus accuratè distinguere potest. Ulteriùs considerandum ; glandulam H facilius moveri posse in illam partem, in quam se inclinando, disponet oculum ad recipiendam actionem objecti, quod omnium efficacissimè, et distinctissimè in ipsum agit, quàm ad eas partes, ubi contrarium efficere posset. Quemadmodum exempli gratia, ex figura 50. constat vires longè minores necessarias esse ad ipsam incitandam, ut paulo magis inclinetur antrorsum, quàm ut se recipiat retrorsum. Etenim retrò cedendo, oculum minus redderet dispositum, quàm est, ad recipiendam actionem objecti A, B, C. Atque Leffen – Moyardum, p. 102
Image haute résolution sur Gallica
ita in causa esset, quod tubuli 2, 4, 6, ea actione minus essent aperti : spiritusque, qui egrediuntur ex punctis a, b, c, minùs liberè in istos tubos profluerent. E contra antrorsum propendens, effectum planè contrarium produceret. Nimirùm, oculo se ad actionem illam disponente, tubuli 2, 4, 6, aperirentur magis, et per consequens, spiritus scaturientes ex punctis a, b, c, ad eos multo liberiùs profluerent : et proinde simulac glandula vel minimo motu inciperet affici, spirituum effluxus ipsam eodem momento abriperet transferretve : eique moram sese sistendi non permitteret, antequam eo modo esset disposita, quo modo eam sitam exhibet figura 51. atque oculus directè respiceret A, B, C. Solùm igitur restat indicanda causa, quâ ea sic moveri incipiat : quae ordinariò nulla alia est, praeter efficaciam ipsius objecti, quod cujusvis sensus organa feriens, aperit orificia quorundam tubulorum, qui existunt in interiori cerebri superficie : quò spiritus ocyus convolantes, glandulam quadantenus secum rapiunt. Ast, si illi tubuliaequè aut magis aperti fuerint, quàm objectum illud eosdem aperit : cogitandum, spirituum particulas, quae in eorum poros profluunt, cum sint inaequales, illam modo huc, modo illuc, oculi Leffen – Moyardum, p. 103
Image haute résolution sur Gallica
nictu citius, quaquavorsum promptissimè convertere nullam requiem illi, vel per momentum concedentes. Et si quodam fortè impulsu moveatur eò, quò se facilè inclinare nequeat, illa actio ex se minus efficax, ferè nihil efficiet. Sed è contra statim atque glandula vel à re minima pellitur ad locum, quò jam omninò propendet, eò quoque confestim sese vertet : adeoque organon sensus ad objecti sui actionem tàm perfectè, quàm fieri potest, recipiendam disponet.

32. Tandem spiritus deducamus in nervos usque, et motus ex iis dependentes perpendamus.Figura XXXVIII. Leffen – Moyardum, p. 104
Image haute résolution sur Gallica
Si tubulorum in intima cerebri parte sitorum alii non magis, aliove modo hient, quàm alii : et consequenter, si spiritus peculiaris cujusdam ideae impressionem non habeant, temerè atque indifferenter quaquavorsum diffunduntur, transeuntque per poros, qui sunt circa B in eos, qui sunt circa C. Unde subtiliores eorum particulae ex cerebro per poros pelliculae, quae eam involvit, planè effluent : residuae verò deinde spirituum partes profluentes ad D, transibunt in nervos et musculos, nullum effectum peculiarem in iis edentes : quandoquidem omnibus aequaliter distribuuntur. Si verò illorum tubulorum, quidam actione objecti in sensus agentis, magis minusve hient : aut etiam aliter sint aperti, quàm illorum vicini, filamenta cerebri substantiam componentia [quorum per consequens alia aliis quoque paululum intensiora aut remissiora existunt] ducent spiritus ad certam suae baseos partem : indeque in certos nervos vel majori, vel minori vi, quam in alios. Quod suffecerit ad diversum motum in musculis excitandum, uti fusiùs explicatum suprà.

33. Ut autem concipias motus illos similes iis, quibus nos diversis objectorum actionibus, sensus nostros afficientibus, naturaliter incitamur : Leffen – Moyardum, p. 105
Image haute résolution sur Gallica
velim sex diversas circumstantiarum species mecum expendas, à quibus illi dependeant. Prima est locus : unde actio provenit, quae tubulorum illorum quosdam aperit, in quos spiritus primùm ingrediuntur. Secunda consistit in efficacia, aliisque istius actionis qualitatibus. Tertia in dispositione filamentorum, quae substantiam cerebri componunt. Quarta in inaequalitate virtutis et efficacię, quam particulae spiritus habere possunt. Quinta in membrorum externorum diverso situ. Et sexta in occursu plurium actionum, quae sensum eodem tempore movent. Quod ad locum attinet, unde actio procedit : jam abunde constat ; quod si, exempli gratia, objectum A, B, C, in alium sensum, quàm in visum ageret, in interiori cerebri superficie alios tubos aperiret, quam eos, qui notantur 2, 4, 6. Si verò objectum propinquius esset, aut remotius, aliove situ, respectu oculi, quàm jam existit, posset quidem eosdem tubos reserare, sed alio situ disponerentur, quàm impraesentiarum : et proinde spiritus adducerent ad alia loca, quam ad a, b, c, quo eos jam deducunt. Atque ita de caeteris. Quod attinet ad diversitatem qualitatum actionum, quae tubulos illos aperiunt : etiam illud manifestum est, eas quoque pro sua diversitate eosdem diversimodè Leffen – Moyardum, p. 106
Image haute résolution sur Gallica
aperire. Et cogitandum, solam hanc dissimilitudinem sufficere ad cursum spirituum in cerebro immutandum. Figura XLVI.Uti, exempli gratia ; si objectum A, B, C, est rubrum, id est, si ageret in oculum 1, 3, 5, quemadmodum (uti quoque supra dictum) requiritur, ut color rubicundus sentiatur : et si objectum illud ulterius sit affectum figurâ pomi, aliusve fructus : cogitandum est, illud certâ quâdam ratione aperturum tubulos 2, 4, 6. Quae causa erit, quod particulae cerebri, quae sunt versus N, paulo magis solito se mutuo Leffen – Moyardum, p. 107
Image haute résolution sur Gallica
premant, aliis in alias agentibus : et quae sunt circa O, discedant à se mutuò : ita ut spiritus, qui intrabunt per illos tubulos 2, 4, 6, moveantur ab N per O, versus P. Et si illud objectum A, B, C, alterius cujusdam coloris, aliusque figurae foret, praecise eadem illa filamenta, quae sunt circa N et O, non essent in causa, quod eo tenderent spiritus, qui intrant per 2, 4, 6, sed alia hisce vicina eos aliorsum deducerent. Si verò calor ignis A, qui propè adest manui B, mediocris foret, cogitandum est ; modum, quo tubos 7 aperit, esse causam, quare partes cerebri, quae sunt circa N, premerentur : illae verò, quae sunt circa O, paulò magis, quàm Figura XLVII. solent, dilatarentur. Atque ita spiritus, qui procedunt ex tubo 7, tenderent per O ad P. Sed posito, ignem illum urere manum : cogitandum est, illum sua actione usque adeo aperire tubulos 7, ut spiritus, qui in illum influunt, vim habeant longiùs tendendi per lineam rectam, quam usque ad N : nimirùm usque ad r : ubi propellentes particulas cerebri, quae illis in transitu occurrunt, eas ita premunt, ut per ipsas repellantur ad S. Et sic de caeteris. Quod ad filamentorum dispositionem, quae cerebri substantiam componunt : haec aut acquisita est, aut naturalis. Et quia acquisita dependet ab omnibus aliis circumstantiis, Leffen – Moyardum, p. 108
Image haute résolution sur Gallica
quae spirituum cursum immutant, eam postea commodiùs explicavero. Sed ut exponam, qua in re naturalis ipsorum dispositio consistat : animadvertendum est, Deum haec filamenta formando sic disposuisse, ut ductus porique, quos inter illa reliquit, deducere possint spiritus, peculiari quadam vi agitatos, in omnes nervos, in quos tendere debent, ut in hac machina eosdem Leffen – Moyardum, p. 109
Image haute résolution sur Gallica
motus excitent, ad quos similis actio, ex naturae nostrae instinctu promanans, nos incitare posset. Quemadmodum, exempli gratia, ubi ignis A urit manum B, efficitque, ut spiritus, qui intrant per tubulum 7, tendant ad O : spiritus isti duos poros ductusq; principes inveniunt o, r et o, s.Figura XLVIII.Quorum unus o, r eos defert in omnes nervos, qui membris exterioribus movendis inserviunt, eo modo, qui requiritur ad istiusmodi actionis vim Leffen – Moyardum, p. 110
Image haute résolution sur Gallica
evitandam : nimirùm in eos, qui retrahunt manum, aut brachium, aut totum corpus : et in eos, qui caput circumagunt, et oculos ad ignem convertunt, quo distinctiùs prospiciant, quid facto opus sit, ut sibi caveat. Per alium verò ductum o, s, spiritus in omnes eos nervos transeunt, qui inserviunt motibus interioribus, similibus iis, qui in nobis sequuntur dolorem : videlicet in eos, qui cor restringunt, jecur agitant : aliosque his similes. Quemadmodum etiam in eos nervos, qui externos illos motus efficere queunt, quibus motus isti interiores significentur : uti in eos, qui excitant lachrymas, qui frontem, genasque corrugant, quique vocem ad ejulandum disponunt. At si manum B, valdè frigidam ignis A non ureret, sed mediocriter modo calefaceret, efficeret, ut iidem spiritus, qui intrant per tubum 7, non amplius tenderent ad O, sed ad P : ubi iterum invenirent poros ita dispositos, ut per eos transire possent in omnes nervos, motibus, qui huic actioni conveniunt, deservientes. Notandum, me non sine ratione distinxisse duos poros o, r et o, s. Figura XLIX.Nimirùm, ut commone facerem, ferè semper duas motus species à quacunque actione provenire. Excitantur quippe motus externi, quibus illa, quae appetimus, prosequamur, et nocitura Leffen – Moyardum, p. 111
Image haute résolution sur Gallica
evitemus. Et interni, quos passionum principium vulgò nominamus, et qui Cor atque jecur disponunt, omniaque alia organa, à quibus temperamentum sanguinis, adeoque et spirituum dependere possit : ut horum spirituum illi, qui tùm nascuntur, apti sint ad exteriores motus excitandos, qui pro re nata requiruntur. Hoc enim posito, diversas qualitates spirituum causari unam earum circumstantiarum, quae inserviunt illorum cursuum immutationi (uti modo sum explicaturus) facile conceptu est : si, exempli gratia, malum quoddam per vim evitandum, adeoque superandum, aut depellendum, quo cholerica passio nos inclinat, spiritus non posse non esse inaequaliùs et fortiùs solito agitatos. Et è contra, si quid dissimulando evitari, aut patienter ferre oporteat, quò timor propendet, minor spirituum copia, minorque eorum vehementia requiritur. Ad quem effectum producendum cor restringendum est, parcendumque spiritibus, quippe ad hoc opus asservandis. Haud dispari ratione de caeteris passionibus analogicè judicandum. Quod ad alios motus exteriores, qui fugiendo malo, aut bono consequendo non conducunt, sed solummodo quaedam sunt passionum testimonia ; ut risus, fletusve : illi utique, Leffen – Moyardum, p. 112
Image haute résolution sur Gallica
nisi occasione quadam non resultant : et quia nervi, per quos spiritibus ingressus patet ad illos creandos, originem suam sortiuntur proximè illis, per quos spiritus ad excitandas passiones sese recipiunt : uti ex anatomia est manifestum. At verò nondum demonstravi, quâ ratione diversae spirituum qualitates vi polleant illorum cursus determinationem immutandi. Quod imprimis accidit, cum aliunde non nisi parumper, vel prorsus non sunt determinati. Uti si fortè nervi stomachi afficiantur eo modo, quo, ut dictum supra, eos moveri necesse est, ut fames excitetur : et interea nil quicquam esculenti, aut poculenti ulli sensui aut memoriae sese offerat ; spiritus, quos illa actio in cerebrum introducet per tubulos 8, eo loci se recipient, ubi plures invenient poros, ita dispositos, ut per eos in omnes nervos indifferenter queant deferri, quibus machina nostra quaerere aut assequi objectum quoddam possit : Ut sola eos particularum istarum inaequalitas in hos potius nervos, quàm in alios queat derivare. Et si contingat fortiores quasdam spirituum particulas ad certos quosdam nervos deferri : continuò autem post alias, quasdam fortiores ad nervos hisce contrarios sese proripere : haec machina imitabitur motus, Leffen – Moyardum, p. (39)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (40)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (41)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (42)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. 111
Image haute résolution sur Gallica
qui, cum haesitamus, aut de re quapiam dubitamus, nobis accidunt. Similiter si actio ignis A est media inter eas, quae spiritus deducere possunt ad O, et ad P, id est, inter illas, quae dolorem et voluptatem progignunt : non est difficile intellectu, solam multiplicem illorum inaequalitatem, quae ipsis inest, sufficere ad eos determinandos in hos, aut illos, prout actio nobis grata, Leffen – Moyardum, p. 112
Image haute résolution sur Gallica
cùm animo sumus hilari, saepenumerò displicet, cum tristi melancholia torquemur. Hinc itaque petenda ratio eorum, quae de complexionibus vel inclinationibus, cùm naturalibus, tùm acquisitis dicta sunt, quatenus à spirituum differentia dependent. Quod verò ad diversum externorum membrorum situm attinet : solummodo cogitandum, eum mutare poros, per quos spiritus in nervos immediatè deferuntur : ita ut, exempli gratia, si, cum ignis A comburit manum Leffen – Moyardum, p. 113
Image haute résolution sur Gallica
B, caput in sinistram partem vergeret, uti jam è contra in dextram partem est inclinatum, spiritus fluerent planè, uti etiamnum transeunt à 7 ad N, deinde ad O, indeque ad r et s. Sed ab r cum illis transeundum esset ad X, quo eos tendere debere suppono, ut caput ad manum dextram conversum reducant, se conferrent ad Z : quo, juxta id quod suppono, tendere deberent, si caput sinistrorsum esset conversum. Quandoquidem ille capitis situs, qui nunc est causa, quod filamenta substantiae cerebri, quae sunt circa X, multo sunt laxiora, atque faciliùs ab invicem separari queunt, quam illa quae sunt circa Z : mutato illo situ contrarium efficeret : illa enim, quae sunt circa Z, essent laxiora : illa verò quae sunt circa X, valdè tensa atque adstricta. Ut intelligatur, quomodo unica actio sine ulla sui mutatione nunc hunc istius machinae pedem movere possit, nunc alium, uti ad progrediendum necesse est : sufficit cogitare ; spiritus transire per unicum duntaxat porum, cujus extremitas aliter sit disposita, ipsosque ducat in alios nervos, quando pes sinister ulteriùs est progressus, quàm dexter. Atque huc referri possunt omnia, quae de respiratione, similibusque aliisque motibus, qui ordinariò ab aliqua idea non dependent, supra dicta sunt.

Leffen – Moyardum, p. 114
Image haute résolution sur Gallica
34. Huc usque, uti existimo, cunctas vigiliae functiones abundè satis explicuimus : paucula itaque nobis duntaxat restant de somno dicenda.Figura L.Nam primò conjiciendi tantum sunt oculi in figuram 50 : atque ibidem videre, quomodo filamenta D D, quae sese recipiunt in nervos, ibi comprimantur : ut intelligatur, quomodo hâc machinâ dormientis hominis corpus repraesentante, objectorum externorum actiones maximam partem impediuntur, ne in cerebrum transeant, ut ibi sentiantur : atque spiritibus itidem in cerebro contentis exitus ad membra exteriora, Leffen – Moyardum, p. 115
Image haute résolution sur Gallica
quibus haec commoveantur, praecludatur.

35. Quantum ad somnia attinet : illa dependent partim ab inaequalitate virtutis, quâ constare possunt spiritus egredientes ex glandula H : partim verò ab impressionibus memoriae occurrentibus. Ut neutiquam differant ab illis ideis, quas supra dixi, saepè formari in eorum imaginatione, qui vigilantes sibi somnia fingunt : nisi quod imagines, quae somniando formantur, longè distinctiores et vividiores esse queant iis, quae à vigilantibus efformantur. Hinc ratio petitur, quare eadem vis magis aperire possit tubulos, quales sunt 2, 4, 6. et poros, quales sunt a, b, c qui formandis ideis serviunt, cum partes cerebri ipsos ambientes sunt flaccidae, et pendulae ; uti videre licet in figura 50 : quàm cum omnes sunt tensae : uti ex antecedenti figura manifestum. Atque haec eadem ratio quoque demonstrat, si forte cujusdam objecti actio, quae moveat sensum, usque ad dormientis cerebrum transeat, non fore illico ut haec eandem ideam formet, quàm vigilans excitaret : sed longè insigniorem, magis admirandam, et quae sensus vehementius afficeret. Uti, quum dormientes, à culice compuncti, somniamus nos gladio perfodi : Leffen – Moyardum, p. 116
Image haute résolution sur Gallica
Si minùs fortè simus cooperti, planè nudos nos esse imaginamur : si verò stragulis paululùm aggravemur, montibus nos obrui putamus. Caeterùm durante somno, substantia cerebri requiescens otium habet ad sese nutriendam et reficiendam : irrigata quippe sanguine contento in venulis et arteriolis in externa ejus superficie apparentibus. Adeoque paulò post poris ejus magis obturatis, spiritus tantâ vi non indigeant, quantâ priùs ad universum cerebri fornicem expandendum et sustinendum. Planè, quemadmodum ventus tàm vehemens non requiritur, quo madida navigii vela turgeant, quàm quo sicca. Spiritibus verò corroboratis, quia sanguis eos producens, in cor multoties eundo et redeundo (uti supra notavimus) defaecatior jam est : omninò sequitur, machinam, nostram postquam diu satis dormivit, sua sponte naturaliter expergefieri. Quemadmodum et vice versâ iterum somno sese traditura est, postquam diu satis vigilaverit. Quandoquidem, durante vigiliâ, cerebri substantia continuis spirituum actionibus sensim siccior evasit, porique latiores : adeoque tùm comedens, uti fit, si cibum reperiat, fame ipsam stimulante ; cibi succus, sive chilus, sanguini ejus sese immiscens, ipsum crassiorem reddit : Leffen – Moyardum, p. 117
Image haute résolution sur Gallica
facitque, ut pauciores spiritus producat. Non hic dicam, quomodo strepitus, dolor, aliaeque actiones, quae interiores cerebri partes interventu organorum sensuum illius commovent : non laetitia, et ira, nec similesque aliae passiones, quibus spiritus concitantur : et exsiccatio itidem aëris, qua sanguis illius subtilior redditur, similiaque alia somnum impedire queant : neque verò etiam, quomodo silentium, tristitia, humiditas aëris et similia è contra eundem invitent : neque quomodo nimia sanguinis profusio, nimium jejunium, largior copia Bacchi, similesque alii excessus : et ejusmodi, quaecunque natura secundum temperamentorum diversitatem spirituum vim augentia, vel diminuentia, nimias vigilias, vel etiam nimium somnum inducere possint : neque quomodo nimiis vigiliis cerebrum debilitetur, et nimio somno ingravescat, adeoque machina reddatur similis amenti, stupidove : neque alia ejusdem generis infinita : quae nimirùm ex iis, quae explicata sunt, haud difficulter innotescunt. Sed antequam animae rationalis descriptionem ordiar, memoriâ tantisper ea omnia teneamus, quae hactenus de machinâ nostrâ dicta sunt. Et verò consideremus ; Primò quidem, me nullas valvas, spiras, ullave organa, supposuisse, Leffen – Moyardum, p. 118
Image haute résolution sur Gallica
Figur.  LI. LII. LIII. LIV. LV. LVI. et LVII. nisi quibus prorsus similia tàm in nobis, quàm in pluribus animalibus ratione destitutis, facillimè possint demonstrari. Illa enim quod spectat, quae visu clarè percipiuntur, ab Anatomicis manifestè sunt demonstrata. Tùm, quae dixi de modo, quo arteriae spiritus in cerebrum deferunt, atque de differentiâ inter concavam cerebri superficiem, ejusdemque partes interiores : eorum quoque, si modo cuncta diligentiùs introspiciantur, sat multa indicia oculis observare licebit, quibus omne dubium eximatur. Sed neque majori etiam jure dubitare quis possit de valvulis, quas nervis in musculorum introitu affixas exposui : modo attendant, naturam eas generali quodam decreto omnibus corporis nostri locis indidisse, per quae materia quaedam ordinariò ingredi consuevit, quae regressum conari posset : prout in introitu cordis, fellis, gutturis, crassiorum intestinorum, et in praecipuis omnium venarum divisionibus, sive ramis. Quod autem ad cerebrum attinet : non possis etiam quicquam rationi convenientius imaginari, quàm ex pluribus filamentis, diversimodè contextis, illud compositum esse : quandoquidem omnis cutis, omnisque caro itidem ex fibris, filamentisque contextae conspiciuntur. Leffen – Moyardum, p. (43)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (44)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (45)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (46)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (47)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (48)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (49)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (50)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (51)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (52)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (53)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (54)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (55)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. (56)
Image haute résolution sur Gallica
Leffen – Moyardum, p. 119
Image haute résolution sur Gallica
Figura LVIII. Quod et in omnibus plantis animadvertimus. Ut haec proprietas quaedam videatur quorumvis ejusmodi corporum, quae particularum aliorum corporum appositione crescere atque nutriri queunt. Quoad cętera verò, quae supposui, et quae in sensus non incurrunt, illa omnia tàm simplicia sunt, et communia : imò et tàm exiguo numero, ut, si comparentur cum diversa compositione, miroque artificio, quod in stupenda structura eorum organorum, quae videmus, admiramur, probabilius penè videbitur, me plura omisisse eorum, quae nobis insunt, quàm quaedam supposuisse, quae Leffen – Moyardum, p. 120
Image haute résolution sur Gallica
nobis non insunt. Et verò cùm longè notissimum sit, naturam semper uti mediis omnium facillimis et simplicissimis, existimamus fieri non posse, ut reponantur similiora iis, quibus ipsa utitur, quàm ea, quae recensuimus.

36. Postremò velim consideres omnes functiones, quas huic machinae adscripsi ; cibi videlicet concoctionem, cordis arteriarumque pulsum, membrorum nutritionem, augmentationemque, respirationem, vigiliam et somnum, luminis receptionem, sonorum, odorum, gustus, caloris, aliarumque similium qualitatum in organis externorum sensuum : sed et impressionem idearum, ab ipsis efformatarum in organo sensus communis : tùm conservationem illarum idearum in memoria : internos praeterea motus appetitus atque passionum : denique motus externos membrorum omnium, qui tanta harmonia sequuntur, tàm objecta sese sensibus offerentia, quam passiones et impressionem in memoriâ invicem occurrentes, quas tàm accuratè, quàm fieri potest, imitantur. Ut hae, inquam, functiones in machina nostra haec omnia naturaliter sequantur per solam Organorum suorum dispositionem. Omninò quemadmodum motus horologii aliusve istiusmodi automatis Leffen – Moyardum, p. 121
Image haute résolution sur Gallica
per dispositionem appensorum ponderum et rotularum. Ut propter illos videlicet motus necesse non sit concipere aliam quandam animam, sive vegetativam sive sensitivam, aliudve motus, vitaeque principium, quàm sanguinem illius, et spiritus agitatos : nimirùm calore ignis, qui in corde illius jugiter ardescit. Cui sanè igni alia non est natura, quam caeteris omnibus, qui corporibus inanimatis inesse deprehenduntur.

FINIS.