Elzevier, p. 28
Image haute résolution sur Gallica

PASSIONES ANIMAE ;
SECVNDA PARS.
De numero et ordine Passionum, et explicatio
sex Primitivarum.

ARTICVLVS LI.
Quaenam sint primae Passionum causae.

Constat ex superioribus ultimam et proximam causam Passionum animae, non aliam esse quàm agitationem quâ spiritus movent glandulam quae est in medio cerebri. Verum id non sufficit eis à se mutuo distinguendis : Inquirendum in earum origines, et examinandae sunt primae illarum causae. Quamvis autem quandoque possint effici ab actione animae se determinantis ad haec vel illa objecta concipienda ; quin etiam solo corporis temperamento, aut impressionibus quae casu occurrunt in cerebro ; ut accidit cum nos ita vel trites vel laetos sentimus, ut causam hujus tristitiae aut laetitiae nequeamus assignare : Apparet tamen ex praedictis, easdem omnes posse excitari ab objectis quae movent sensus, et haec objecta esse earum causas frequentiores et magis principales. Unde sequitur quod eas omnes reperiendas, sufficiat considerare omnes effectus horum objectorum.

ARTICVLVS LII.
Quinam sit earum usus et quomodo enumerari possint.

Adhaec observo quae movent sensus, non excitare in nobis varios Affectus ratione omnium varietatum quas habent, sed solùm ratione variorum modorum quibus nobis vel prodesse vel nocere, aut in genere ad nos spectare possunt : Et usum omnium Passionum in eo solo consistere, quòd disponant animam ad res eas expetendas, quas natura nobis dictat esse utilies, et persistnedumpersistendum Elzevier, p. 29
Image haute résolution sur Gallica
in ea voluntate ; prout etiam eadem agitatio spirituum quae solet eas producer, disponit corpus ad motus qui inserviunt earundem rerum executioni. Ideo qui illas enumeraturus est, debet duntaxat ordine examinare quot variis modis, qui ad nos spectent, possint nostri sensus moveri à suis objectis. Hîc igitur enumerabo praecipuas Passiones, secundùm ordinem quo ita possunt reperiri.

Ordo et enumeratio Passionum.

ARTICVLVS LIII.
Admiratio.

Quamprimum nobis occurit aliquod insolitum objectum, et quod novum esse judicamus, aut veldè differens ab eo quod ante noveramus, vel supponebamus esse debere, id efficit ut illud admiremur et eo percellamur. Et quia hoc contingere potest antequam ullo modo cognoscamus num illud objectum sit nobis conveniens nec ne, Admiratio mihi videtur esse prima omnium Passionum : Nec habet contrarium ; quia si objectum quod sese offert nihil in se habeat insoliti, eo nullo modo commevemur, et illud absque Passione consideramus.

ARTICVLVS LIV.
Existimatio et Contemptus, Generositas aut Superbia,
et Humilitas aut Abjectio.

Admirationi iuncta est Existimatio vel Contemptus, prout vel magnitudinem vel pravitatem objecti admiramur : Eodemque modo possumus nosmet ipsos vel existimare vel contemnere ; unde oriuntur Passiones, et consequenter Habitus Magnanimitatis aut Superbiae, et Humilitatis vel Abjectionis.

ARTICVLVS LV.
Veneratio et Despectus.

Verum cum magnifacimus vel parvifacimus alia objecta, quae consideramus ut liberas causas capaces benè vel malè agendi, ab Existimatione procedit Veneratio, et à simplici aestimatione Despectus.

Elzevier, p. 30
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS LVI.
Amor et Odium.

Omnes autem praecedentes Passiones possunt ita in nobis exvitari, ut nullo modo deprehendamus utrum objectum, quod eas excitat, bonum sit vel malum. Verùm cum aliquid ut bonum repspectu nostri, id est ut nobis conveniens, nobis repraesentatur, id sui Amoremexcitat ; Et cum nobis offertur ut malum aut noxium, id nos stimulat ad Odium.

ARTICVLVS LVII.
Cupiditas.

Ab eadem consideratione boni et mali nascuntur caeterae Passiones ; sed eas in ordinem redacturus distinguo tempora, et considerans eas multo magis nos ferre in futuri, quam praesentis vel praeteriti considerationem, ordior à Cupiditate. Non solùm enim cùm appetitur acquisitio boni quod adhuc abest, aut evitatio mali quod judicatur evenire posse, sed cum etiam solùm exoptatur conservatio cujusdam boni aut absentia cujusdam mali, quò demum extendi haec Passio potest, liquet eam semper futurum respicere.

ARTICVLVS LVIII.
Spes, Metus, Zelotypia, securitas, et Desperatio.

Sufficit cogitare acquisitionem boni vel fugam mali Possibilem esse, ut illius cupiditas excitetur ; sed cùm praeterea consideratur num facilè vel difficilè sit rem cupidtam obtinere, id quod nobis magnam rei consequendae facilitatem repraesentat, excitat Spem ; et id quod ejusdem potiundae difficultatem repraesentant excitat Timorem, cujus Zelotypia species est. Et cum spes summa est, mutat naturam et vocatur Securitas, sive Fiducia ; prout è contrario extremus metus sit Desperatio.

ARTICVLVS LIX.
Animi fluctuatio, Animositas, Audacia, AEmulatio, Pu-
sillanimitas, et Consternatio.

Atque sic possumus sperare et metuere, licet eventus rei expexctatae à nobis nullo modo pendeat ; Verum ubi offertur ut pendens à nobis, difficultas subesse potest in electione mediorum aut in executione. A prima procedit Animi fluctuatio quâ disponimur ad Elzevier, p. 31
Image haute résolution sur Gallica
deliberandum et consultandum : Ultimae sese opponit Animositas sive Audacia, cujus AEmulatio species est. Et Pusilllanimitas contraria Animositati est, sicut Terror aut Consternatio Audaciae.

ARTICVLVS LX.
Synteresis.

Ubi vero quis se determinaverit ad quampiam actionem, nondum Animi fluctuactione sive haesitatione deposita, id producit Synteresin sive conscientiae morsum, qui non respicit futurum ut affectus praecedentes, sed praesens aut praeteritum.

ARTICVLVS LXI.
Gaudium et Tristitia.

Et consideratio praesentis boni excitat in nobis Gaudium, praesentis mali Tristitiam ; cum bonum vel malum nobis proponitur ceu ad nos spectans.

ARTICVLVS LXII.
Irrisio, Invidia, Commiseratio.

Sed cum nobis proponitur ut pertinens ad alios homines, eos dignos vel indignos illius existimare possumus : Ubi digni illius à nobis reputantur, id nullam in nobis aliam passionem praeter Laetitiam excitat, quatenus nobis volupe est videre res evenire ut convenit : solummodo cum hac differentia, quod Laetitia quae venit ex bono seria sit ; Eam verò quae venit ex malo comitetur irrisio, sed si eos indignos alterutrius existimaverimus, bonum excitat Invidiam, et malum Commiserationem, quae sunt species Tristiae. Quin etiam observandum, easdem Passions quae referuntur ad bona vel mala praesentia, posse saepè etiam referri ad futura, quatenus praeconcepta opinio de eorum futuritione illa raepresentat ut praesentia.

ARTICVLVS LXIII.
Acquiescentia in se ipso et Poenitentia.

Possumus quoque considerare causam boni aut mali,tam praesentis quam praeteriti. Et bonum quod à nobis ipsis praestitum fuit, Elzevier, p. 32
Image haute résolution sur Gallica
dat nobis acquiescentiam, quae omnium aliarum Passionum dulcissima est ; cum è contrario malum excitet Poenitentiam, quae omnium amarissima est.

ARTICVLVS LXIV.
Favor et Gratitudo.

Sed bonum quod praestitum fuit ab aliis, efficit ut illos Favore prosequamur, quamvis id nobis factum non sit : At si nobis, favori jungimus Grati animi officium.

ARTICVLVS LXV.
Indignatio et Ira.

Simili ratione malum ab aliis patratum, cùm ad nos non refertur, efficit solùm ut illis Indignemur, sed cum refertur ad nos, movet etiam Iram.

ARTICVLVS LXVI.
Gloria et Pudor.

Bonum insuper quod est vel quod fuit in nobis, si referatur ad opinionem quam alii de eo concipere possunt, excitat in nobis Gloriam, et malum Pudorem.

ARTICVLVS LXVII.
Fastidium, Desiderium, et Hilaritas.

Et quandoque duratio boni gignit Satietatem sive Fastidium, cùm mali duratio minuat Tristitiam. Denique ex bono praeterito nascitur Desiderium, quod species Tristitiae et, et ex malo praeterito Hilaritas quae est species Laetitiae.

ARTICVLVS LXVIII.
Cur haec enumeratio Passionum differat ab ea quae vulgo
recepta est.

Ecce ordo qui mihi videtur optimus enumerandis Passionibus ; in quo non nescio me recedere ab opinione eorum omnium Elzevier, p. 33
Image haute résolution sur Gallica
qui de illis antehac scripserunt ; sed non absque fontica causa : Nam derivant suam enumerationem ex eo quod distinguunt in parte sensitiva animae duos appetitus, quorum unum vocantConcupiscibilem, alterum Irascibilem. Et quoniam nullam in anima agnosco distinctionem partium, ut supra dixi, id mihi videtur nihil aliud significare quam quod habeat duas facultates, unam concupiscendi, alteram irascendi : sed cum similiter habeat facultates admirandi, amandi, sperandi, metuendi, atque sic in se recipiendi singulos alios Affectus, aut ea agendi ad quae hi Affectus eam impellunt, non video cur voluerint eas omnes referre ad Concupiscentiam vel Iram. Adde quod eorum enumeratio non comprehendit omnes praecipuas Passiones, ut hanc meam credo facere. De praecipuis solùm loquor, quia plures aliae specialiores adhuc possent distingui, et earum numerus indefinitus est.

ARTICVLVS LXIX.
Non dari nisi sex Primitivas Passiones.

Verum numerus simplicium et primitivarum non est adeo magnus. sSi enim precurramus eas omnes quas enumeravi, facil poterit observari sex tantùm tales esse, nimirum Admirationem, Amorem, Odium, Cupiditatem, Laetitiam et Moerorem ; et caeteras omnes componi ex quibusdam harum sex aut earum esse species. Idcirco ne earum multitudo intricet Lectores, tractabo hîc separatim de his sex Primitivis, et postea ostendam quomodo coeterae omnes ab illis originem trahant.

ARTICVLVS LXX.
De Admiratione.
Ejus definitio et causa.

Admiratio est subitanea animae occupatio, quâ fertur in considerationem attentam objectorum quae ipsi videntur rara et extraordinaria. Sic autem primum producitur ab impressione quae extat in cerebro, quaeque repreaesentat objectum ut rarum, et per consequens dignum maximâ consideratione ; tum deinde per motum spirituum qui dispositi sunt ab hac impressione, ut magna vi Elzevier, p. 34
Image haute résolution sur Gallica
tendant versus locum cerebri in quo est, ad eam ibi corroborandam et conservandam ; prout quoque ab ipsa disponuntur ad transferendum inde in musculos, qui inserviunt retinendis organis sensuum in eodem situ in quo sunt, ut ab illis insuper conservetur, si modo per illos formata fuerit.

ARTICVLVS LXXI.
Nullam mutationem accidere in corde vel in sanguine in
hac Passione.

Et huic Passioni hoc speciatim convenit, quod observari nequeat ullam mutationem in corde et in sanguine, ut in aliis affectibus evenit, am comitari. Cujus rei ratio est, quod cum non habeat bonum vel malum pro objecto, sed solummodò cognitionem rei quam miramur, nullam etiam relationem habeat cum corde et sanguine, à quibus pendet omne bonum corporis, sed sollummodò cum cerebro, in quo sunt organa sensuum quae inserviunt huic cognitioni.

ARTICVLVS LXXII.
In quo consistat vis Admirationis.

Id quod non impedit quominus magnam vim habeat, propter repentinam occupationem, id est adventum subitaneum et inopinatum impressionis qui motum spirituum : quae occupatio repentina, propria et specialis est huic Passioni ; adeò ut cum in aliis reperitur, quemadmodum solet reperiri ferè in omnibus, et eas augere, id ideo eveniat quod illis Admiratio juncta sit. Ejus autem vis pendet ex duabus rebus, nimirum novitate, et quod motus quem efficit sit ab initio έν άκμῆ, seu omne suum robur habeat. Nam certum est talem motum efficaciorem ess iis, qui cum primo debiles sint, nec crescant nisi paulatim, possunt facilè averti : certum quoque est objecta sensuum quae sunt nova, tangere cerebrum in quibusdam partibus, in quibus tangi non solet : quae partes teneriorees cùm sint aut minus firmae iis quos ibi excitant. Quod incredibile nemini videbitur, si consideretur parem esse rationem, quae facit ut cum plantae nostrorum pedum assuetae sint tactui satis aspero, ob Elzevier, p. 35
Image haute résolution sur Gallica
gravitatem corporis quod portant, parum sentiamus hunc tactum cum incedimus, cum è contrario alius longè mollior et lenior quo titillantur, nobis fermè intolerabilis sit, ideo solum qui nobis ordinarius non est.

ARTICVLVS LXXIII.
Quid sit Stupor.

Et haec Occupatio repentina tantum potest ad efficiendum ut spiritus, qui sunt in cavitatibus cerebri, suos cursus capiant versus locum in quo est impressio objecti quod miramur, ut eos omnes quandoque eò impellat, et efficiat ut adeo sint occupati in conservanda hac impressione, ut alii nulli inde in musculos transeant, aut ullo modo deflectant à primis vestigiis quae sequuti sunt in cerebro : unde fit ut totum corpum immobile maneat instar statuae, et nonnisi prima quae se obtulerat objecti facies possit observari, neque per consequens acquiri specialior ejus cognitio. Atque istud est quod vulgo dicitur stupere vel attonitum esse ; Estque Stupor excessus Admirationis, qui numquam nisi malus esse potest.

ARTICVLVS LXXIV.
Cui usui inserviant omnes Passiones, et cui noceant.

Facilè autem est cognoscere ex iis quae supra dicta fuerunt, utilitatem omnium Passionum in eo demum consistere, quod confirment et perseverare faciant in anima cogitationes quas e bonum est conservare, et quae alioquin facilè possent obliterari : prout etiam omne malum quod efficere possunt in eo situm est, quod confirment et conservent has cogitationes plus quàm expedit, aut alias confirment et conservent quibus immanere bonum non est.

ARTICVLVS LXXV.
Ad quid specialiter inserviat Admiratio.

Ac speciatim de Admiratione potest dici, eam esse utilem in eo quod efficit ut discamus et retineamus in memoria nostra ea quae antea ignoravimus. Nihil enim miramur nisi quod nobis videtur rarum et extraordinarium. Et nihil nobis tale potest videri nisi Elzevier, p. 36
Image haute résolution sur Gallica
quia id ignoravimus, aut etiam quia differt ab iis quae scivimus : nam ex hac differentia fit ut extraordinarium dicatur. Quamvis autem id quod antea nobis ignotum erat, se recenter offerat nostro Intellectui, aut nostris sensibus, non ideo tamen illud in nostra memoria retinemus, nisi Idea quam ejus habemus corroboretur in nostro cerebro per aliquam Passionem, aut etiam per applicationem nosti Intellectus, quem voluntas nostra determinat ad attentionem et reflexionem specialem. Et aliae Passiones eo facere possunt, ut ea observentur quae apparent bona vel mala ; sed sola illa admiramur quae rara videntur. Quare videmus eos qui nullâ inclinatione naturali ad hanc Passionem feruntur, vulgo valdè indoctos esse.

ARTICVLVS LXXVI.
In quo illa nocere possit. Et quomodo ejus defectus possit
suppleri, et corrigi excessus.

Sed saepius evenit ut potius nimis miremur et percellamur, iis rebus observatis quae vel nullam vel ferè nullam considerationem merentur ; quàm ut non satis admiremur : Quod sane omnino potest auferre aut pervertere usum rationis. Idcirco etsi prosit natum esse cum aliqua inclinatione ad hanc Passionem, quod sic disponamur ad acquisitionem scientiarum, debemus tamen postmodum conari eam excutere quantum in nobis est. Nam facile est supplere ejus defectum per reflexionem et attentionem specialem, ad quam voluntas nostra sempre potest obligare intellectum nostrum, cum judicamus rem quae sese offert id exigere. Sed nullum aliud remedium est praevertendae nimiae admirationi, quam acquirere cognitionem plurimarum rerum, et sese exercere in Theoria omnium earum quae rariores et magis inusitatae possunt videri.

ARTICVLVS LXXVII.
Quod nec stupidiores, nec doctiores in Admirationem
magis ferantur.

Caeterum etsi soli hebetes et stupidi non ferantur naturaliter in Admirationem, non inde sequitur sapientiores in eam procliviores esse : sed id maxime iis contingit, qui etsi ingenio non sunt destituti, non tamen magnificè nimis de sua eruditione sentiunt.

Elzevier, p. 37
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS LXXVIII.
Ejus excessum posse abire in Habitum, ubi ejus correctio negligitur.

Etsi verò haec Passio videatur usu minui, quia quò plura occurrunt rara quae miremur, eò magis assuescimus desinere ea mirari, et cogitare caetera omnia quae postmodum offerri possunt esse vulgaria ; Attamen cum excedit, et efficit ut sistatur attentio in sola prima imagine objectorum quae sese obtulerunt, nulla ulteriori cognitione eorum comparatâ, post se relinquit habitum, qui disponit animam ad subsistendum eodem modo in omnibus aliis objectis quae sese offerunt, si modo ei aliquantulum nova appareant. Atque id est quod fovet diutius morbum eorum qui coecè curiosi sunt, id est, qui inquirunt in rara eo solum fine ut ea mirentur, non ut ea cognoscant ; nam paulatim ita fiunt miriones, ut nullius momenti res non minus possint eos detinere, quàm illae quarum inquisitio longè utilior foret.

ARTICVLVS LXXIX.
Defintiones Amoris et Odii.

Amor est commotio animae, producta motu spirituum, qui eam incitat ad se voluntate jungedum objectis quae ipsi convenientia videntur. Et Odium est commotio producta à spiritibus, quae animam ad id incitat ut velit separari ab objectis quae illi offeruntur ut noxia. Dico has commotiones productas esse à spiritibus, quò distinguam Amorem et Odium quae sunt Passiones et pendent à corpore, tam à Iudiciis quae etiam eò ferunt animam ut se ultro jungat rebus quas existimat bonas, et se separet ab eis quas existimat malas, quàm Commotionibus illis quas haec sola Iudicia excitant in anima.

ARTICVLVS LXXX.
Quid sit se Iungere vel separare voluntate.

Caeterum voce Voluntatis non hîc intelligo Cupiditatem, quae est specialis Passio et futurum respicit, sed consesum per quem nos cosideramus ceu jam junctos rei amatae, concepto quodam veluti Elzevier, p. 38
Image haute résolution sur Gallica
toto cujus nos nonnisi partem unam esse arbitremur, et rem amatam alteram. Ut è contrario in odio nos consideramus solos ut toum, penitus separatum à re quam aversamur.

ARTICVLVS LXXXI.
De distinctione solita fieri inter Amorem Concupiscentiae et
Benevolentiae.

Distinguunt autem vulgo duas species Amoris, quarum prima vocatur Amor benevolentiae, id est qui incitat ad bene volendum rei quam amamus ; Altera vocatur Amor concupiscentiae, id est qui efficit ut rem amatam cupiamus. Sed mihi videtur haec distinctio respicere solum effectus Amoris, non ejus essentiam. Nam quam primum quis se voluntate junxerit cuidam objecto, cujuscunque demum naturae fuerit, benevolentiâ quoque fertur in illud, id est ei quoque voluntate adjungit res quas ipsi convenientes credit, qui unus est ex preaecipuis Amoris effectis. Et, si judicetur bonum fore illud possidere, aut ipsi associari alio modo quam voluntate, appetitur : quod etiam inter frequentiores Amoris effectus censeri debet.

ARTICVLVS LXXXII.
Quomodo Passiones valde differentes conveniant in eo quod
Amoris participes sunt.

Nec etiam opus est distinguere tot species Amoris, quot sunt varia objecta quae possunt amari. Nam, exempli gratia, etsi Passiones quibus ambitiosus fertur ad gloriam, Avarus ad opes, Ebriosus ad vinum, Libidinosus ad mulierem quam vult comprimere, vir honestus ad amicum suum vel suam amasiam, et bonus Pater ad suos liberos, inter se multum differant, tamen in eo quod ex Amore participant similes sunt. Sed quatuor priorum Amor non aliud spectat quam possessionem objectorum ad quae ipsorum fertur Passio, nihilque habent Amoris pro objectis ipsis, sed cupiditatem duntaxat quibusdam aliis specialibus passionibus commixtam. Cum è contrario Amor quo fertur bonus Parens in suos liberos adeo purus sit, ut nihil ab ipsis consequi cupiat, nec eos aliter possidere velit quàm jam habet ; vel illis jungi arctius quam jam est ; sed eos considerans tanquàm alios seipsos, quaerit eorum bonum ut suum Elzevier, p. 39
Image haute résolution sur Gallica
proprium ; quin etiam majori cum curam, utpote cum concipiat se et illos unum totum constituere, cujus melior pars ipse non sit, saepe eorum utilitatem suae praefert, ne metuit se perdere ut eos servet. Dilectio quâ honesti viri prosequuntur suos amicos ejusdem est naturae, etsi rarò ejusdem perfectionis. Ea quoque quâ erga suam Amasiam feruntur multum illius participat, sed etiam aliquantulum alterius.

ARTICVLVS LXXXIII.
De differentia quae est inter simplicem Benevolentiam, Amicitiam,
et Devotionem.

Potest, meo judicio, meliori cum ratione distingui Amor, secundùm existimationem in qua sit res amata ipsiusmet amantis respectu. Nam cum minoris sit à quopiam objectum amoris seipso, simplex est Propensio vel Benevolentia ; cùm amans illud aequè ac se existimat, id vocatur Amicitia ; et cum majoris facit, illa Passio potest nominari Devotio. Ita potest amari flos, avis, equus ; verum nisi mens planè laeva fuerit, Amicitiâ nemo nisi erga homines ferri potest : qui adeo sunt objectum hujus Passionis, ut nemo ita imperfectus detur quin cum ipso perfectissimae amicitiae nexu vinciri nequeat alter, qui putaverit se ab ipso amari, et animam verè nobilem et generosam habuerit ; juxta id quod explicabitur inferiùs in Art. 154 et 156. Quod attinet Devotionem, ipsius principale objectum procul dubio est supremum Numen, erga quod non potest non esse devotus qui illud ut oportet cognoverit. Sed potest quoque Devotio ferri in Principem, in Patriam, in Civitatem ubi habitat, imò in privatum quempiam, quem quis pluris quàm seipsum fecerit. Differentia autem quae inter has tres species Amoris, apparet praecipuè ex eorum effectibus ; Cum enim in singulis amans se consideret ut junctum et unitum rei amatae, semper paratus est deserere minima partem totius quod cum illa constituit, ad conservandam alteram. Unde fit ut in simplici Benevolentia semper amans seipsum praeferat rei amatae ; Sed è contrario in Devotione, adeo semper sibi praefert rem amatam, ut non metuat mori ejus conservandae studio. Cujus saepè visa fuerunt exempla in iis qui sese ultro exposuerunt morti certae pro defensione sui Principis, aut suae Civitatis, imo aliquando pro privati hominibus quibus se speciatim devoverant.

Elzevier, p. 40
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS LXXXIV.
Non tot esse Odii species quot Amoris.

Caeterum quamvis Odium directe opponatur Amori, tamen non distinguitur in tot species, eo quod non ita observatur differentia quae est inter mala à quibus voluntate separamur, quam ea quae est inter bona quibus jungimur.

ARTICVLVS LXXXV.
De Complacentia et Complacentia et Horrore.

Unicam tantum distinctionem notatu dignam reperio, quae sit par in utroque : consistit autem in eo quod objecta tam Amoris quàm Odii, possunt repraesentari animae per sensus externos, aut per internos, et propriam suam rationem. Nam vulgo vocamus bonum aut malum, quod sensus nostri interni aut ratio nostra conveniens nobis esse judicat, vel contrarium nostrae naturae ; sed vocamus pulchro aut deforme, quod ita novis repraesentatur per sensus nostros externos, percipuè per visum, qui solus hac in re praepollet caeteris. Unde nascuntur duae species Amoris, is nempe qui fertur in res bonas, et is qui fertur in pulchras, cui nomen Complacentia dari potest, ne cum alio confundatur, vel etiam cum Cupiditate, cui nomen Amoris saepè tribuitur. Et inde nascuntur eodem modo duo genera Odii, quorum alterum refertur ad mala, alterum ad deformis ; et hoc distincionis ergò potest appellari Horror aut Aversio. Verum hîc inprimis notandum, has Passiones Complacentiae et Horroris solere violentiores esse caeteris speciebus Amoris et Odii, quia quod ad animam venit per sensus eam magis afficit, quàm quod illi repraesentatur à ratione ; licet ut plurimum minus habeant veritatis ; adeo ut hae ex omnibus Passionibus magis fallant et diligentius cavendae sint.

ARTICVLVS LXXXVI.
Definitio Cupiditatis.

Passio Cupiditatisest agitatio animae producta à spiritibus, per quam disponitur ad volendum in futurum res quas sibi rapraesentat Elzevier, p. 41
Image haute résolution sur Gallica
convenientes. Ita non solum appetitur praesentia boni absentis, sed etiam conservatio praesentis : Quinimo absentia mali, tam ejus quod jam habetur, quàm illius quod creditur posse in futurum evenire.

ARTICVLVS LXXXVII.
Cupiditatem esse Passionem quae non habet contrarium.

Scio quidem vulgo in scholis opponi Passionem quae tendit in bonum, et quae sola nominatur Cupiditas vel Desiderium, ei quae tendit ad fugam mali, quae vocatur Aversio. Sed cum nullum detur bonum cujus privatio malum non sit, nec ullum malum, ceu quid positivi consideratum, cujus privatio non sit bonum ; et cùm quaerendo, exempli gratiâ, divitias, necessariò fugiatur Paupertas, ac fugiendo morbos, quaeratur Sanitas, et sic de aliis ; mihi videtu eundem semper esse motum, qui simul fer tad prosecutionem boni et ad fugam mali quod ipsi contrarium est. Observo solummodo in illis hanc differentiam, quod cupiditatem cùm tendit ad aliquod bonum, comitentur Amor, tum Spes et Laetitia : sed cum eadem Cupiditas intendit fugam malli huic bono contrarii, illam comitantur Odium, Metus et Tristitia ; unde fit ut eam nobis contrariam esse judicemus : sed si consideretur cum aequaliter refertur eodem tempore ad quoddam bonum ut illud quaerat, et ad malum oppositum ut illud vitet, evidenter apparere poterit unicam esse Passionem quae praestat utrumque.

ARTICVLVS LXXXVIII.
Quae sint ejus diversae species.

Praestaret potius distinguere Cupiditatem in tot diversas species, quot varia sunt objecta quae quaeruntur. Nam exempli gratiâ Curiositas, quae nihil aliud est quam cupiditas cognoscendi, differt multum à cupiditate gloriae, et haec à Vindictae appetitu, et sic de aliis. Sed sufficit hic scire tot illius esse species, quot sunt Amoris aut Odii, et notatu digniores ac validiores eas esse quae nascuntur ex Complacentia et Horrore.

Elzevier, p. 42
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS LXXXIX.
Qualis sit cupiditas quae ex Horrore nascitur.

Etsi autem una tantum sit cupiditas quae tendit ad prosecutionem boni, et fugam mali ipsi contrarii, ut dictum fuit, non ideo tam ea quae nascitur ex Complacentia, minus differt ab illa quae oritur ex Horrore. Nam haec Complacentia et hic Horror, quae revera contraria sunt, non sunt illud bonum et malum quae pro objectis sunt his cupiditatibus, sed solummodò duae commotiones animae, quae eam disponunt ad quaerendum duas res valde differentes Scilicet Horror à natura institutus est ad repraesentandam animae mortem subitaneam et inopinatam ; adeo ut quamvis aliquando vel solus tactus vermiculi, aut stepitus folii tremuli, aut umbra nostra Horrorem incutiat, primo obtutu tantum commotionis sentiamus, ac si quoddam periculum evidens mortis sese sensibus offerret ; Quod producit subitò agitationem, quae efficit ut anima explicet omnes suas vires ad vitandam tam praesentem perniciem : haec species ea est cupiditatis quae vulgo appelltur Fuga aut Aversio.

ARTICVLVS CXXC.
Qualis sit illa quae nascitur ex Complacentia.

Contra Complacentia est specialiter instituta à Natura ad repraesentandam frutionem ejus quod arridet, ut summum bonorum quae ad hominem pertinent ; quod efficit ut ea fruitio enixe cupiatur. Verum est dari varias Complacentiae species, nec cupiditates omnes quae ex illis nascuntur esse aequaliter potentes. Nam exempli gratia, pulchritudo florum nos solummodò ad eos intuendos incitat, et fructuum ad eos comedendos ; sed praecipua est quae provenit à perfectionibus quas quis imaginatur in aliqua persona quam credit posse fieri alterum seipsum ; nam cum discrimine sexus, quam natura inter homines ut inter animalia bruta posuit, quasdam etiam collocavit impressiones in cerebro, quae faciunt ut certa quadam aetate , et certo quodam tempore, nos consideremus ut imperfectos, et ceu nonnisi mediam partem constituentes unius totius, cujus persona alterius sexus debeat esse altera pars ; ita ut acquisitio hujus mediae partis confusè repraesentetur à Natura ut maximum omnium Elzevier, p. 43
Image haute résolution sur Gallica
quae excogitari possunt bonorum. Et quamvis conspiciatur plures aliae personae illius alterius sexus, non ideo tamen exoptantur plures eodem tempore, quia Natura non facit imaginari plus unâ mediâ parte opus esse ; sed ubi onservatur aliquid in una, quod magis arridet quam quae deprehenduntur eodem temprore in aliis, id determinat animam, ut sentiat pro illa sola omnem inclinationem, quam Natura ipsi dat ad quaerendum bonum illud quod ipsi repraesentat ut maximum quo frui possit. Et haec inclinatio aut haec cupiditas quae si nascitur ex Complacentia, nomine Amoris frequentius exprimitur, quam ille ipse Affectus Amoris, qui supra fuit descriptus : habet etiam insolentiores effectus ; et is est qui suppeditat praecipuam materiam Fabulonibus et Poetis.

ARTICVLVS XCI.
Definitio Laetitiae.

Laetitia est jucunda commotio animae, in qua consistit possessio boni quod impressiones cerebri ei repraesentant ut suum. dico in hac commotione consistere possesionem boni ; nam revera anima nullum alium fructum percipit omnium bonorum quae possidet ; et dum nullam ex illis capit Laetitiam, dici potest quod illis non magis fruatur quam si ea non possideret. Addo etiam esse bonum quod impressiones cerebri ipsi repraesentant ut suum, ne confundatur haec Laetitia quae Passio est, cum laetitia pure intellectuali, quae animam subit per solam actionem animae, et quam possum dicere esse Iucundam commotionem excitatam in illa à semetipsa, in qua consistit possessio boni quod ejus intellectus ipsi ut suum repraesentat. Revera tamen quamdiu anima juncta est corpori, vix potest fieri quin haec laetitia intellectualis eam comitem habet quae Passio est. Nam quam primum intellectus noster observat nos possidere aliquod bonum, etsi illud bonum adeo differat ab omni eo quod pertinet ad corporis,ut omnino imaginabile non sit, imaginatio tamen statim aliquam in cerebro facit impressionem, ex qua sequitur motus spirituum, qui excitat laetitiae affectum.

Elzevier, p. 44
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XCII.
Definitio Tristitiae.

Tristitia est languor ingratus, in quo consistit incommoditas quae obvenit animae ex malo aut defectu quem impressiones cerebri ipsi repraesentant ut suum. Datur quoque Tristitia intellectualis, quae non est Affectus, sed eum semper ferè sibi adjuctum habet.

ARTICVLVS XCIII.

Quae sint causae harum duarum Passionum.

Cum autem Laetitia vel Trisitita intellectualis sic eam excitat quae Passio est, earum causa satis evidens est. Quin constat ex definitionibus earum laetitiam oriri ex opinione possessionis alicujus boni, et Tristitiam ex opinione adhaesionis alicujus mali vel defectus. Sed saepè evenit ut quis vel laetum vel tristem se sentiat, etsi tam distincte nequeat observare bonum vel malum impressiones suas facit in cerebro absque operâ animae, quandoque quod nonnisi ad corpus pertineat, et quandoque etiam quòd licèt spectat ad animam, non consideretur tamen ab ea ut bonum vel malum, sed sub aliqua alia forma, cujus impressio in cerebro cum boni et mali impressione juncta est.

ARTICVLVS XCIV.
Quomodo hi Affectus excitentur à bonis et malis quae nil nisi corpus
spectant ; et in quo consistat Titillatio et Dolor.

Si cum plenâ fruimur sanitate, et cum coelum solito serenius est, in nobis sentimus aliquam hilaritatem quae à nulla intellectus functione provenit, sed solummodo ab impressionibus quas motus spirituum in cerebro excitat. Et eodem modo nos tristes sentimus cum corpus non bene habet, quamvis nesciamus id male se habere. Sic titillationem sensuum adeo prope insequitur Laetitia, et dolorem Tristitia, ut plerique homines ea non distinguant. Attamen tantopere differunt, ut aliquando possint cum gaudio sustineri dolores, et titillationes excitari quae displiceant. Verum causam propter Elzevier, p. 45
Image haute résolution sur Gallica
quam ut plurimum laetitia ex titillatione sequitur, est, quod omnis sic dicta titillatio, aut jucunda sensatio, consistit in eo quod objecta sensuum excitant aliquem motum in nervis, qui posset ipsis nocere nisi satis virium haberent ad resistendum illi, aut nisi corpus bene dispositum esset ; quod efficit in cerebro impressionem, quae cum instituta sit à Natura ad contestandam hanc bonam dispositionem et roburm, eam animae exhibet ut bonum quod ad ipsam pertinet, quatenus cum corpore juncta est, et ita in ea excitat laetitiam. Eadem fere ratio est propter quam naturaliter volupe est sentire se commoveri ad omnes species Passionum, imo ad Tristitiam et Odium, quando non aliunde orti sunt illi Affectus, quàm à variis eventibus qui in Theatris exhibentu, aut ab aliis similibus subjectis, quae cum nobis nullo modo nocere possint, videntur titillare nostram animam eam tangendo. Ideo verò dolor ordinario producit Tristitiam, quòd sensus qui dolor dicitur, oriatur semper ab aliqua actione tam violenta ut laedat nervos ; adeo ut cum à Natura institutus sit ad significandum animae damnum quod patitur corpus per hanc actionem, et ejus imbellicitatem in eo quod resistere illi non potuerit, ipsi repraesentet utrumque ceu mala sibi semper ingrata, nisi cum ea producunt bona quae pluris facit.

ARTICVLVS XCV.
Quomodo etiam possint excitari à bonis et malis quae anima non
observat, etiamsi ad ipsam pertineant ; ut voluptas quae oritur
ex eo quod quis se in periculum conjecerit, aut mali praeteriti meminerit.

Sic voluptas quam saepe capiunt juvenes difficilia quaedam aggrediendo, et se maximis periculis objiciendo, etsi nullam inde vel utilem vel gloriam sperent, oritur ex ea cognitione quod res quam aggrediuntur sit difficilis ; Id enim facit impressionem in eorum cerebro, quae juncta illi quam formare possent, si cogitarent bonum esse se sentire satis animosus, satis foelices, satis industrios, aut satis fortes ad talis pericula adeunda, in causa est ut illis delectentur. Et voluptas qua fruuntur senes, cum reconrdantur malorum quae passi sunt, inde procedit, quod sibi repraesentent bonum aliquod esse, potuisse nihilominus in illis subsistere.

Elzevier, p. 46
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XCVI.
Quinam sint motus sanguinis et spiritum qui producunt quinque
praecedentes Passiones.

Quinque Passiones quas coepi hîc explicare, adeo vel junctae sunt vel oppositae sibi invicem, ut facilius sit eas simul considerare quam de singulis sigillatim differere, prout de Admiratione seorsim tractatum fuit. Earum verò causa non est ut Admirationis in solo cerebro, sed etiam in corde, in liene, in jectore, et in omnibus aliis partibus corporis, quatenus inserviunt productioni sanguinis, et deinde spirituum. Etsi enim omnes venae deducant sanguinem quem continent ad cor, evenit tamen aliquando ut quarundam sanguis eò majori cum vi propellatur quam reliquarum ; et accidit etiam ut orificia per quae cor subit, aut per quae ex illo egreditur, sint quandoque vel latiora vel strictiora, quàm aliàs.

ARTICVLVS XCVII.
Praecipua experimenta quae inserviunt his motibus cognoscendis
in Amore.

Considerando autem varios motus quos ecperientia prodit nostro corpore, dum anima nostra variis Passionibus agitatur, observo in Amore cum solus est, id est cum eum non comitatur quaedam vehemens Laetitia aut Cupiditas, aut Tristitia, pulsum aequalem esse, et intensiorem robustioremque solito, sentiri dulcem calorem in pectore, et concoctionem ciborum promptè fieri in stomacho, adeo ut hic Affectus sit utilis valetudini.

ARTICVLVS XCVIII.
In Odio.

Contra observo in Odio pulsum esse inaequalem et debilem, et saepè frequentiorem ave vermiculantem, sentiri frigora micta nescio quo calore aspero et pungente in pectore, stomachum cessare ab officio, et proclivem esse ad nauseam et evomendos cibos assumptos, aut saltem ad eos corrumpendos et convertendos in pravos humores.

Elzevier, p. 47
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XCIX.
In Laetitia.

In Laetitia, pulsum esse aequalem et soluto frequentiorem, nec tamen aequà intensum ac fortem ut in Amore, et sentiri calorem gratum, qui non solum in pectore est, sed qui diffunditur etiam per omnes exteriores corporis partes, cum sanguine qui eò affluere affluere copiose cernitur ; et interea prostratum quandoque appetitum esse quia digestio minus, bene procedit quam aliàs.

ARTICVLVS C.
In Tristitia.

In Tristitia pulsum esse debilem et lentum, et quasi vincula sentiri circa cor quae illud coarctant, ac stirias quae illud congelant, et suam communicant frigiditatem reliquo corpori ; et nihilominus quandoque vigere appetitum, et sentiri stomachum non cessare ab officio, modo nihil odii cum Tristitia mixtum sit.

ARTICVLVS CI.
In Cupiditate.

Denique observo hoc speciale in Cupiditate, quod agitet cor violentius quam ulla alia Passio, et suppeditet cerebro plures spiritus, qui inde transeuntes in musculos, omnes sensus reddunt subtiliores, et omnes partes corporis mobiliores.

ARTICVLVS CII.
Motus sanguinis et spirituum in Amore.

Hae observationes ac plures aliae, quas scribere prolixum foret, occasionem mihi dederunt judicandi, quod cum intellectus sibi repraesentat aliquod objectum Amoris, impressio quam haec congitatio facit in cerebro, deducat spiritus animales per nervos sextae conjugationis ad musculos qui circa intestina et stomachum sunt modo convenienti ad efficiendum ut succus ciborum qui convertitur Elzevier, p. 48
Image haute résolution sur Gallica
in novum sanguinem, transeat celerrime ad cor, nec susbsistat in jecore, et eo propulsus majori vi, quam qui est in aliis corporis partibus, illud ingrediatur copiosus, ibique excitet fortiorem calorem quia crassior est eo qui jam saepius rarefactus fuit circulando per cor : Unde fit ut mittat quoque ad cerebrum spiritus corroborantes impressionem quam fecit prima cogitatio objecti amabilis, cogunt animam immorari in illa cogitatione ; atque in eo consistit Affectus Amoris.

ARTICVLVS CIII.
In Odio.

Contra in Odio, prima cogitatio objecti quod aversamur, ita deducit spiritus qui sunt in cerebro ad musculos stomachi et intestinorum, ut impediant ne succus ciborum se cum sanguine misceat, coarctando omnia ostiola per quae solet eò fluere ; et ita quoque deducit eos parvos nervos lienis et infimae patris jecoris ubi est receptaculum bilis, ut partes sanguinis qui versus illam regionem solent rejici, inde exeant et fluant, cum illo qui est in ramis venae cavae ad cor : quod efficit multum inaequalitatis in ejus calore, quia sanguinis qui esx liene venit nonnisi aegrè calefit et rarefit, et è contrario is qui venit ex parte inferiore jecoris, ubi semper sel est, ardet et se dilatat citissimè. Quocirca spiritus qui adeunt cerebrum, habent quoque partes valde inaequales, et motus valde extraordinarios. Unde fit ut ibi corroborent Ideas Odii quas jam impressas reperiunt, et disponant animam ad cogitationes plenus acerbitatis et amaroris.

ARTICVLVS CIV.
In Laetitia.

In Laetitia non tam agunt nervi Lienis, Iecoris, Stomachi, aut Intestinorum, quam qui sunt in reliquo corpore, et specialiter ille qui circa orificia cordis est, qui ea aperiens et dilatans, facilitatem suppeditat sanguini quem alii nervi ex venis propellunt ad cor, illud subeundi et ex illo egrediendi majori copia solito. Et quia sanguinis qui tum cor subit, jam saepius illud pertransivit, veniendo Elzevier, p. 49
Image haute résolution sur Gallica
ex arteriis in venas, ideo se facile dilatat, et producit spiritus quorum partes cum sint valde aequales et subtiles, aptae sunt formandis et firmandis impressionibus cerebri, quae dant animae cogitationes laetas et tranquillas.

ARTICVLVS CV.
In Tristitia.

Contra in Tristitia orificia cordis valde contrahuntur per nervulum quo circumdantur, nec ullo modo sanguis venarum agitatur. Quod efficit ut ex eo parum admodum cor adeat ; et interim viae per quas succus ciborum fluit ex stomacho et ex intestinis ad jecur apertae ; unde appetitus manet imminutus, nisi cum Odium, quod saepe Tristiae junctum est, eas claudit.

ARTICVLVS CVI.
In Cupiditate.

Denique Cupiditatis Passioni id proprium est, quod voluntas obtinendi aliquod bonum, aut fugiendi aliquod malum, transmittat celerrimè spiritus cerebri ad omnes partes corporis, quae inservire possunt actionibus eò requisitis, et specialiter ad cor, et partes quae ipsi plus sanguinis suppeditant, quò ejus majorem solito copiam recipiendo, emittat majorem spirituum quantitatem ad cerebrum, tam ad conservandam et confirmandam in eo Ideam hujus voluntatis, quàm ad transeundum inde in omnia organa sensuum, et omnes musculos qui possunt adhiberi ad obtinendum quod desideratur.

ARTICVLVS CVII.
Quae sit causa horum motuum in Amore.

Deduco autem rationes horum omnium ex iis quae superius dicta sunt, nempe dari talem nexum inter animam et corpus, ut ubi semel junximus aliquam actionem corpoream alicui cogitationi, altera deinceps se nobis non offerat quin alia se pariter exhibeat. Ut videmus in iis qui aegri pharmacum aliquod hauserunt magna Elzevier, p. 50
Image haute résolution sur Gallica
cum aversione, eos non posse quippiam postea vel bibere vel edere ejusdem ferè saporis, quin rursus eandem habeant aversionem : nec similiter posse cogitare de aversione haberi solita circa pharmaca, quind idem sapor ipsis in mentem redeat. Videntur enim mihi primae Passiones quas anima nostra sensit, cum coepit nostro corpori jungi, inde ortas esse quod aliquando santuis vel alius succus qui ingrediebatur cor, erat alimentum solito convenientius conservando ibi calori qui principium est vitae : quod in causa erat ut anima sibi voluntate conjungere hoc alimentum, id est illud amaret ; et simul spiritus fluebant ex cerebro ad musculos eos qui poterant comprimere vel agirare partes ex quibus venerat ad cor, ut ipsi adhuc amplius ejusdem generis submitterent. Hae vero partes erant stomachus et intestina, quorum agitatio auget appetitum, aut etiam jecur et pulmo, quem musculi diaphragmatis premere possunt. Ideo hic idem motus spirituum semper deinceps comitatus est Affectum Amoris.

ARTICVLVS CVIII.
In Odio.

Aliquando è contrario veniebat quidam peregrinus succus ad cor, qui nec erat aptus conservando ejus calori, vel etiam illum extinguere poterat, unde fiebat ut spiritus ascendentes ex corde ad cerebrum excitarent in Anima affectum Odii. Et simul etiam hi spiritus progrediebantur ex cerebro ad nervos, qui poterant propellere sanguinem ex liene, et ex parvis venis jecoris, ad cor, ad impediendum ne succus ille noxius illud ingrederetur ; et deinde ad eos qui poterant repellere hunc eundem succum ad intestina, et ad stomachum, aut etiam aliquando cogere stomachum eum evomere. Unde fit ut iidem motus soleant comitari Affectum Odii. Et videre est ad oculum dari in jecore plurimas venas aut canales satis latos, per quos succus ciborum transire potest ex vena porta in venam cavam, et inde in cor, nullatenus immorando in jecore ; sed et dari quoque infinitas alias minores in quibus subsistere potest, et quae semper continent aliquid residui sanguinis, ut etiam lien ; qui sanguins cum crassior sit eo qui in aliis corporis partibus est, potest commodius cedere in alimentum ignis qui in corde est, quando stomachus et intestina illud non suppeditant.

Elzevier, p. 51
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CIX.
In Laetitia.

Contingit quoque aliquando sub initium nostrae vitae, ut sanguis contentus in venis esset alimentum satis conveniens ad conservandum cordis calorem, et tali quantitate eum ibi contineri, ut is calor aliunde alimentum suum arcessere opus non haberet : Quod excitavit in Anima affectum Laetitiae, et effecit simul ut orificia cordis sese solito magis aperirent, et ut spiritus abunde fluentes ex cerebro, non solum in nervos qui inserviunt aperiendis his orificiis, sed etiam in genere in omnes alios qui propellunt sanguinem venarum ad cor, et imepdiunt ne eo recens veniat ex jecore, liene, intestinis et stomacho. Quare iidem motus comitanturr Laetitiam.

ARTICVLVS CX.
In Tristitiae.

Aliquando contra evenit ut corpus opus habuerit nutrimento ; atque id est quod primam Animae Tristitiam sentiendam praebere potuit, saltem eam quae non juncta fuit Odio. Id ipsum etiam effecit ut orificia cordis sese contraxerint, quia parum sanguinis recipiebant, et ut pars magna hujus sanguinis venerit ex liene, quod est instar ultimae cellae ex qua cordi suppeditari potest, cum aliunde non satis copiose illuc commeat. Idcirco motus spirituum et nervorum qui inserviunt ita contrahendis orificiis cordis, et ad eò deducendum sanguinem lienis, comitantur sempre Tristitiam.

ARTICVLVS CXI.
In Cupiditate.

Tandem primae Cupiditates quae animam potuerunt subire, cum recens juncta esset corpori, fuere, recipiendi res sibi convenientes, et repellendi noxias. In hunc autem finem spiritus coeperunt exinde movere omnes musculos, et omnia organa sensuum, omnibus modis quibus moveri possunt. Quod in causa est ut nunc, cum anima aliquid cupit, totum corpus fiat agilis et magis dispositum ad se movendum, quam aliàs solet : Et cum accidit insuper corpus Elzevier, p. 52
Image haute résolution sur Gallica
sic dispositum esse, id reddit animae cupiditates validiores et serventiores.

ARTICVLVS CXII.
Quae sint signa externa harum Passionum.

Quod hîc posui satis aperit causam differantiarum pulsus, et omnium aliarum proprietatum quas supra vindicavi his Passionibus, ut unon sit opus ultra immorari in illis magis explicandis. sed quia solum observavi in singulis quod observari potest ubi una quaeque illarum sola est, et inservit cognoscendis motibus sanguinis et spirituum qui eas producunt, superest adhuc ut dicam de plurimis signis externis quae eas comitari solent, et quae malius observantur cum plures simul sunt mixtae, ut vulgo obstinet, quam cum separatae sunt. Praecipua horum signorum sunt actiones oculorum, et vultus, mutationes coloris, tremores, languor, leipothymia, risus, lachrymae, gemitus, suspiria.

ARTICVLVS CXIII.
De actionibus oculorum et vultus.

Nulla est Passio quam non specialis quaedam actio oculorum indicet ; et hoc tam palam est in quibusdam, ut etiam servi stupidissimi possint ex oculis sui heri observare, num in se iratus sit ne ne. Verum etsi percipimus facile has oculorum actiones, et sciamus qui significent, non ideo facile est eas describere, quia unaquaeque composita est ex plurimis mutationibus quae accidunt motui et figurae oculi, quae adeo particulares et parvae sunt ut earum unaquaeque separatim deprehendi non possint, etsi id quod resultat ex earum conjunctione observare sit facillimum. Idem fere dici potest de actionibus vultus, quae Passiones quoque comitantur ; etsi enim majores sint oculorum actionibus, difficile tamen est eas distinguere. Et tam parum differunt, ut dentur homines qui eundem ostentant vultum cum plorant ac alii cum rident. Verum est aliquas esse satis notabiles, ut sunt rugae frontis de Ira, certi quidam motus nasi et labiorum in Indignatione et Irrisione ; sed non videntur esse tam naturales quam voluntariae. Et in genere omnes actiones tum vultus tum oculorum possunt ab anima mutari, cum volens occultare Elzevier, p. 53
Image haute résolution sur Gallica
suam passionem, sibi fortiter imaginatur contrarium ; ita ut possint aequè adhiberi ad dissimulandos Affectus ac ad illos declarandos.

ARTICVLVS CXIV.
De mutationibus coloris.

Non ita facile potest impediri Erubescentia aut Pallor, cùm quaedam Passio disponit ad alterutrum ; quia hae mutationes non pendent à nervis et musculis, ut praecendentes, sed proveniunt magis rectà et immeditè à corde, quod fons Passionum dici potest, quatenus praeparat sangumen et spiritus ad eas producendas. Certum autem est colorem vultus non nisi ex sanguinie venire, qui continuo fluens ex corde per arteriaas in omnes venas, et ex omnibus venis in cor, plus minusve faciem colorat, prout plus vel minus replet parvas venas quae sunt versus superficiem ipsius.

ARTICVLVS CXV.
Quomodo Laetitia inducat ruborem.

Ita Laetitia reddit colorem magis vivum et purpureum, quia aperiens cordis catarractas efficit ut sanguis citiùs fluat in omnes venas, et calidior subtiliorque factus inflet mediocriter omnes vultus partes ; quo facies serenior et laetior redditur.

ARTICVLVS CXVI.
Quomodo Tristitia pallescere faciat.

Tristitia contrà contrahendo orificia cordis efficit ut sanguis fluat lentius in venas, et frigidior et crassior factus minus loci debeat occupare, ita ut sese recipiens ad laetiores quae sunt cordi proximiores, deserat magis remotas ; quarum visibiliores cum sint in vultu, eâ ratione apparet pallidus et emanciatus ; praecipuè cum Tristitia magna est, aut cum subito advenit, ut in Consternatione videmus, cujus inopinatus advenuts auget actionem quae cor contrahit.

Elzevier, p. 54
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CXVII.
Quomodo tristes saepe rubeant.

At saepè evenit ut tristes non pallescant, sed contra rubeant. Quod tribui debet aliis Affectibus qui se Tristitiae jungunt, nimirium Amori, aut Cupiditati et quandoque etiam Odio. Nam hae Passiones calfacientes aut agitantes sanguinem qui venit ex jecore ; intestinis aliisque partibus interioribus, eum propellunt ad cor, et inde per magnam arteriam ad venas faciei, Tristitiâ quae contrahit ab omni parte orificia cordis, id necquicquam impediente, nisi cum profundissima est : sed quantumvis sit duntaxar mediocris ea impedit facilè ne sanguis qui ita ad venas vultus devenit, descendat versus cor, dum Amor, Cupiditas, aut Odium eò alium ex partibus interioribus propellunt. Idcirco hic sanguis subsistens circa faciem eam rubentem reddit ; imo rubicondiorem quàm in Laetitia ; quia color sanguinis eo magis apparet quo minus celeriter fluit, et quoniam insuper majori copiâ congregari sic potest in venis faciei, qua cùm orificia cordis sunt magis aperta. Id patet in Pudore, qui componitur partim ex sui ipsius amore, et desiderio urgente vitandi praesentem infamiam ; quâ ratione adducitur sanguis ex partibus interioribus ad cor, et inde per arterias ad faciem ; partim ex mediocri Tristitia, quae impedit ne idem ille sanguis ad cor redeat. Idem apparet etiam ordinariò cum ploratur ; nam ut postea dicam, Amor junctus Tristitiae producit lachrymarum maximam partem. Et idem apparet in Ira, in qua saepe subita vindictae cupido miscetur Amori, Odio, et Tristitiae.

ARTICVLVS CXVIII.
De Tremoribus.

Tremores duas diversas causas habent, quarum altera est quod aliquando nimis pauci spiritus veniant ex cerebro in nervos, et altera quod aliquando nimis multi veniant ad recte claudenda ostiola musculorum ; quae juxta id quod dictum fuit artic. XI. debent esse causa ut determinentur motus membrorum. Prima causa apparet in Tristitia et in Metu, ut etiam cum frigus tremorem inducit. Nam hae Passiones, aequè ac frigus aëris, sic possunt condensare sanguinem, Elzevier, p. 55
Image haute résolution sur Gallica
ut cerebro non suppeditet sat spirituum quos inde in nervos immitere queat. Altera causa apparet saepe in iis qui aliquid fervide cupiunt, aut ex ira valde aaestuant, ut et in illis qui ebrii sunt. Nam hae duae Passiones aequè ac vinum aliquando tot spiritus ad cerebrum mittunt, ut inde ordine non possint deduci in musculos.

ARTICVLVS CXIX.
De Languore.

Languor est dispositio ad relaxationem et cessationem omnis motus, quae sentitur in omnibus membris. Provenit sicut tremor ex eo quod non sat multi spiritus nervos ingrediantur ; sed modo diverso ; nam causa Tremoris est quod non satis sit spirituum in cerebro, ad parendum determinationibus glandis cum eos propellit ad aliquem musculum ; at Languor provenit ex eo quod glans eos non determinat ad influendum potius in hos musculos quam in illos.

ARTICVLVS CXX.
Quomodo producatur ab Amore et Cupiditate.

Passio autem quae constantius producit hunc effectum est Amor, junctus Cupiditati rei cujus acquisitio non concipitur ut possibilis in praesenti. Nam amor adeo occupat animam in consideratione objecti amati, ut adhibeat omnes spiritus qui sunt in cerebro, ad ejus imaginem sibi repraesentandam, et sistat omnes motus glandis qui non inserviunt huic effectui. Ac observandum de Cupiditate proprietatem quam ei attribui reddendi totum corpus mobilius, ipsi non convenire nisi cum desideratum objectum tale concipitur ut illo ipso tempore possit aliquid fieri quod ei acquirendo inserviat. Nam si è contrario concipiatur impossibile tum esse quicquam facere quod eò conferat, omnis agitatio cupiditatis manet in cerebro, nullo modo transiens in nervos ; et penitus occupata in confirmanda Idea objecti desiderati, residuum corpus languidum relinquit.

Elzevier, p. 56
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CXXI.
Eum posse etiam proficisci ab aliis Passionibus.

Verum quidem est Odium, Tristitiam ac ipsammet Laetitiam etiam posse aliquem Languorem inducere, cum admodum violentae sunt ; quia occupant penitus animam in consideratione sui objecti, praesertim ubi rei alicuijus cupiditatis, cui acquirendae nihil contribui potest inpraesentiarum illis adjungitur. Sed quoniam magis attenditur ad ea objecta quae quisque sibi voluntate conjungit, quam ab illa quae à se separat, aut ulla alia, nec languor pendet ex inopinato occursu, sed eget aliquo tempore ut formetur, reperitur magis in Amore quam in aliis omnibus Affectionibus.

ARTICVLVS CXXII.
De Lipothymia.

Lipotymia sive animi Deliquium non multum distat à morte : morimur enim cum ignis qui in corde est planè extinguitur ; sed in lipothymiam incidimus cum ita suffocatur ut adhuc aliquid reisidui caloris maneat, quo postea rursus accendi potest. Sunt autem plures affectiones corporis quae efficere possunt ut ita in lipothymiam incidatur. Verum inter Passiones observatur nonnisi laetitiam extremam id posse. Modus vero quo credo eam hunc effectum producere est, quòd aperiens extraordinarie orificia cordis, sanguis venarum illud subit tanto impetu et ea quantitate ut ibi non possit rarefieri sat cito à calore, ad removendas pelliculas sive valvulas quae claudunt ostia harum venarum ; quâ ratione suffocat ingem, quem conservare solet cum cor non subit nisi mensuram.

ARTICVLVS CXXIII.
Cur Deliquium animi ex Tristitia non sequatur.

Videtur quidem magnam Tristitiam, quae ex inopinato advenit, debere sic contrahere orificia cordis, ut ejus quoque ignem possit extinguere ; tamen non observamus id accidere, aut si accidat rarissimum est : cujus rei hanc credo esse rationem, quod non Elzevier, p. 57
Image haute résolution sur Gallica
possit tam parum sanguinis inesse cordi quin sufficiat ad ejus conservandum calorem, cum illius orificia ferme clausa sunt.

ARTICVLVS CXXIV.
De Risu.

Risus consistit in eo quod sanguis qui venit ex cavitate dextra cordis per venam arteriosam, instans subito pulmones et iteratis vicibus, efficit ut aër quem continent cogatur exire cum impetu per asperam arteriam, in qua format vocem inarticulatam et sonoram ; et tam pulmones sese inflando, quàm hic aër exeundo, impellunt omnes musculos diaphragmatis, pectoris, et gutturis ; quâ ratione movent musculos vultus qui aliquam cum illis connexionem habent. Atque haec sola vultus actio, cum illa voce inarticulata et sonora, Risus nuncupatur.

ARTICVLVS CXXV.
Cur non comitetur maximas Laetitias.

Etsi autem Risus videatur unum ex praecipuis signis Laetitiae, cum tamen producere non potest nisi demum ubi mediocris fuerit, et aliquid habuerit admirationis vel odii admixtum. Nam experientiâ constat, quod in summo gaudio nunquam ejus causa efficiat ut in cahinnos prorumpatur, imo neque tam facile eo tunc invitari possumus ab aliqua causa, quam ubi tristes sumus ; Cujus rei ratio est, quòd in maximis laetitiis pulmo adeo semper plenus sit sanguine ut amplius per vices iteratas inflari nequeat.

ARTICVLVS CXXVI.
Quae sint ejus praecipuae causae.

Nonnisi autem duas observare possum cuasas quae ita subito inflent pulmonem. Prima est inopinatus occursus Admirationis, qui junctus Laetitiae tam cito aperire potest orificia cordis, ut magna copia sanguinis ingrediens simul ejus dextrum latus per venam cavam ibi rarefiat, et transiens inde per venam arteriosam inflet pulmonem. Altera est commixtio cujusdam liquoris quae auget rarefactionem sanguinis. Nec magis idoneam ad id reperio, quam fluidiorem Elzevier, p. 58
Image haute résolution sur Gallica
partem illius qui ex liene venit ; quae pars sanguinis ubi ad cor propulsa fuerit ab aliqua levi commotione Odii, quam juvat inopinatus Admirations occursus, et sese in eo miscuerit cum sanguinine qui venit ex aliis corporis partibus, quem Laetitia abunde introducit, potest efficere ut ille sanguis ibi dilatetur multò magis solito. Eodem modo quo videmus multos alios liquores igni impositos inflari subito, cùm vasi in quo sunt parum aceti infunditur. Nam fluidior pars sanguinis qui ex liene venit, naturâ similis est aceto. Experientia quoque nobis ostendit, in omnibus occasionibus quae possunt producere hunc risum solutum qui ex pulmone venit, semper subesse aliquam leviorem causam Odii, aut saltem Admirationis. Ac illi quorum lien non admodum sanus est, obnoxii sunt non solum majori Tristitiae quam caeteri, sed etiam per dilucida intervalla majori Laetitiae et Risui : quoniam lien emittit duplicem sanguinem ad cor, unum valde crassum et densum qui producit Tristitiam, alterum valde fluidum et subtilem qui Laetitiam excitat. Et saepe post multum Risum, naturaliter propendemus ad Tristitiam, quia cum fluidior pars sanguinis ex liene exhausa est, altera crassior eam versus cor subsequitur.

ARTICVLVS CXXVII.
Quae sit illius causa in Indignatione.

Quoad Risum qui aliquando comitatur Indignationem, ut plurimum est artificiallis et fictus ; sed ubi naturalis est, videtur oriri ex Laetitia inde concepta, quod videamus non ab eo malo cui indignamur non posse offendi, et insuper quod nos occupatus sentiamus novitate inopinata illius mali ; Adeo ut Laetitia, Odium et Admiratio ad eum producendum concurrant. Attamen credere volo posse etiam produci absque aliqua Laetitia, à solo motu Aversionis, qui mittit sanguinem ex liene ad cor, ubi rarefit, et propellitur inde in pulmonem, quem facile inflat, ubi eum ferme vacuum reperit. Et in genere omne id quod subito potest inflare pulmonem hoc modo, efficit actionem externam Risus, nisi cum Tristitia eam mutat in actionem gemituum et ejulatuum qui lachrymas comtantur. Quam ad rem de seipso Vives scribit lib. 3. de Anima, cap. de Risu, ubi diutius jejunus fuisset, prima frustra quae in os ingerebat sibi risum excussisse : cujus rei causa poterat esse quod ejus pulmo Elzevier, p. 59
Image haute résolution sur Gallica
vacuus sanguine, propter defectum nutrimenti, celeriter inflabatur primo succo qui transibat ex stomacho ad cor, et quem sola comedendi Imaginatio eò poterat deducere, antequam succus ciborum quos comedebat eò pervenisset.

ARTICVLVS CXXVIII.
De origine Lachrymarum.

Sicut Risus nunquam oritur ex maximis Gaudiis, ita nec Lachrymae promanant ab extrema Tristitia, sed solùm à mediocri, et quam comitatur vel sequitur aliquis sensus Amoris aut etiam Laetitiae. Ut vero bene intelligatur earum origo, observandum est quod etsi continuo multi vapores prodeant ex omnibus nostri corporis partibus, nulla tamen sit ex qua plures egrediantur quam ex oculis, propter magnitudinem nervorum opticorum, et multitudinem parvarum arteriarum per quas eò veniunt : Ac sicuti sudor solis constat vaporibus, qui cum egrediuntur ex aliis partibus convertuntur in aquam in illarum superficie, ita lachrymae fiunt ex vaporibus qui egrediuntur ex oculis.

ARTICVLVS CXXIX.
Quomodo Vapores in aquam mutentur.

Sicut autem scripsi in Meteoris, explicando quomodo Vapores aëris mutentur in pluviam, id inde evenire quod sint minus agitati, aut solito copiosiores ; ita credo eos qui exeunt ex corpore, cum solito minus sunt agitati, etsi tam copiosi non sint, tamen converti in aquam ; unde fiunt sudores frigidi, qui quandoque ex debilitate oriuntur cum aegrotamus. Existimo itidem eos cum multo iam in aquam converti ; id quod eum producit sudorem qui exercitium comitatur. Actunc oculi non sudant, quia inter corporis exercitia, maxima parte spirituum ingrediente musculos qui ei movendo inserviunt, minus ex illis per nervum opticum ita ad oculos. Denique eadem est omnino materia ex qua sit sanguinis dum est in venis aut in arteriis, et spiritus cum est in cerebro, in nervis, aut in musculis ; et vapores, cum inde prodit instar aëris ; et denique sudor Elzevier, p. 60
Image haute résolution sur Gallica
aut lachrymae, cum in aquam condensatur in superficie corporis vel oculorum.

ARTICVLVS CXXX.
Quomodo id quod oculo dolorem adfert eum ad lachrymandum
excitet.

Porro nonnisi duas causas observare possum quae faciant ut vapores qui ex oculis prodeunt mutentur in lachrymas ; Prima est cum figura pororum per quos transeunt immutatur ex quocunque accidenti : hoc enim retardans motum istorum vaporum, et ordinem eorum mutans, efficere potest ut in aquam abeant : Sic vel festuca quae in oculum inciderit sufficiet quibusdam lachrymis ex illo exprimendis, quoniam in eo dolorem excitando mutat dispositionem pororum ipsisus, adeo ut nonnullis angustioribus factis, parvae vaporum partes per eos minus citò transeant, et pro eo quod antea exibant aequaliter à se invicem distantes, et ita separati manebant, sibi mutuo occurrant, quia ordo horum pororum turbatus est, quâ ratione se una jungunt, et ita in lachrymas convertuntur.

ARTICVLVS CXXXI.
Quomodo prae Tristitia lachrymemur.

Altera causa est Tristitia, quam sequitur Amor, aut Laetitia, vel in genere quaelibet causa quae efficit ut cor propellat multum sanguinis per arterias. Tristitia requiritur, quia refrigerans omnem sanguinem contrahit oculorum poros. Sed quoniam eos contrahendo diminuit pariter quantitatem vaporum quibus transitum dare debent, id non sufficit ad eliciendas lachrymas, nisi quantitas horum vaporum eodem tempore augeatur ab aliqua allia causa. Nihil vero est quod eam magis augeat quam sanguis qui emittitur versus cor in Passione Amoris. Sic videamus eos qui tristes sunt non jugiter lachrymari, sed solum per intervalla, cum aliquam novam reflexionem faciunt versus objecta quae colunt.

Elzevier, p. 61
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CXXXII.
De Gemitibus qui comitantur lachrymas.

Tunc vero pulmones quandoque momento inflantur copiâ sanguinis qui eos subit, et qui inde expellit aërem quem continebant, qui per guttur egrediens gignit gemitus, et clamores qui solent comitari lachrymas ; Et hi clamores ordinariò acutiores sunt illis qui comitantur risum, etsi fere eodem modo producantur ; quoniam nervi qui inserviunt dilatandis aut contrahendis organis vocis, ad eam magis gravem vel acutam sive graciliorem reddendam, juncti eum illis qui aperiunt orificia cordis in Laetitia, et ea contrahunt in Tristitia, efficiunt ut haec organa dilatentur aut contrahantur eodem tempore.

ARTICVLVS CXXXIII.
Cur Infantes et senes facile lachrymentur.

Infantes et senes ad Lachrymandum magis propendent quâm qui sunt mediae aetatis, sed diversis de causis. Senes saepe lachrymantur ex Amore et Gaudio ; nam hi duo Affectus simul juncti multum sanguinis propellunt ad cor eorum. et inde multos vapores ad oculos, et agitationem horum vaporum frigiditas illorum naturalis adeo remoratur, ut facile lachrymas convertantur, etsi nulla Tristitia praecesserit. Quod si quidam senes etiam facile lachrymentur praetedio vel ira, ad id non tam temperamento corporis sui quam animi disponuntur ; Et id accidit iis solis qui tam debiles sunt, ut se patiantur penitus superari à parvis doloris causis, metus, aut commiserationis. Idem evenit infantibus, qui raro ex Laetitia lachrymantur, saepius ex Tristitia, etiam Amor non comitatur : semper enim sat sanguinis habent ad producendos multos vapores, qui cum eorum motum Tristitia remoratur abeunt in lachrymas.

ARTICVLVS CXXXIV.
Cur aliqui infantes potius palleant quam lachrymentur.

Sunt tamen nonnulli qui potius pallent quam lachrymantur, cum irati sunt ; quod indicio in ipsis esse potest judicii et animositatis Elzevier, p. 62
Image haute résolution sur Gallica
extraordinariae ; scilicet cum id inde oritur quod considerant magnitudinem mali, et se ad fortem resistentiam parant, eodem modo quo aetate provectiores. Verum frequentior nota est pravae indolis, nimirum cùm id inde sit quod ad Odium proclives sint aut ad Metum, nam isti affectus imminuunt materiam lachrymarum. Et contra videmus eos qui facilè plorant propensos esse ad Amorem et ad Commiserationem.

ARTICVLVS CXXXV.
De Suspiriis.

Causa Suspiriorum à causa lachrymarum valde differt, etiamsi praesupponant ut haec Tristitiam. Nam pro eo quod impelluntur homines ad lachrymandum cum pulmones pleni sunt sanguine, ad suspiria ducenda incitantur cum ferè eo destituuntur, et quaedam imaginatio Spei aut Laetitiae aperit orificium arteriae venosae, quod Tristitia contraxerat. Tum enim paullulum illud sanguinis quod restabat in pulmonibus, decidens momento in laevum cordis latus per hanc arteriam venosam, eoque impulsum cupiditate perveniendi ad illam Laetitiam, quae eodem tempore agitat omnes musculos diaphragmatis et pectoris, aër celerrime per os propellitur in pulmones, ad replendum locum quem deserit ille sanguis ; Et id est quod dicitur suspirare.

ARTICVLVS CXXXVI.
Unde veniant effectus Passionum quae quibusdam hominibus
peculiares sunt.

Caeterum ut suppleam hic paucis omne id quod posset addi circa varios effectus aut diversas causa Affectuum, mihi sufficiet repetere Principium cui omnia quae de illis scripsi innituntur ; nimirium talem nexum inter Animam et nostrum corpus esse, ut cum semel junximus quandam actionem corpoream cuidam cogitationi, neutra earum unquam se postea offerat, quin altera se quque exhibeat ; nec semper easdem esse actiones quae iisdem cogitationibus junguntur. Id enim sufficit reddendae rationi omnium eorum quae unusquisque potest observare specialia vel in se vel in aliis, circa hanc materiam, quae hic explicata non fuerint. Etenim exempli Elzevier, p. 63
Image haute résolution sur Gallica
gratiâ, facile est cogitare, miras quorundam aversiones per quas nequeunt ferre odorem rosarum, aut praesentiam felis, aut similia, non aliunde proficisci quam quod ab initio suae vitae valde fuerint non laesi à similibus quibusdam objectis, aut quia compassi sunt sensui matrum suarum, quae gravidae cum essent, à talibus laesae fuerint. Certum enim est relationem dari inter omnes Matris motus, et motus Infantis quem gestat in utero, ita ut quod uni contrarium est, alteri etiam noceat. Et odor rosarum potuit Infanti magnum capitis dolorem attulisse cum adhuc in cunis esset, aut felis potuit eum valde perterrefecisse nemine animadvertente, ac ipso nullam ejus rei memoriam postea conservante ; quamvis idea aversionis quam tum pro illis rosis aut pro illo fele conceperat, impressa manserit ejus cerebro usque ad vitae finem.

ARTICVLVS CXXXVII.
De Usu quinque Passionum hic explicatarum, prout ad corpus
referuntur.

Propositis definitionibus Amoris, Odii, Cupiditatis, Laetitiae, Tristitiae, et explicatis omnibus motibus corporeis qui hos Affectus producunt aut comitantur, solus eorum usus superest considerandus. De quo observandum est quod secundum institutum Naturae referantur omnes ad corpus, nec animae imputentur nisi quatenus corpori juncta est ; adeo ut eorum usus naturalis sit incitare animam, ad consentiendum et contribuendum iis actionibus quae inservire possunt conservando corpori, aut illi aliquatenus perfectius reddendo. Eo vero sensu Tristitia et Laetitia primae adhibentur : Anima etenim non aliter immediatè monetur de rebus quae corpori nocent, quam sensu doloris, quem producit in ipsa, primùm Passio Tristitiae, et tum Odium ejus quod hunc dolorem excitat, et tertio loco Cupiditas se ab illo liberandi : prout etiam anima non immediate edocetur de rebus corpori utilibus, aliter quam specie quadam titillationis, quae in ea excitans Laetitiam, deinde producit Amorem illius rei quae ejus esse causa creditur, et denique Cupiditatem id acquirendi quod efficere potest ut in hac Laetitia continuet, aut adhuc postea simili fruatur. Unde constat illas omnes quinque utilissimas esse respectu corporis, imo Tristitiam quadantenus priorem et magis necessariam esse Laetitiâ, et Odium Elzevier, p. 64
Image haute résolution sur Gallica
Amore quia magis refert repellere quae nocent et destruere possunt, quàm ea acquirere quae aliquam perfectionem addunt, qua tamen carere possumus.

ARTICVLVS CXXXVIII.
De eorum defectibus, et mediis quibus corrigantur.

Sed quamvis hic usus Passionum sit maxime naturalis, nec omnia animalia bruta dirigant vitam suam aliter quam per corporeos motus, similes iis qui solent in nobis eas sequi, et ad quibus consentiendum nostram animam incitant ; non semper tamen bonus est, cum multa sint corpori noxia, quae nullam ab initio producunt Tristitiam, imo quae aliquam Laetitiam praebent ; et alia dentur ipsi utilia, quamvis primo obtutu incommoda et tristia sint. Praeterea fere semper ostendunt tam bona quam mala quae repraesentant multo majora et majoris momenti quàm revera sunt ; ita ut nos incitent ad illa quaerenda et haec fugienda majori cum fervore et cura quam par est ; prout etiam videmus bestias saepe decipi per escam, et ad vitanda minora mala praecipites ferri in majora. Id circo experientia uti debemus et ratione, ad distinguendum bonum à malo, et eorum justum valorem cognoscendum, ne unum pro alio sumamus, aut quidpiam cum excessu sectemur.

ARTICVLVS CXXXIX.
De usu earundem Passionum quatenus pertinent ad animam ;
et primo de Amore.

Atque id sufficet, si nihil praeter corpus haberemus, aut ipsum meliorem nostri partem constitueret : verum quoniam nostri pars minima est, debemus praecipue considerare Passiones quatenus ad Animam pertinent, respectu cujus Amor et Odium oriuntur ex notitia, et praecedunt Laetitiam ac Tristitiam, nisi cum hae duae ultimae tenent locum cognitionis, cujus et species sunt. Et cum illa cognitio vera est, id est cum res ad quas amandas nos incitat revera bonae sunt, et revera illae malae ad quarum odium nos invitat, Amor est multo melior Odio, neque nimius esse potest, et semper producit Laetitiam. Dico hunc Amorem valde bonum esse ; quia nobis Elzevier, p. 65
Image haute résolution sur Gallica
vera bona jungens nos tantò prefectiores reddit. Dico quoque nimium esse non posse : ad summum enima intesissums Amor nihil amplius efficere potest, quam ut nos tam perfecte his bonis jungat, ut amor quo speciatim in nos ipsos ferimur nullam in eo ponat distinctionem : quod credo nunquam malum esse posse. Eum necessario sequitur Laetitia, quia nobis repraesentat id quod ammus, ut bonum quod ad nos pertinet.

ARTICVLVS CXL.
De Odio.

Odium è contrario tam remissum esse nequit quin noceat, et nunquam sine Tristitia est. Dico nimis parvum aut remissum esse non posse, quia ad nullam actionem incitamur ex Odio mali, ad quam longè melius non possimus incitari ab Amore boni cui contrarium est, saltem ubi hoc bonum et hoc malum satis nota sunt. Concedo enim odium mali quod solo dolore innotescit necessarium esse respectu corporis ; sed hic solum loquor de eo quod ex clariori cognitione procedit, quodque ad solam animam refero. Dico quoque nunquam illud sine Tristitia esse, quia cum malum nil nisi privatio sit, concipi non potest absque aliquo subjecto reali cui insit, et nihil reale est quod in se non habeat aliquam bonitatem ; Atque adeo Odium quod nos abducit ab aliquo male, nos simul removet à bono cui junctum est ; et cum privatio hujus boni repraesentatur animae instar defectus ad eam pertinentis, in illa excitat Tristitiam. Exempli gratiâ, Odium quod nos alienat à cujusdam malis moribus, nos simul ab ejus conversatione removet, in qua aliàs pssemus reperire aliquod bonum, quo privari nos male habet. Et sic in aliis omnibus Odiis observare possumus aliquam Tristitiae causam.

ARTICVLVS CXLI.
De Cupiditate, Laetitia, et Tristitia.

Quod ad Cupiditatem, liquet eam cum procedit ex vera notitia malam esse nquire, si modum non excedat, et ab eadem notitia dirigatur. Evidens quoque est Laetitiam non posse non bonam esse, et Tristitiam malam, respectu animae ; quoniam in Tristitia Elzevier, p. 66
Image haute résolution sur Gallica
consistit omnis inccommoditas quam anima patitur à malo, et in Laetitia omnis possessio boni quod ad ipsam pertinet : Ita ut nisi corpus haberemus, auderem dicere nos non posse nimis indulgere Amori et Laetitiae, vel nimis vitare Odium et Tristitiam. Verum motus corporei qui hos Affectus comitantur, possunt omnes nocere valetudini cum valde violenti sunt, et contra ipsi utiles esse si moderati fuerint.

ARTICVLVS CXLII.
De Laetitia, et Amor comparatis cum Tristitia et Odio.

Caeterum quondoquidem Odium et Tristitia debent rejici ab anima, etiam cum à vera notitia procedunt debent igitur multo magis rejici cùm ab aliqua falsa opinione proveniunt. Verum dubitari potest num Amor et Laetitia sint Affectus boni nec ne, cum ita malum habent fundamentum : mihique videtur eas ubi praecise tantum considerantur in seipsis, respectu animae, posse dici quod etsi Laetitia sit minus solida, et Amor minus utilis quàm ubi melius fundamentum habent, nihilominus tamen praeferri debere Tristitiae et odio male fundatis. Adeo ut in eventibus hujus vitae in quibus vitare nequimus periculum deceptionis, semper praestet inclinare versus Affectus qui tendunt ad bonum, quam versus eos qui respiciunt malum, etsi solius illius vitandi gratia id faciamus : Imo saepe falsa Laetitia, malior est Tristitiâ cujus causa vera est. Sed idem de Amore dicere non ausim respectu Odii ; cum enim Odium justum est, nos solum removet à subjecto, quod continet malum à quo separari bonum est : at Amor qui injustus est nos jungit rebus quae nocere possunt, aut saltem quae non merentur adeo à nobis tantopere aestimari : quâ ratione vilescimus et deprimimur.

ARTICVLVS CXLIII.
De iisdem Affectibus quatenus referuntur ad Cupiditatem.

Oportet vero exacte observare, id quod modo dixi de his quatuor Affectibus, non habere locum nisi cum considerantur praecise in seipsis, neque nos ferunt ad ullam actionem. Quatenus enim excitant in nobis cupiditatem, cujus interventu dirigunt nostros Elzevier, p. 67
Image haute résolution sur Gallica
mores, certum est omnes quorum causa falsa est posse nocere, et contra omnes eos quorum causa justa est posse prodesse. Imo cum aequaliter malum habent fundamentum, Laetitiam ordinario nocentiorem esse Tristiâ ; quia haec ingenerans moderationem et metum, disponit quadantenus ad Prudentiam ; illa vero imprudentes et temerarios efficit eos qui se illi permittunt.

ARTICVLVS CXLIV.
De Cupiditatibus quarum eventus nonnisi à nobis pendet.

Verum quia hae Passiones nos ad ullas actiones ferre nequeunt nisi per Cupiditem quam excitant, illam ipsam Cupiditatem dirigere speciatim studendum est, et in eo consistit praecipua Ethicae utilitas. Prout autem modo dixi eam semper bonam esse cum veram sequitur notitiam, ita non potest non mala esse cum alicui errori innititur. Error autem ut mihi videtur, qui frequentius obtinet in Cupiditatibus, in eo situs est, quod non satis distinguantur res quae penitus à nobis pendent ab aliis. Nam quoad res quae ex nobis solis pendet, id est ex nostro Libero Arbitrio, sufficit scire eas esse bonas, ut non possint nimis fervide desiderari, eo quod virtutem sectari sit res bonas facere quae à nobis pendent, nec possit nimis fervide. Virtus desiderari : ut taceam quod cum non possit non bene succedere, utpote à nobis solis dependens, quod ita appetimus, semper inde percipiamus omnem illam quam expectabamus satisfactionem. sed error qui hîc vulgo committitur non in eo consistit quod nimis, sed tantum in eo quod non satis appetatur. Summum verò contra id remedium est liberare animum quoad fieri potest omnibus aliis cupiditatibus minus utilibus ; tum anniti clare cognoscere et cum attentione considerare bonitatem illius rei quae appetenda venit.

ARTICVLVS CXLV.
De iis quae nonnisi ab aliis causis pendent : Et quid sit Fortuna.

Quod ad ea quae nullo modo à nobis pendent, quantumvis bona queant esse, nunquam fervide appetenda sunt ; non solum quia possunt non evenire, et ita nos eò magis cruciare quò vehemenntius Elzevier, p. 68
Image haute résolution sur Gallica
ea concupiverimus ; verum praecipuè quia occupando nostras cogitationes, abducunt studium nostrum à rebus aliis quarum acquisitio pendet à nobis. Sunt autem duo remedia generalia contra has vanas Cupiditates : Primum est Generositas, de qua postea. Secundum est, quod saepè debemus reflectere animum ad Providentiam divinam, et cogitare impossibile esse aliquid evenire alio modo quam ab aeterno determinavit haec Providentia ; ita ut sit instar fati vel immutabilis Necessitatis quae opponenda est Fortunae, ad eam subruendam, ut Chimaeram quae non aliunde quam ex errore intellectus nostri provenit. Nec enim quicquam appetere possumus nisi id aliquo modo possibile censeamus ; Nec possumus existimare possibilia quae à nobis non pendent, nisi quatenus cogitamus ea à Fortuna pendere, id est quae judicamus evenire posse, et similia aliàs contingisse. Illa autem opinio non aliunfe provenit quam ex eo quod non novimus omnes causas, quae singulos effectus concurrunt. Cum enim non succedit res quam consuimus pendere à fortuna, indicio id est quandam ex causiis necessariis ad eam producendam defecisse, et per consequens eam fuisse absolute impossibilem : ac numquam similem accidisse, id est ad cujus productionem similis causa defuerit ; adeo ut nisi id antea ignorassemus, numquam eam existimassemus possibilem, nec per consequens eam appetivissemus.

ARTICVLVS CXLVI.
De iis quae à nobis et ab aliis pendent.

Rejicienda igitur penitus est vulgaris opinio, extra nos dari Fortunam, quae efficiat ut res contingant vel non contingant ut ei lubet, et sciendum omnia dirigi à Providentia divina, cujus decretum aeternum, adeo infallibile et immutabile est, ut exceptis iis quae idem Decretum voluit pendere ex nostro Arbitrio, cogitare oporteat respectu nostri nihil evenire quod necessarium non sit, et quadantenus fatale ; adeo ut absque errore cupere non possimus ut aliter eveniat. Sed quia major pars cupiditatum nostrarum se extendit ad res quae totae à nobis non pendent, nec totae ab alliis, debemus axacte distinguere in ilis id quod nonnis à nobis pendet, ut ad id solum nostram cupiditatem protendamus. Et quoad residuum, etsi ejus successum censere debeamus fatalem et immutabilem, ne circa illud se occupet nostra cupiditas, considerandae tamen sunt rationes Elzevier, p. 69
Image haute résolution sur Gallica
ex quibus plus vel minus sperare possit, ut inserviant dirigendis nostris actionibus : Nam exempli gratiâ, si nobis quid sit alicubi negotii, quo queamus per duas diversas vias pervenire, quarum una soleat multò tutior alterà haberi, etsi forte decretum Providentiae sit, ut si eam viam sequamur quam tutiorem arbitramur, infallibiliter in latrones incidamus, omni periculo per aliam defuncturi, non ideo debemus nos indifferenter ad alterutram eligendum habere, vel acquiescere in fatali immutabilitate hujus decreti ; sed ratio exigit ut eligamus viam quae tutior esse solet ; et Cupiditas nostra in eo debet expleri cum eam sequuti fuerimus, quicquid inde mali nobis obvenerit ; quia cum hoc malum fuerit respectu nostri inevitabile, nulla subfuit causa exoptandi ut ab illo eximeremur, sed solummodo id faciendi quo optimum intellectus noster potuit cognoscere, ut suppono nos fecisse. Et sane cum ita nos exercemus in distinctione fati à fortuna, assuescimus facile in dirigendis nostris cupiditatibus tali modo, ut quoniam eorum impletio nonnisi à nobis pendet, semper nobis plenam satisfactionem dare possint.

ARTICVLVS CXLVII.
De Commotionibus internis Animae.

Hic adhuc unicam considerationem adjiciam, quae mihi multum inservire videtur ad impediendum quominus aliquid ab Affectibus nostris incommodi patiamus ; scilicet nostrum bonum et malum pendere praecipuè à commotionibus internis, quae in anima nonnisi ab ipsa anima excitantur : in quibus differunt ab his Passionibus quae semper pendent à quodam motu spirituum. Quamvis autem hae commotiones animae saepe jungantur Passionibus quibus similes sunt, saepe etiam possunt reperiri cum aliis, imo nasci ex plane contrariis. Exempli gratiâ, cum maritus delet uxorem suam mortuam, quam (ut quandoque fit) aegrè videret restitutam vitae, potest fieri ut ejus cor eâ Tristitiâ contrahatur quam apparatus exequiarum et absentiam personae cujus conversationi assuetus erat in ipso excitant. Quin fieri potest ut reliquiae quaedam Amoris vel Commiserationis ejus imaginationi observantes eliciant ex ipsius oculis veras lachrymas ; quamvis nihilominus sentiat Laetitiam occultam in animo, cujus commotio tantum virium habet, ut Trisititia Elzevier, p. 70
Image haute résolution sur Gallica
et lachrymae quae eam comitantur nihil ex ejus viribus imminuere possint. Et cum legimus tragicos aut inusitatos causas, vel cum eos repraesentari videmus in Theatro, id ipsum in nobis quandoque excitat Tristitiam, quandoque Laetitiam, aut Amorem, aut Odium, et in genere omnes Affectus, prout diversa objecta se nostrae imaginationi offerunt ; sed insuper clanculum gaudemus quod eos in nobis excitari sentiamus : Estque haec ipsa voluptas Laetitia intellectualis, quae aequè facile ex Tristitia oriri potest ac ex coeteris omnibus Affectibus.

ARTICVLVS CXLVIII.
Exercitium virtutis summum esse remedium contra Passiones.

Quoniam autem hae internae commotiones nos propiùs tangunt, et per consequens amplius in nos possunt quam Affectus à quibus differunt, quique cum illis reperiuntur, certum est omnes tumultus qui aliunde veniunt nullam vim habere nocendi animae nostrae, modò satis semper habeat apud se unde contenta sit, sed potius augere ejus Laetitiam, eo quod observans se ab illis laedi non posse, id ei ad suarum perfectionem cognoscendam inserviat. Ut autem anima nostra ita contenta sit, nihil aliud debet quam virtutem exacte sectari. Quicunque enim ita vixit ut conscientia sua exprobrare ei nequeat ipsum unquam neglexisse ea facere quae meliora esse judicavit, (quid hic voco sectari virtutem) inde percipit satisfactionem, quae tam potens est ad eum foelicem reddendum, ut violentiores motus Affectuum, nunquam sat habeant virium ad turbandam tranquillitatem animae ipsius.