ARTICVLVS I.
Id quod Passio est respectu subjecti unius, semper esse Actionem
respectu alterius.

Nullla in re magis apparet quàm mancae et deficientes sint quas à Veteribus habemus, Scientiae, quàm in illis quae de Passionibus scribere. Nam etsi talis haec sit materia ut ejus cognitio admodum curiosè semper fuerit investigata, et primo obtuitu nimium operosa non videatur, eò quod unoquoque eas in seipso sentiente, non opus sit ullam aliunde peti observationem ad naturam earum explorandam. Attamen ea quae de his docuêre Veteres tam parvi momenti sunt, et maxima ex parte parùm probabilia, ut sperare non debeam me ad veritatem rei perventurum, nisi planè ab iis quas institerunt viis recessero. Idcirco eo hîc modo me oportebit scribere, ac si tractarem de materia quam nemo ante me attigisset. Et ut dicendi initium faciam, animadverto id omne quod fit aut recenter accidit, generaliter à Philosophis appellari Passionem respectu subjecti cui accidit, et Actionem respectu illius qui in causa est ut contingat. Ita ut quamvis Agens et Patiens sint saepenumerò valdè diversa, Actio et Passio tamen maneant una eademque res, quae haec duo habeat nomina ratione duorum diversorum subjectorum ad quae referri potest.