ARTICVLVS C.
In Tristitia.
In Tristitia pulsum esse debilem et lentum, et quasi vincula sentiri circa cor quae illud coarctant, ac stirias quae illud congelant, et suam communicant frigiditatem reliquo corpori ; et nihilominus quandoque vigere appetitum, et sentiri stomachum non cessare ab officio, modo nihil odii cum Tristitia mixtum sit.