ARTICVLVS CII.
Motus sanguinis et spirituum in Amore.
Hae observationes ac plures aliae, quas scribere prolixum foret, occasionem mihi dederunt judicandi, quod cum intellectus sibi repraesentat aliquod objectum Amoris, impressio quam haec congitatio facit in cerebro, deducat spiritus animales per nervos sextae conjugationis ad musculos qui circa intestina et stomachum sunt modo convenienti ad efficiendum ut succus ciborum qui convertitur Elzevier, p. 48
Image haute résolution sur Gallica in novum sanguinem, transeat celerrime ad cor, nec susbsistat in jecore, et eo propulsus majori vi, quam qui est in aliis corporis partibus, illud ingrediatur copiosus, ibique excitet fortiorem calorem quia crassior est eo qui jam saepius rarefactus fuit circulando per cor : Unde fit ut mittat quoque ad cerebrum spiritus corroborantes impressionem quam fecit prima cogitatio objecti amabilis, cogunt animam immorari in illa cogitatione ; atque in eo consistit Affectus Amoris.