ARTICVLVS CVIII.
In Odio.
Aliquando è contrario veniebat quidam peregrinus succus ad cor, qui nec erat aptus conservando ejus calori, vel etiam illum extinguere poterat, unde fiebat ut spiritus ascendentes ex corde ad cerebrum excitarent in Anima affectum Odii. Et simul etiam hi spiritus progrediebantur ex cerebro ad nervos, qui poterant propellere sanguinem ex liene, et ex parvis venis jecoris, ad cor, ad impediendum ne succus ille noxius illud ingrederetur ; et deinde ad eos qui poterant repellere hunc eundem succum ad intestina, et ad stomachum, aut etiam aliquando cogere stomachum eum evomere. Unde fit ut iidem motus soleant comitari Affectum Odii. Et videre est ad oculum dari in jecore plurimas venas aut canales satis latos, per quos succus ciborum transire potest ex vena porta in venam cavam, et inde in cor, nullatenus immorando in jecore ; sed et dari quoque infinitas alias minores in quibus subsistere potest, et quae semper continent aliquid residui sanguinis, ut etiam lien ; qui sanguins cum crassior sit eo qui in aliis corporis partibus est, potest commodius cedere in alimentum ignis qui in corde est, quando stomachus et intestina illud non suppeditant.