ARTICVLVS XI.
Quomodo fiant motus Musculorum.
Sola enima causa omnium motuum membrorum est, quod quidam musculi contrahantur, et qui ex adverso respondent iis extendantur, ut jam dictum fuit. Et sola causa quare hic musculus potius contrahatur, quàm qui illi opponitur, est quod ad eum confluant paulo plures cerebri spiritus quàm ad alium. Non quod spiritus qui immediatè veniunt ex cerebro sufficiant soli ad movendos hos musculos, sed quia determinant alios spiritus qui jam in his duobus musculis sunt, ad celerrimè egrediendum ex uno eorum, et transeundum in alium. Qua ratione is ex quo egrediuntur fit longior et remissior, et ille quem ingrediuntur celerrimè ab ipsis inflatus contrahitur, et secum membrum cui innectitur trahit. Quod facilè concipi potest, modo sciatur paucissimos spiritus animales esse qui perpetuò ex cerebro veniant versus unumquemque musculum ; sed esse semper plurimos alios inclusos in ipsissimo musculo, qui in eo celerrime moventur : quandoque solummodo in circulum se movendo in loco in quo sunt, nimirium cum nullas vias apertas per quas exeant, reperiunt, et aliquando fluendo in musculum oppositum ; quia parvi hiatus funt in unoquoque horum musculorum, per quos isti spiritus fluere possunt ex uno in alium, et qui sic dispositi Elzevier, p. 7
Image haute résolution sur Gallica sunt, ut cùm spiritus qui veniunt ex cerebro versus unum ex illis habent paulò majorem vim illis qui verus alterum eunt, aperiant omnia orificia per quae spiritus alterius musculi possunt in hunc transire, et simul claudant omnia illla per quae spiritus hujus possunt transire in alium ; qua ratione omnes spiritus antea contenti in his duobus musculis, confluunt celerrimè in unum eorum, et sic inflant et contrahunt eum, dum alte extenditur et remittitur.