ARTICVLVS CX.
In Tristitiae.

Aliquando contra evenit ut corpus opus habuerit nutrimento ; atque id est quod primam Animae Tristitiam sentiendam praebere potuit, saltem eam quae non juncta fuit Odio. Id ipsum etiam effecit ut orificia cordis sese contraxerint, quia parum sanguinis recipiebant, et ut pars magna hujus sanguinis venerit ex liene, quod est instar ultimae cellae ex qua cordi suppeditari potest, cum aliunde non satis copiose illuc commeat. Idcirco motus spirituum et nervorum qui inserviunt ita contrahendis orificiis cordis, et ad eò deducendum sanguinem lienis, comitantur sempre Tristitiam.