ARTICVLVS CXI.
In Cupiditate.
Tandem primae Cupiditates quae animam potuerunt subire, cum recens juncta esset corpori, fuere, recipiendi res sibi convenientes, et repellendi noxias. In hunc autem finem spiritus coeperunt exinde movere omnes musculos, et omnia organa sensuum, omnibus modis quibus moveri possunt. Quod in causa est ut nunc, cum anima aliquid cupit, totum corpus fiat agilis et magis dispositum ad se movendum, quam aliàs solet : Et cum accidit insuper corpus Elzevier, p. 52
Image haute résolution sur Gallica sic dispositum esse, id reddit animae cupiditates validiores et serventiores.