ARTICVLVS CXIV.
De mutationibus coloris.
Non ita facile potest impediri Erubescentia aut Pallor, cùm quaedam Passio disponit ad alterutrum ; quia hae mutationes non pendent à nervis et musculis, ut praecendentes, sed proveniunt magis rectà et immeditè à corde, quod fons Passionum dici potest, quatenus praeparat sangumen et spiritus ad eas producendas. Certum autem est colorem vultus non nisi ex sanguinie venire, qui continuo fluens ex corde per arteriaas in omnes venas, et ex omnibus venis in cor, plus minusve faciem colorat, prout plus vel minus replet parvas venas quae sunt versus superficiem ipsius.