Image haute résolution sur Gallica
ARTICVLVS CXVII.
Quomodo tristes saepe rubeant.
At saepè evenit ut tristes non pallescant, sed contra rubeant. Quod tribui debet aliis Affectibus qui se Tristitiae jungunt, nimirium Amori, aut Cupiditati et quandoque etiam Odio. Nam hae Passiones calfacientes aut agitantes sanguinem qui venit ex jecore ; intestinis aliisque partibus interioribus, eum propellunt ad cor, et inde per magnam arteriam ad venas faciei, Tristitiâ quae contrahit ab omni parte orificia cordis, id necquicquam impediente, nisi cum profundissima est : sed quantumvis sit duntaxar mediocris ea impedit facilè ne sanguis qui ita ad venas vultus devenit, descendat versus cor, dum Amor, Cupiditas, aut Odium eò alium ex partibus interioribus propellunt. Idcirco hic sanguis subsistens circa faciem eam rubentem reddit ; imo rubicondiorem quàm in Laetitia ; quia color sanguinis eo magis apparet quo minus celeriter fluit, et quoniam insuper majori copiâ congregari sic potest in venis faciei, qua cùm orificia cordis sunt magis aperta. Id patet in Pudore, qui componitur partim ex sui ipsius amore, et desiderio urgente vitandi praesentem infamiam ; quâ ratione adducitur sanguis ex partibus interioribus ad cor, et inde per arterias ad faciem ; partim ex mediocri Tristitia, quae impedit ne idem ille sanguis ad cor redeat. Idem apparet etiam ordinariò cum ploratur ; nam ut postea dicam, Amor junctus Tristitiae producit lachrymarum maximam partem. Et idem apparet in Ira, in qua saepe subita vindictae cupido miscetur Amori, Odio, et Tristitiae.