ARTICVLVS CXVIII.
De Tremoribus.
Tremores duas diversas causas habent, quarum altera est quod aliquando nimis pauci spiritus veniant ex cerebro in nervos, et altera quod aliquando nimis multi veniant ad recte claudenda ostiola musculorum ; quae juxta id quod dictum fuit artic. XI. debent esse causa ut determinentur motus membrorum. Prima causa apparet in Tristitia et in Metu, ut etiam cum frigus tremorem inducit. Nam hae Passiones, aequè ac frigus aëris, sic possunt condensare sanguinem, Elzevier, p. 55
Image haute résolution sur Gallica ut cerebro non suppeditet sat spirituum quos inde in nervos immitere queat. Altera causa apparet saepe in iis qui aliquid fervide cupiunt, aut ex ira valde aaestuant, ut et in illis qui ebrii sunt. Nam hae duae Passiones aequè ac vinum aliquando tot spiritus ad cerebrum mittunt, ut inde ordine non possint deduci in musculos.