ARTICVLVS XII.
Quomodo objecta externa agant in sensuum organa.
Hîc restat adhuc investigare causas, quae efficiunt ut spiritus non semper fluant eodem modo ec cerebro in musculos, et saepius plures veniant ad hos quam ad illos. Nam praeter actionem animae, quae revera (ut dicam inferius) in nobis est una ex his causis, sunt adhuc duae aliae, quae pendent solùm à corpore, quas notare operae pretium est. Prima consistit in varietate motuum, qui excitantur in organis sensuum per ipsorum objecta, quam satis late jam explicui in Dioptrica. Sed ne ii qui legent hoc scriptum indigeant aliis, hic repetam tria esse in nervis consideranda, nimirium eorum medullam sive substantiam interiorem, quae sese extendit instar tenuium filamentorum à cerebro unde originem suam habet, usque ad extremitates aliorum membrorum quibus haec filamenta innescuntur : Deinde pelliculas quae eos circumdant, et quae cum sint continuae cum illis quae cerebrum involvunt, parvos tubos compunt quibus haec tenuia filamenta includuntur : Denique spiritus animales, qui cum servantur per hos ipsos tubos à cerebro usque ad muscolos, efficiunt ut haec filamenta plane libera maneant, et tal cujus extremitati aliquod eorum innectitur, movere faciat simul partem cerebri ex qua venit ; ut cum extremâ funiculi parte tractâ simul alia ei opposita moventur.