ARTICVLVS CXX.
Quomodo producatur ab Amore et Cupiditate.
Passio autem quae constantius producit hunc effectum est Amor, junctus Cupiditati rei cujus acquisitio non concipitur ut possibilis in praesenti. Nam amor adeo occupat animam in consideratione objecti amati, ut adhibeat omnes spiritus qui sunt in cerebro, ad ejus imaginem sibi repraesentandam, et sistat omnes motus glandis qui non inserviunt huic effectui. Ac observandum de Cupiditate proprietatem quam ei attribui reddendi totum corpus mobilius, ipsi non convenire nisi cum desideratum objectum tale concipitur ut illo ipso tempore possit aliquid fieri quod ei acquirendo inserviat. Nam si è contrario concipiatur impossibile tum esse quicquam facere quod eò conferat, omnis agitatio cupiditatis manet in cerebro, nullo modo transiens in nervos ; et penitus occupata in confirmanda Idea objecti desiderati, residuum corpus languidum relinquit.