ARTICVLVS CXXIII.
Cur Deliquium animi ex Tristitia non sequatur.
Videtur quidem magnam Tristitiam, quae ex inopinato advenit, debere sic contrahere orificia cordis, ut ejus quoque ignem possit extinguere ; tamen non observamus id accidere, aut si accidat rarissimum est : cujus rei hanc credo esse rationem, quod non Elzevier, p. 57
Image haute résolution sur Gallica possit tam parum sanguinis inesse cordi quin sufficiat ad ejus conservandum calorem, cum illius orificia ferme clausa sunt.