ARTICVLVS CXXVII.
Quae sit illius causa in Indignatione.
Quoad Risum qui aliquando comitatur Indignationem, ut plurimum est artificiallis et fictus ; sed ubi naturalis est, videtur oriri ex Laetitia inde concepta, quod videamus non ab eo malo cui indignamur non posse offendi, et insuper quod nos occupatus sentiamus novitate inopinata illius mali ; Adeo ut Laetitia, Odium et Admiratio ad eum producendum concurrant. Attamen credere volo posse etiam produci absque aliqua Laetitia, à solo motu Aversionis, qui mittit sanguinem ex liene ad cor, ubi rarefit, et propellitur inde in pulmonem, quem facile inflat, ubi eum ferme vacuum reperit. Et in genere omne id quod subito potest inflare pulmonem hoc modo, efficit actionem externam Risus, nisi cum Tristitia eam mutat in actionem gemituum et ejulatuum qui lachrymas comtantur. Quam ad rem de seipso Vives scribit lib. 3. de Anima, cap. de Risu, ubi diutius jejunus fuisset, prima frustra quae in os ingerebat sibi risum excussisse : cujus rei causa poterat esse quod ejus pulmo Elzevier, p. 59
Image haute résolution sur Gallica vacuus sanguine, propter defectum nutrimenti, celeriter inflabatur primo succo qui transibat ex stomacho ad cor, et quem sola comedendi Imaginatio eò poterat deducere, antequam succus ciborum quos comedebat eò pervenisset.