ARTICVLVS CXXVIII.
De origine Lachrymarum.
Sicut Risus nunquam oritur ex maximis Gaudiis, ita nec Lachrymae promanant ab extrema Tristitia, sed solùm à mediocri, et quam comitatur vel sequitur aliquis sensus Amoris aut etiam Laetitiae. Ut vero bene intelligatur earum origo, observandum est quod etsi continuo multi vapores prodeant ex omnibus nostri corporis partibus, nulla tamen sit ex qua plures egrediantur quam ex oculis, propter magnitudinem nervorum opticorum, et multitudinem parvarum arteriarum per quas eò veniunt : Ac sicuti sudor solis constat vaporibus, qui cum egrediuntur ex aliis partibus convertuntur in aquam in illarum superficie, ita lachrymae fiunt ex vaporibus qui egrediuntur ex oculis.