Elzevier, p. 8
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XIII.
Hanc objectorum externorum actionem diversimode spiritus in
musculos deducere posse.

Explicui etiam in Dioptrica quomodo omnia visus objecta nobis per id solùm communicentur quod localiter moveant, interventu corporum diaphanorum quae inter nos et illa sunt, tenuia filamenta nervorum opticorum quae in fundo oculorum nostrorum sunt, et consequenter partes cerebri unde hi nervi veniunt, quod ea, inquam, tot et tam diversis modis moveant quot ostendunt nobis varietates in rebus : Nec immediatè motus qui fiunt in oculo, sed qui in cerebro peraguntur, animae haec objecta repraesentare. Cujus ad exemplum facilè concipi potest sonos, odores, sapores, calorem, dolorem, famem, sitim, et in genere omnia objecta, tam aliorum nostrorum sensuum externorum, quàm nostrorum appetituum internorum, excitare quoque aliquem motum in nostris nervis, qui transit per ipsos usque in cerebrum. Et praeterquam quod hi diversi motus cerebri in anima nostra excitant diversos sensus, possunt etiam absque illa efficere ut spiritus suum cursum dirigant versus quosdam musculos potius quàm ad alios, et sic moveant membra nostra. Quod hic solum uno exemplo probabo : Si quis cito extenderit manum in oculos nostros tamquam nos verberaturus, quamvis sciamus eum nobis amicum, et non nisi joco id facere, abstenturumque ab omni malo nobis inferendo, vix tamen possumus nos cohibere ab illis claudendis. Quod ostendit eos non claudi animae nostrae operâ, cum id fiat contra voluntatem nostram, quae sola aut saltem praecipua illius est actio : Sed quod machina nostri corporis sic composita sit, ut motus illius manus ad oculos nostros, excitet alium motum in nostro cerebro, qui deducit spiritus animales in eos musculos qui palpebras deprimunt.