ARTICVLVS CXXXI.
Quomodo prae Tristitia lachrymemur.

Altera causa est Tristitia, quam sequitur Amor, aut Laetitia, vel in genere quaelibet causa quae efficit ut cor propellat multum sanguinis per arterias. Tristitia requiritur, quia refrigerans omnem sanguinem contrahit oculorum poros. Sed quoniam eos contrahendo diminuit pariter quantitatem vaporum quibus transitum dare debent, id non sufficit ad eliciendas lachrymas, nisi quantitas horum vaporum eodem tempore augeatur ab aliqua allia causa. Nihil vero est quod eam magis augeat quam sanguis qui emittitur versus cor in Passione Amoris. Sic videamus eos qui tristes sunt non jugiter lachrymari, sed solum per intervalla, cum aliquam novam reflexionem faciunt versus objecta quae colunt.