ARTICVLVS CXXXIII.
Cur Infantes et senes facile lachrymentur.

Infantes et senes ad Lachrymandum magis propendent quâm qui sunt mediae aetatis, sed diversis de causis. Senes saepe lachrymantur ex Amore et Gaudio ; nam hi duo Affectus simul juncti multum sanguinis propellunt ad cor eorum. et inde multos vapores ad oculos, et agitationem horum vaporum frigiditas illorum naturalis adeo remoratur, ut facile lachrymas convertantur, etsi nulla Tristitia praecesserit. Quod si quidam senes etiam facile lachrymentur praetedio vel ira, ad id non tam temperamento corporis sui quam animi disponuntur ; Et id accidit iis solis qui tam debiles sunt, ut se patiantur penitus superari à parvis doloris causis, metus, aut commiserationis. Idem evenit infantibus, qui raro ex Laetitia lachrymantur, saepius ex Tristitia, etiam Amor non comitatur : semper enim sat sanguinis habent ad producendos multos vapores, qui cum eorum motum Tristitia remoratur abeunt in lachrymas.