ARTICVLVS CXXXVI.
Unde veniant effectus Passionum quae quibusdam hominibus
peculiares sunt.

Caeterum ut suppleam hic paucis omne id quod posset addi circa varios effectus aut diversas causa Affectuum, mihi sufficiet repetere Principium cui omnia quae de illis scripsi innituntur ; nimirium talem nexum inter Animam et nostrum corpus esse, ut cum semel junximus quandam actionem corpoream cuidam cogitationi, neutra earum unquam se postea offerat, quin altera se quque exhibeat ; nec semper easdem esse actiones quae iisdem cogitationibus junguntur. Id enim sufficit reddendae rationi omnium eorum quae unusquisque potest observare specialia vel in se vel in aliis, circa hanc materiam, quae hic explicata non fuerint. Etenim exempli Elzevier, p. 63
Image haute résolution sur Gallica
gratiâ, facile est cogitare, miras quorundam aversiones per quas nequeunt ferre odorem rosarum, aut praesentiam felis, aut similia, non aliunde proficisci quam quod ab initio suae vitae valde fuerint non laesi à similibus quibusdam objectis, aut quia compassi sunt sensui matrum suarum, quae gravidae cum essent, à talibus laesae fuerint. Certum enim est relationem dari inter omnes Matris motus, et motus Infantis quem gestat in utero, ita ut quod uni contrarium est, alteri etiam noceat. Et odor rosarum potuit Infanti magnum capitis dolorem attulisse cum adhuc in cunis esset, aut felis potuit eum valde perterrefecisse nemine animadvertente, ac ipso nullam ejus rei memoriam postea conservante ; quamvis idea aversionis quam tum pro illis rosis aut pro illo fele conceperat, impressa manserit ejus cerebro usque ad vitae finem.