ARTICVLVS CXXXVII.
De Usu quinque Passionum hic explicatarum, prout ad corpus
referuntur.
Propositis definitionibus Amoris, Odii, Cupiditatis, Laetitiae, Tristitiae, et explicatis omnibus motibus corporeis qui hos Affectus producunt aut comitantur, solus eorum usus superest considerandus. De quo observandum est quod secundum institutum Naturae referantur omnes ad corpus, nec animae imputentur nisi quatenus corpori juncta est ; adeo ut eorum usus naturalis sit incitare animam, ad consentiendum et contribuendum iis actionibus quae inservire possunt conservando corpori, aut illi aliquatenus perfectius reddendo. Eo vero sensu Tristitia et Laetitia primae adhibentur : Anima etenim non aliter immediatè monetur de rebus quae corpori nocent, quam sensu doloris, quem producit in ipsa, primùm Passio Tristitiae, et tum Odium ejus quod hunc dolorem excitat, et tertio loco Cupiditas se ab illo liberandi : prout etiam anima non immediate edocetur de rebus corpori utilibus, aliter quam specie quadam titillationis, quae in ea excitans Laetitiam, deinde producit Amorem illius rei quae ejus esse causa creditur, et denique Cupiditatem id acquirendi quod efficere potest ut in hac Laetitia continuet, aut adhuc postea simili fruatur. Unde constat illas omnes quinque utilissimas esse respectu corporis, imo Tristitiam quadantenus priorem et magis necessariam esse Laetitiâ, et Odium Elzevier, p. 64
Image haute résolution sur Gallica Amore quia magis refert repellere quae nocent et destruere possunt, quàm ea acquirere quae aliquam perfectionem addunt, qua tamen carere possumus.