ARTICVLVS CXXXVIII.
De eorum defectibus, et mediis quibus corrigantur.

Sed quamvis hic usus Passionum sit maxime naturalis, nec omnia animalia bruta dirigant vitam suam aliter quam per corporeos motus, similes iis qui solent in nobis eas sequi, et ad quibus consentiendum nostram animam incitant ; non semper tamen bonus est, cum multa sint corpori noxia, quae nullam ab initio producunt Tristitiam, imo quae aliquam Laetitiam praebent ; et alia dentur ipsi utilia, quamvis primo obtutu incommoda et tristia sint. Praeterea fere semper ostendunt tam bona quam mala quae repraesentant multo majora et majoris momenti quàm revera sunt ; ita ut nos incitent ad illa quaerenda et haec fugienda majori cum fervore et cura quam par est ; prout etiam videmus bestias saepe decipi per escam, et ad vitanda minora mala praecipites ferri in majora. Id circo experientia uti debemus et ratione, ad distinguendum bonum à malo, et eorum justum valorem cognoscendum, ne unum pro alio sumamus, aut quidpiam cum excessu sectemur.