ARTICVLVS CXXXIX.
De usu earundem Passionum quatenus pertinent ad animam ;
et primo de Amore.
Atque id sufficet, si nihil praeter corpus haberemus, aut ipsum meliorem nostri partem constitueret : verum quoniam nostri pars minima est, debemus praecipue considerare Passiones quatenus ad Animam pertinent, respectu cujus Amor et Odium oriuntur ex notitia, et praecedunt Laetitiam ac Tristitiam, nisi cum hae duae ultimae tenent locum cognitionis, cujus et species sunt. Et cum illa cognitio vera est, id est cum res ad quas amandas nos incitat revera bonae sunt, et revera illae malae ad quarum odium nos invitat, Amor est multo melior Odio, neque nimius esse potest, et semper producit Laetitiam. Dico hunc Amorem valde bonum esse ; quia nobis Elzevier, p. 65
Image haute résolution sur Gallica vera bona jungens nos tantò prefectiores reddit. Dico quoque nimium esse non posse : ad summum enima intesissums Amor nihil amplius efficere potest, quam ut nos tam perfecte his bonis jungat, ut amor quo speciatim in nos ipsos ferimur nullam in eo ponat distinctionem : quod credo nunquam malum esse posse. Eum necessario sequitur Laetitia, quia nobis repraesentat id quod ammus, ut bonum quod ad nos pertinet.