ARTICVLVS CXL.
De Odio.

Odium è contrario tam remissum esse nequit quin noceat, et nunquam sine Tristitia est. Dico nimis parvum aut remissum esse non posse, quia ad nullam actionem incitamur ex Odio mali, ad quam longè melius non possimus incitari ab Amore boni cui contrarium est, saltem ubi hoc bonum et hoc malum satis nota sunt. Concedo enim odium mali quod solo dolore innotescit necessarium esse respectu corporis ; sed hic solum loquor de eo quod ex clariori cognitione procedit, quodque ad solam animam refero. Dico quoque nunquam illud sine Tristitia esse, quia cum malum nil nisi privatio sit, concipi non potest absque aliquo subjecto reali cui insit, et nihil reale est quod in se non habeat aliquam bonitatem ; Atque adeo Odium quod nos abducit ab aliquo male, nos simul removet à bono cui junctum est ; et cum privatio hujus boni repraesentatur animae instar defectus ad eam pertinentis, in illa excitat Tristitiam. Exempli gratiâ, Odium quod nos alienat à cujusdam malis moribus, nos simul ab ejus conversatione removet, in qua aliàs pssemus reperire aliquod bonum, quo privari nos male habet. Et sic in aliis omnibus Odiis observare possumus aliquam Tristitiae causam.