ARTICVLVS CXLI.
De Cupiditate, Laetitia, et Tristitia.
Quod ad Cupiditatem, liquet eam cum procedit ex vera notitia malam esse nquire, si modum non excedat, et ab eadem notitia dirigatur. Evidens quoque est Laetitiam non posse non bonam esse, et Tristitiam malam, respectu animae ; quoniam in Tristitia Elzevier, p. 66
Image haute résolution sur Gallica consistit omnis inccommoditas quam anima patitur à malo, et in Laetitia omnis possessio boni quod ad ipsam pertinet : Ita ut nisi corpus haberemus, auderem dicere nos non posse nimis indulgere Amori et Laetitiae, vel nimis vitare Odium et Tristitiam. Verum motus corporei qui hos Affectus comitantur, possunt omnes nocere valetudini cum valde violenti sunt, et contra ipsi utiles esse si moderati fuerint.