ARTICVLVS CXLII.
De Laetitia, et Amor comparatis cum Tristitia et Odio.

Caeterum quondoquidem Odium et Tristitia debent rejici ab anima, etiam cum à vera notitia procedunt debent igitur multo magis rejici cùm ab aliqua falsa opinione proveniunt. Verum dubitari potest num Amor et Laetitia sint Affectus boni nec ne, cum ita malum habent fundamentum : mihique videtur eas ubi praecise tantum considerantur in seipsis, respectu animae, posse dici quod etsi Laetitia sit minus solida, et Amor minus utilis quàm ubi melius fundamentum habent, nihilominus tamen praeferri debere Tristitiae et odio male fundatis. Adeo ut in eventibus hujus vitae in quibus vitare nequimus periculum deceptionis, semper praestet inclinare versus Affectus qui tendunt ad bonum, quam versus eos qui respiciunt malum, etsi solius illius vitandi gratia id faciamus : Imo saepe falsa Laetitia, malior est Tristitiâ cujus causa vera est. Sed idem de Amore dicere non ausim respectu Odii ; cum enim Odium justum est, nos solum removet à subjecto, quod continet malum à quo separari bonum est : at Amor qui injustus est nos jungit rebus quae nocere possunt, aut saltem quae non merentur adeo à nobis tantopere aestimari : quâ ratione vilescimus et deprimimur.