ARTICVLVS CXLIII.
De iisdem Affectibus quatenus referuntur ad Cupiditatem.
Oportet vero exacte observare, id quod modo dixi de his quatuor Affectibus, non habere locum nisi cum considerantur praecise in seipsis, neque nos ferunt ad ullam actionem. Quatenus enim excitant in nobis cupiditatem, cujus interventu dirigunt nostros Elzevier, p. 67
Image haute résolution sur Gallica mores, certum est omnes quorum causa falsa est posse nocere, et contra omnes eos quorum causa justa est posse prodesse. Imo cum aequaliter malum habent fundamentum, Laetitiam ordinario nocentiorem esse Tristiâ ; quia haec ingenerans moderationem et metum, disponit quadantenus ad Prudentiam ; illa vero imprudentes et temerarios efficit eos qui se illi permittunt.