ARTICVLVS CXLIV.
De Cupiditatibus quarum eventus nonnisi à nobis pendet.

Verum quia hae Passiones nos ad ullas actiones ferre nequeunt nisi per Cupiditem quam excitant, illam ipsam Cupiditatem dirigere speciatim studendum est, et in eo consistit praecipua Ethicae utilitas. Prout autem modo dixi eam semper bonam esse cum veram sequitur notitiam, ita non potest non mala esse cum alicui errori innititur. Error autem ut mihi videtur, qui frequentius obtinet in Cupiditatibus, in eo situs est, quod non satis distinguantur res quae penitus à nobis pendent ab aliis. Nam quoad res quae ex nobis solis pendet, id est ex nostro Libero Arbitrio, sufficit scire eas esse bonas, ut non possint nimis fervide desiderari, eo quod virtutem sectari sit res bonas facere quae à nobis pendent, nec possit nimis fervide. Virtus desiderari : ut taceam quod cum non possit non bene succedere, utpote à nobis solis dependens, quod ita appetimus, semper inde percipiamus omnem illam quam expectabamus satisfactionem. sed error qui hîc vulgo committitur non in eo consistit quod nimis, sed tantum in eo quod non satis appetatur. Summum verò contra id remedium est liberare animum quoad fieri potest omnibus aliis cupiditatibus minus utilibus ; tum anniti clare cognoscere et cum attentione considerare bonitatem illius rei quae appetenda venit.