ARTICVLVS CXLVI.
De iis quae à nobis et ab aliis pendent.
Rejicienda igitur penitus est vulgaris opinio, extra nos dari Fortunam, quae efficiat ut res contingant vel non contingant ut ei lubet, et sciendum omnia dirigi à Providentia divina, cujus decretum aeternum, adeo infallibile et immutabile est, ut exceptis iis quae idem Decretum voluit pendere ex nostro Arbitrio, cogitare oporteat respectu nostri nihil evenire quod necessarium non sit, et quadantenus fatale ; adeo ut absque errore cupere non possimus ut aliter eveniat. Sed quia major pars cupiditatum nostrarum se extendit ad res quae totae à nobis non pendent, nec totae ab alliis, debemus axacte distinguere in ilis id quod nonnis à nobis pendet, ut ad id solum nostram cupiditatem protendamus. Et quoad residuum, etsi ejus successum censere debeamus fatalem et immutabilem, ne circa illud se occupet nostra cupiditas, considerandae tamen sunt rationes Elzevier, p. 69
Image haute résolution sur Gallica ex quibus plus vel minus sperare possit, ut inserviant dirigendis nostris actionibus : Nam exempli gratiâ, si nobis quid sit alicubi negotii, quo queamus per duas diversas vias pervenire, quarum una soleat multò tutior alterà haberi, etsi forte decretum Providentiae sit, ut si eam viam sequamur quam tutiorem arbitramur, infallibiliter in latrones incidamus, omni periculo per aliam defuncturi, non ideo debemus nos indifferenter ad alterutram eligendum habere, vel acquiescere in fatali immutabilitate hujus decreti ; sed ratio exigit ut eligamus viam quae tutior esse solet ; et Cupiditas nostra in eo debet expleri cum eam sequuti fuerimus, quicquid inde mali nobis obvenerit ; quia cum hoc malum fuerit respectu nostri inevitabile, nulla subfuit causa exoptandi ut ab illo eximeremur, sed solummodo id faciendi quo optimum intellectus noster potuit cognoscere, ut suppono nos fecisse. Et sane cum ita nos exercemus in distinctione fati à fortuna, assuescimus facile in dirigendis nostris cupiditatibus tali modo, ut quoniam eorum impletio nonnisi à nobis pendet, semper nobis plenam satisfactionem dare possint.