ARTICVLVS CXLVII.
De Commotionibus internis Animae.
Hic adhuc unicam considerationem adjiciam, quae mihi multum inservire videtur ad impediendum quominus aliquid ab Affectibus nostris incommodi patiamus ; scilicet nostrum bonum et malum pendere praecipuè à commotionibus internis, quae in anima nonnisi ab ipsa anima excitantur : in quibus differunt ab his Passionibus quae semper pendent à quodam motu spirituum. Quamvis autem hae commotiones animae saepe jungantur Passionibus quibus similes sunt, saepe etiam possunt reperiri cum aliis, imo nasci ex plane contrariis. Exempli gratiâ, cum maritus delet uxorem suam mortuam, quam (ut quandoque fit) aegrè videret restitutam vitae, potest fieri ut ejus cor eâ Tristitiâ contrahatur quam apparatus exequiarum et absentiam personae cujus conversationi assuetus erat in ipso excitant. Quin fieri potest ut reliquiae quaedam Amoris vel Commiserationis ejus imaginationi observantes eliciant ex ipsius oculis veras lachrymas ; quamvis nihilominus sentiat Laetitiam occultam in animo, cujus commotio tantum virium habet, ut Trisititia Elzevier, p. 70
Image haute résolution sur Gallica et lachrymae quae eam comitantur nihil ex ejus viribus imminuere possint. Et cum legimus tragicos aut inusitatos causas, vel cum eos repraesentari videmus in Theatro, id ipsum in nobis quandoque excitat Tristitiam, quandoque Laetitiam, aut Amorem, aut Odium, et in genere omnes Affectus, prout diversa objecta se nostrae imaginationi offerunt ; sed insuper clanculum gaudemus quod eos in nobis excitari sentiamus : Estque haec ipsa voluptas Laetitia intellectualis, quae aequè facile ex Tristitia oriri potest ac ex coeteris omnibus Affectibus.