ARTICVLVS CXLVIII.
Exercitium virtutis summum esse remedium contra Passiones.

Quoniam autem hae internae commotiones nos propiùs tangunt, et per consequens amplius in nos possunt quam Affectus à quibus differunt, quique cum illis reperiuntur, certum est omnes tumultus qui aliunde veniunt nullam vim habere nocendi animae nostrae, modò satis semper habeat apud se unde contenta sit, sed potius augere ejus Laetitiam, eo quod observans se ab illis laedi non posse, id ei ad suarum perfectionem cognoscendam inserviat. Ut autem anima nostra ita contenta sit, nihil aliud debet quam virtutem exacte sectari. Quicunque enim ita vixit ut conscientia sua exprobrare ei nequeat ipsum unquam neglexisse ea facere quae meliora esse judicavit, (quid hic voco sectari virtutem) inde percipit satisfactionem, quae tam potens est ad eum foelicem reddendum, ut violentiores motus Affectuum, nunquam sat habeant virium ad turbandam tranquillitatem animae ipsius.