ARTICVLVS XV.
Quae sint causae varietatis illius.

Et haec inaequalitas procedere potest ex diversis materiis ex quibus compositi sunt ; ut in iis qui multum vini biberunt videmus vapores illius vini ingredientes citissime sanguinem, ascendere ex corde ad cerebrum, ubi in spiritus convertuntur ; qui fortiores cum sint et copiosiores iis qui ordinario ibidem sunt, corpus plurimis miris modis possunt movere. Haec inaequalitas spirituum potest etiam procere ex diversis dispositionibus cordis, jecoris, stomachi, lienis, et aliarum omnium partium quae ad eorum productionem aliquid conferunt. Nam praecipuè hic observandi sunt parvi quidam nervi inserti cordis basi, qui inserviunt explicandis et contrahendis orificiis concavitatum ejus ; qua ratione sanguis illic sese plus aut minus dilatans, spiritus divesimodè dispositos producit. Notandum quoque quod etsi sanguis qui ingreditur cor eò veniat ex reliquis omnibus corporibus partibus, saepe tamen accidit ut copiosius impellatur à quibusdam partibus quam ab aliis, quia nervi et musculi qui respondent his partibus, eum magis premunt vel agitant : Et quod secundùm partium varietatem à quibus magis manat, sese in corde diversimodè dilatet, et consequenter producat spiritus qui differentes qualitates habent. Sic exempli gratiâ, Is qui à parte inferiore jecoris venit, ubi fel est, sese dilatat alio modo in corde, quàm qui ex liene venit, et hic alio modo quàm qui venit ex venis brachiorum aut crurium, et denique hic aliter quàm alimentorum succus, cum recenter egressus ex stomacho et intestinis, transit celerrimè per jecur usque ad cor.