ARTICVLVS CLII.
Propter quam causam nos aestimare possimus.

Quoniam vero ex sapientiae partibus haec una et praecipua est, nosse quomodo et qua de causa quisque se existimare aut despicere debeat, conabor et de meam mentem hic aperire. Unum duntaxat in nobis observo quod justam causam nobis possit suppeditare nosmetipsos existimandi, nempe legitimum usum liberi nostri arbitrii, et imperium quod in nostras voluntates exercemus. Nam praeter solas actiones pendentes ex isto arbitrio, nihil est unde possimus cum ratione laudari vel vituperari, illudque nos quodammodo reddit Deo similes, nos nostri dominos faciendo, modo per ignaviam non amittamus jura quae nobis confert.