ARTICVLVS CLVIII.
Effectus ejus contrarios esse effectibus Generositatis.
Sed quaecunque sit causa propriae existimationis, si diversa fuerit à voluntate quae sentitur bene semper utendi suo libero Arbitrio, unde dixit manare Generositatem, producit semper fastum valde vitiosum, et qui adeo differt ab hac vera Generositate ut habeat effectus absolute contrarios. Cum enim alia bona, ut ingenium, pulchritudo, divitiae, honores, etc. eo magis soleant aestimari quo in pauciores extant, imo sint ferme omnia ejus naturaae ut pluribus Elzevier, p. 75
Image haute résolution sur Gallica communicari non possint, id efficit ut superbi conentur caeteros omnes deprimere, et suis cupiditatibus mancipati habeant animam indesinenter agitatam ab Odio, Invidia, Zelotypia, aut Ira.