ARTICVLVS CLIX.
De Humilitate vitiosa.
Quoad Abjectionem aut Humilitatem vitiosam, ea consistit praecipuè in eo quod quis se imbecillum sentiat aut parum constantem, et quasi destitutus usu jureque liberi sui arbitrii nequeat ea non facere quorum tamen debet posta ipsum poenitere ; tum etiam in eo quod credit se non posse per semetipsum subsistere aut carere pluribus rebus quarum acquisitio pendet ab alio. Atque sic directò opponitur Generositati, et saepè evenit ut illi qui ingenium abjectus habent sunt arrogantiores et superbiores : ut generosiores sunt modestiores et humiliores. Sed cum illi qui mente forti et generosâ prâditi sum, animum non mutent ob prospera vel adversa quae ipsi accidunt ; qui è contra abjecto et infirmo sunt animo, à sola fortuna diriguntur ; nec eos prosperitas minus inflat quam deprimit adversitas. Imo saepè videas ut se demittant turpiter apud eos à quibus aliquid vel boni expectant vel mali metuunt, ac simul insolenter se efferant supra eo à quibus nihil sperant vel timent.