Elzevier, p. 10
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XVI.
Quomodo omnia membra possint moveri per objecta sensuum,
et per spiritus, absque operâ animae.

Denique notandum est machinam nostri corporis ita constructa esse, ut omnes mutationes quae accidunt motibus spirituum, efficere possint ut aperiant quosdam poros cerebri magis quàm alios ; et reciprocé ut cum aliquis ex his poris paulo magis vel minus solito est apertus per actionem nervorum qui sensibus inserviunt, hoc mutet aliquid in motu spirituum, et efficiat ut deducantur in musculos qui inserviunt movendo corpori, eodem modo quo ordinario movetur occasione talis actionis. Ita ut omnes motus qui nobis eveniunt, voluntate nostra nihil ad eos conferente (ut saepè evenit nos respirare, ambulare, edere, et denique omnes actiones facere quae nobis cum bestiis communes sunt) non aliunde pendeant quàm à conformatione nostrorum membrorum, et cursu quem spiritus excitati per calorem cordis naturaliter sequuntur in cerebro, in nervis, et in musculis : Eodem modo quo motus automati producitur sola virtute manuclae et figura suarum rotularum.