ARTICVLVS CLXII.
De Veneratione.

Veneratio sive cultus est inclinatio animae, non solum ad existimandum objectum quod veneratur, sed etiam ad se illi subjiciendum cum aliquo timore, ejus favoris demerendi gratiâ. Adeoque non veneramur nisi causas liberas, quas posse nobis vel benè vel malè facere judicamus, etiamsi nesciamus utrum sint facturae. Amore et Devotione prosequimur potius quam simplici Veneratione eos à quibus nil nisi bonum expectamus ; odimus verò eos à quibus nil nisi malum praestolamur : Et nisi judicaverimus causam hujus boni vel mali liberam esse, illi nosmetipsos non subjicimus ad ejus favorem nobis conciliandum. sic cum Ethnici Veneratione prosequebantur sylvas, fontes, aut montes, non proprè illas mortuas res venerabantur, sed Numina quae illis praecesse putabant. Et motus spirituum qui excitat hunc Affectum, componitur tum ex qo qui Admirationem excitat, tum ex eo qui excitat Timorem, de quo postea loquar.