ARTICVLVS CLIV.
De Usu harum duarum Passionum.
Generositas vero et Imbecillitas anima sive Abjectio determinant bonum et malum usum harum duarum Passionum. Quò enim anima nobilior et generosior fuerit, eò major inest ei inclinatio reddendi cuique quod suum est : Atque sic non solum profundissima adest Humilitas respectu Dei, sed etiam absque repugnantia praestatur omnis Honor et Cultus qui hominibus debetur, unicuique secundùm ordinem et authoritatem quam in mundo obtinet, et nihil praeter vitium contemnitur. Contra vero qui sunt animi abjecti et imbecillis, solent per excessum peccare, quandoque cum reverentur et timent res solo contemptu dignas, et quandoque cum dedignantur insolenter eas quae plus reverentiae merentur. Et saepè celerrime transeunt ab externa impietate ad superstitionem, et iterum à superstitione ad impietatem, ita ut nullum sit vitium nullaque inordinatio animi cujus capaces non sint.