ARTICVLVS CLXVII.
De Zelotypia.
Zelotypia est species Metus qui spectat Cupiditatem sibi conservandi possessionem cujusdam boni ; nec tamen procedit ex vi rationum quae judicare faciunt illud amitti posse, quam ex magno aestimio in quo est ; quod efficit ut examinentur vel minimae suspicionis causae, et sumantur pro rationibus maximi momenti.